Skip to the text

Distinctio 38

Nunc ergo ad propositum, etc.

CAUSA rerum est Dei præscientia, ita quod res futuræ non fierent, nisi eas Deus præsciret; quodque impossibile sit eas non evenire, dum Deus eas præscivit. Nec tamen per hoc sequitur, quod ipse sit causa malorum, eo quod mala ab eo scita sunt. Non enim noscit mala nisi notitia simplicis intelligentiæ : per quam notitiam non est causa rerum, nisi forte sic dicatur causa malorum sine qua non. Nam sine eo mala non essent, licet ipse nec velit nec approbet ea, sed tantum bona. Stat autem et cum Dei certissima præscientia, contingentia futurorum, ita quod non sequitur : Deus ea certe præscivit, et ejus præscientia falli non potest, ergo necessario eveniunt. Contingentia enim futura, secundum se contingentia sunt, licet certum sit ea evenire quantum ad Dei præscientiam. Unde propositio illa (et similes), Impossibile est non evenire quod Deus præscivit, conjunctim in sensu composito vera est, in sensu autem diviso falsa. Hæc vero, Possibile est non evenire futurum a Deo præscitum, falsa est in sensu composito, vera autem in sensu diviso. Tunc enim simul stat, ea a Deo præscita, et tamen in se fore contingentia.

Quamvis non possit divina scientia falli, Libera contingunt multa futura tamen.

Chapter 39 of 271