Distinctio 44
Nunc illud restat, etc.
RERUM universitatem Deus meliorem facere potest quam fecit. Nam nisi hoc posset, creatura aut esset summe bona, et sic Creatori æqualis: quod est impossibile; aut Deus ei majoris bonitatis capacitatem conferre non posset: quod similiter falsum est. Nec obstat quod sibi Filium æqualem genuit, quia ille est de Patris substantia, creatura autem de nihilo. Hæc tamen intelligenda sunt ex parte rerum. Dei enim sapientia qua facit, melior esse non potest, sed ipsa creatura. Non est ergo limitata divina potentia nunc magis quam unquam ad faciendum quod vult, licet non eodem modo res ad eamdem se habeant, ut patet in eo quod in præteritum transiit. Sic et de voluntate et scientia suo modo dicendum est.
Longe aliter potuit, poteritque potestque creare, Optima quantumvis, cuncta creata Deus.
Chapter 45 of 271