Skip to the text

Distinctio 45

Jam de voluntate Dei, etc.

VOLUNTAS quidem Dei est idem realiter quod sua essentia. Quia tamen ab ea differt ratione, sicut et scientia; ideo aliqua voluntati Dei attribuuntur, quæ non attribuuntur ejus essentiæ. Non enim Deus est omnia, qui tamen vult omnia. Est autem divina voluntas causa universalis omnium et quæ naturaliter, et quæ supernaturaliter fiunt. Quumque ipsa sit causa prima, ipsius non est quærenda alia causa: alioqui ipsa non esset simpliciter prima. Nominatur quoque voluntas multipliciter. Nam quandoque accipitur proprie secundum quod est divina essentia, et illa dicitur voluntas beneplaciti; alia autem dicitur voluntas signi: quæ in hoc differunt, quia illa est æterna, ista temporalis; illa semper impletur, non autem ista: ut est præceptio, prohibitio, consilium, permissio et operatio: quæ dicuntur voluntas Dei, quia sunt ejus signa, non quasi hæc omnia fieri velit, sed quia ad modum volentis se habet.

Quæ vel sunt, vel erunt, vel quondam facta fuere, Cunctorum ratio est unica, velle Dei.

Chapter 46 of 271