Distinctio 36
Solet hic quæri, etc.
OMNIA a Deo cognita sunt quidem in ejus scientia, non tamen illa omnia dici debent esse in ipsius essentia. Multa enim scit, quæ essentia ejus non sunt. Deus etiam aliquo modo cognoscit bona, quo non cognoscit mala : quæ scilicet in eo esse non possunt, quum illa solum in eo esse dicantur, ad quæ in ratione principii ipse se habet : qualia non sunt mala, quæ nec ipse approbat. Denique etsi omnia quæ sunt de Deo, possunt dici ex ipso, non tamen econverso, omnia quæ ex ipso sunt, de ipso dici possunt, ut patet de creaturis : quæ quidem ex ipso sunt, quia ab eo factæ; non autem de ipso, quia non de sua substantia.
Novit multa Deus, quæ essentiæ inesse negantur. Novit non eodem, quo bona, prava modo.
Chapter 37 of 271