Distinctio 42
Nunc de omnipotentia Dei, etc.
OMNIPOTENS dicitur Deus, non ideo quia potest omnia quæ vult, sed quia potest omnia quæ sunt factibilia, seu quæ sub activa cadunt potentia. Nam ad omnipotentiam non sufficit posse omnia quæ quis velit: alioqui et quilibet Beatus omnipotens dici posset. Nec valet si dicatur, quod ipse non potest ambulare aut loqui, et sic de aliis: ergo non potest omnia. Potest enim, licet non per se, quia sibi non competit, tamen per nos et in nobis ea facit. Sic nec valet: Non potest mentiri, fallere, decipi aut peccare: ergo non potest omnia. Talia enim facere non est potentiæ, sed potius infirmitatis. Quod autem quædam auctoritates dicunt eum ideo omnipotentem dici, eo quod potest omnia quæ vult, intelligendæ sunt: id est, Dei voluntas impediri non potest. Filius quoque sicut et Spiritus Sanctus, dicitur omnipotens, licet non a se, quia uterque est ab altero; tamen per se, quia eadem omnipotentia qua Pater.
Sola Dei nullo constricta potentia fine est, [test. Quidquid enim esse potest, hoc facere ipse po-
Chapter 43 of 271