Distinctio 46
Hic oritur quæstio, etc.
SEMPER impletur voluntas Dei beneplaciti, qua scilicet facit quæcumque vult in cœlo et in terra. Nec obstat quod dicitur: Vult omnes homines salvos fieri, et tamen non omnes salvantur. Nam hoc sic habet intelligi: id est, omnes quos vult salvos fieri salvantur, quomodo in simili dicitur, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, omnem scilicet qui illuminatur. Et in similibus similiter. Non etiam concedendum est, Deum velle mala fieri: nam tunc iniquus esset; neque quod vult non fieri mala: quia sic mala nunquam fierent. Sed magis dicendum est quod non vult ea fieri, quia solum permittit. Unde nec sic voluntati ejus resistitur. Neque fieri malum, bonum est simpliciter, sed in quantum ex malis possunt elici bona. Nam bonum aliquod est tale in se, et ei cui fit, sed non facienti. Et est aliquod bonum in se, et facienti, sed non cui fit. Et est aliquod bonum in se, et facienti, et cui fit. Est autem et aliquod in se non bonum, et facienti nocet; et tamen ad universi valet decorem a Deo ordinatum. Quod etiam dicitur: Mala fieri verum est, sed omne verum est a Deo, ergo, etc. Veritas quidem hujus dicti a Deo est, sed non res dicta, id est malum. Verumtamen nullum malum fit, nisi a Deo, ut dictum est, permittatur.
Vult mala simpliciter nunquā Deus ipse, tametsi Quo minus, haudquaquā semper, agātur, obest.
Chapter 47 of 271