Skip to the text

Distinctio 33

Post supradicta interius, etc.

DIVINARUM personarum proprietates sunt ipsæ personæ, sunt et divina essentia: ut paternitas est Pater, et est divina essentia; sic et filiatio Filius, et processio Spiritus Sanctus. Nulla enim in divinis potest esse diversitas, nec compositio; sed ob divinæ naturæ simplicitatem, Deus est quidquid habet, ubi non repugnat relativa oppositio. Fuerunt autem aliqui, qui hoc negantes, dixerunt ipsas proprietates non esse personas, sed quasi extrinsecus affixas: quasi si proprietates sunt personæ, ideo eas non distinguunt. Sed hoc non sequitur. Nam et se ipsa res distingui potest seu determinari. Addunt autem dicentes. Si proprietates sunt divina essentia, ergo in eis personæ conveniunt, sicut et in essentia: ubi non attendunt repugnare relativam oppositionem. Plenum tamen horum intellectum nemo mortalium habere potest, sed standum est in his veritati fidei. Neque etiam sequitur: Paternitas est in essentia, ergo essentia generat, ut ipsi volebant. Non enim est ibi determinando vel distinguendo eam, sicut est in persona, cujus est generare.

Uni personæ quod convenit, omnibus apte Conveniet, modo ni dempta relata fient.

Chapter 34 of 271