Skip to the text

Distinctio 34

Prædictis autem adjiciendum est, etc.

PER hoc quod in divinis persona est idem cum essentia, non est eadem res quæ generat et generatur, ut hæretici volebant: quia etsi generans et generatum in substantia conveniant, non tamen in personalitate, quia persona et essentia secundum rationem differunt. Etsi etiam unus Deus dicatur tres personæ, sitque una essentia trium personarum, et tres personæ unius essentiæ; non tamen potest sane dici unus Deus trium personarum, vel tres personæ unius Dei. Per hoc enim, significaretur Deus in aliqua habitudine principii respectu personarum: quod non valet. Neque simile est de essentia, quia ly Deus significat in ratione principii effectivi, non autem essentia. Quod autem Patri attribuitur potentia, Filio sapientia, et Spiritui Sancto bonitas, quamvis omnes eadem potentia sint et sapientia et bonitas: hoc fit, ne Pater impotens putetur, et Filius insipiens, et Spiritus Sanctus tumidus, ut in humanis seu creaturis esse consuevit. De nomine etiam ὁμοούσιος notandum, quod ad tempus propter hæreticos abolitum, patefacta ipsius significatione, in consuetudinem locutionis est resumptum; valet tantum, id est unius et ejusdem substantiæ. Nomina vero translative de Deo dicta, ut splendor, speculum, et hujusmodi, intelligi debent secundum rationem translationis et similitudinis eorum.

Personis eadem fuerit natura tametsi, Est personarum candidus ordo trium.

Chapter 35 of 271