Distinctio 39
Præterea quæri solet, etc.
ETSI aliquid subjectum esse possit scientiæ Dei, quod ante non fuit, aut etiam desinere possit aliquid subjectum esse eidem scientiæ, quod ante subjectum fuit; tamen ipsa Dei scientia per hoc non mutatur, sed omnino immutabilis est. Hæc enim est ejus sapientia, et illa sua essentia : unde nec augmentari potest, nec minui. Imo, et absque sui mutatione Deus scire potest quod nescit, et potest velle quod non vult : et hoc, si propositiones illæ divisim intelligantur. Sic enim designant Deum habere libertatem et potentiam omnia sciendi vel non sciendi, sicut ab æterno habuit : et hoc, loquendo de scientia approbationis. Potest ergo et ad hunc sensum plura scire quam scit, et econtra pauciora scire quam scit, sed sine sui mutatione. Providentia quoque Dei omnes creaturæ simul gubernantur, quamvis non æqualiter omnibus provideat, sed cuilibet secundum modum suum.
Una manet semper divina scientia, quando Illam augere nihil vel minuisse potest.
Chapter 40 of 271