Skip to the text

Distinctio 32

Hic oritur quæstio ex prædictis, etc.

PATER et Filius in divinis diligunt se Spiritu Sancto: et hoc, capiendo diligere notionaliter, ut ponitur pro communi spiratione, differente scilicet ab essentia secundum rationem. Non autem est concedenda illa propositio, Pater sapit Sapientia genita, seu per eam Sapientiam quam genuit, ne Filius, qui est Sapientia genita, videatur esse causa Sapientiæ in Patre. At dum quæritur, an Filius sapiens sit Sapientia ingenita, concedi debet, eo quod ipse eadem Sapientia sapiens est qua Pater. Est enim sensus, quod Filius est de Sapientia ingenita. Conceditur etiam a quibusdam illa, Filius sapiens est Sapientia genita, vel se ipso (quod idem est); non tamen a se ipso. Est autem una eademque Sapientia Patris ingenita et genita secundum rem, secundum rationem tamen differens. Hoc enim additum, Patris, facit Sapientiam stare pro personis. Si vero absolute ponitur, stat pro essentia, sicut et de dilectione est considerare. Unde et sicut in Deitate est dilectio quæ est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, scilicet ipsa divina essentia, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio quæ non est Pater nec Filius, nec tamen per hoc sunt duæ dilectiones, sed una tantum; sic est et suo modo de sapientia. Denique et diligere si capiatur essentialiter, et idem est quod esse, tunc Pater non diligit Spiritu Sancto; sed bene, si capiatur notionaliter pro passiva spiratione. Tunc enim etsi idem sit quod divina essentia secundum rem, non tamen secundum modum significandi. Secus tamen est hic de sapere, quod semper essentialiter capitur.

Quamvis se genitor spiramine diligat almo, Attamen is genito, non sapiente, sapit.

Chapter 33 of 271