Skip to the text

Distinctio 35

Quumque supra disseruerimus, etc.

SCIENTIA Dei sive sapientia, quamvis simplex sit et una, propter varios tamen rerum status et effectus multa sortitur nomina : ut scilicet jam dicatur præscientia, prout scilicet est de futuris et omnibus tam bonis quam malis; jam dispositio, in quantum est de faciendis; jam prædestinatio, ut est de salvandis; jam providentia, in quantum est gubernandorum : quæ et pro dispositione accipitur, licet interdum et pro præscientia accipiatur. Sapientia vero vel scientia, est de omnibus tam bonis quam malis, præsentibus et præteritis, temporalibus et æternis. Si autem nulla futura fuissent, licet tolleretur præscientia, dispositio vel prædestinatio quoad respectum et antecessionem quam ad futura important, non tamen quoad essentiam quæ tali respectui subjicitur. Intuetur autem Deus omne futurum ut sibi præsens, eo quod omnia tam præterita quam futura, sicut et præsentia ab æterno in Dei fuerunt scientia.

Nomina multa, Dei tenet una scientia, rerum Quod splendens variis efficit ordo modis.

Chapter 36 of 271