Skip to the text

Distinctio 43

Quidam tamen de suo sensu, etc.

ERRAVERUNT et defecerunt in scrutinio suo, qui potentiam Dei infinitam ad mensuram coarctare volentes, dixerunt Deum non amplius nec aliud nec melius facere posse quam fecit, nec quod facit omittere posse. Et rationes quas adducunt, insufficientes sunt. Nam quod arguunt a ratione boni et justi, quod Deus nihil nisi tale facere possit: si referatur ad præsens tempus, nihil impedit. Nempe si Deus alia faceret vel meliora, similiter bona et justa essent, quamvis quoad omne tempus nihil facere possit nisi bonum et justum. Quod etiam arguunt Deum nihil facere nisi quod debet, et omne quod debet facere: non valet, quia verbum debiti in divinis locum non habet. Quod etiam a rationabili arguunt, scilicet omne quod Deus facit, esse rationabile: dicimus etiam alia rationabilia esse si ea faceret. De præscientia vero quod dicunt, supra explicatum est. Quamvis etiam idem sint in Deo voluntas et potentia, tamen potentiæ plura subsunt quam voluntati. Hinc conclusive dicitur, Deum plura posse facere quæ non vult, nec facit. Potest enim omnia possibilia et non implicantia. Posset etiam omittere quæ facit: quod et hinc patet, quum possit justificare omnes; quod tamen, ut constat, non facit.

Si dimissa Deus faceret, dmitteret acta, Injustum posset dicere nemo tamen.

Chapter 44 of 271