Distinctio 41
Si autem quærimus meritum, etc.
OBDURATIONIS quidem, quæ scilicet est gratiæ divinæ subtractio, seu non collatio, meritum aliquod est, scilicet obdurati præcedens peccatum; non autem reprobationis, quæ scilicet est æterna. Prædestinationis autem, nec quoad æternam Dei electionem, nec quoad temporalem ipsius gratiæ collationem, aliqua causa esse potest ex parte prædestinati, quia primam gratiam nullus meretur : alias gratia non diceretur, quæ scilicet gratis datur. Sic ergo non propter merita vel demerita futura Deus hunc elegit, et hunc reprobavit, sed libere juxta suæ beneplacitum voluntatis. Neque vero Dei reprobatio est causa peccati, sicut tamen ejus prædestinatio est causa boni, quum peccanti liberum dederit arbitrium. Quamvis autem præscientia Dei quæ est respectu futurorum, minui possit, futuris scilicet in præsens vel præteritum transeuntibus; non tamen minui potest ejus scientia, quæ videlicet est omnium præteritorum, sicut et futurorum et præsentium.
Non Deus ex meritis quemquā prædestinat, etsi Peccatis reprobus sordeat ipse suis.
Chapter 42 of 271