Distinctio 37
Et quoniam demonstratum est, etc.
IN omnibus generaliter rebus Deus est præsentialiter, potentialiter et essentialiter, sine tamen sui definitione. Est et in omni loco sine circumscriptione, in omni etiam tempore sine mutabilitate. Insuper est in Sanctis specialiter et excellentius, scilicet per gratiam suam. Excellentissime autem est in homine Christo, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat. Est ergo ubique per essentiam, sed in solis bonis habitat per gratiam. Priusquam autem res aut Sancti essent, Deus qui nullius eget, æque ut modo in se habitavit. Neque tamen per hoc quod Deus præsens est in rebus etiam immundis, maculatur : sicut nec spiritus humanus a corpore leproso, nec a rebus fœdis radius solaris. Et quamvis Deus est ubique et in omni tempore, non tamen temporalis est, nec localis : quia nec subest motui, nec loco terminatur, nec circumscribitur. Spiritus autem creatus loco quidem terminatur, non autem circumscribitur : qui et per tempus movetur secundum affectiones tempori subjacentes, non autem Deus, qui et sine sui mutatione de novo incipit vel desinit esse in creatura modo prædicto.
Solus ubique Deus nullo discrimine rerum, Mutatur nullo tempore sive loco.
Chapter 38 of 271