Skip to the text

Distinctio 47

Voluntas quippe Dei semper, etc.

EST autem et semper efficax divina voluntas, nihilque contra eam (quamvis præter eam) fieri potest, quin semper impleatur: et hoc, aut a creatura, dum bene facit; aut de creatura, dum ipse de male faciente ordinat ut vult. Quod autem præter Dei voluntatem aliquid fieri posse dicitur, quum tamen ei nihil resistere valeat, intelligendum est quoad ipsius permissionem: quod etiam est, dum aliquid fit contra ejus præcepta vel prohibitiones. Hinc et obsequuntur divinæ voluntati etiam mali: quia resistentes voluntati ejus quæ præceptum vel prohibitio dicitur, ea faciunt unde voluntas ejus quæ ipse est, semper invicta permaneat. Neque etiam Deus omnia quæ præcepit vel prohibuit, ita fieri voluit; sed ad modum volentis se habuit, ut patet in præcepto de immolando Isaac, et de curatis leprosis.

Haud ulla in re unquā frustra est divina volūtas, Quanquam sunt vulgo pessima mixta bonis.

Chapter 48 of 271