Distinctio 40
Prædestinatio vero de bonis, etc.
PRÆDESTINATIO, quæ scilicet præscientiam secundum intellectum præsupponit, est gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro præparatio. Ipsa enim est solum respectu salvandorum. Præscientia autem etiam ad damnandos se extendit. Est autem certus prædestinatorum numerus, eo quod nullus damnandus salvari potest, nec salvandus damnari. Unde et illæ propositiones, Præscitus potest salvari; vel, Prædestinatus potest damnari : in sensu composito falsæ sunt, licet in sensu diviso concedantur. Neque etiam prædestinatus, esse potest non prædestinatus, nisi secundum distinctionem datam. Nam conjunctim hæ et similes falsæ sunt, divisim autem veræ. Prædestinatus enim in quantum talis, nunquam potest damnari. Alias scientia Dei mutabilis esset, et prædestinatio incerta : cujus etiam effectus est salvatio, sicut effectus reprobationis damnatio.
Salvus erit, quemcūque Deus prædestinat; item Quem reprobat, Stygias tristis adibit aquas.
Chapter 41 of 271