Distinctio 48
Sciendum quoque est, etc.
INTEREST inter voluntatem Dei et hominis, adeo quod contingit quandoque aliquem mala voluntate velle id quod Deus bene vult: ut si filius malus patrem mori velit, quem et Deus mori vult. Et econtra quandoque contingit quod quis vult bona voluntate quod Deus non vult: ut si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus vult mori. Unde bonam voluntatem non oportet semper conformari voluntati Dei in volito. Denique et quandoque Dei bona voluntas per malam hominis voluntatem impletur, ut in crucifixione Domini Jesu patet. Non quasi actum Judæorum malum Deus voluerit, sed Christi passionem bonam. Hinc et viris bonis dominica passio intuitu voluntatis Dei et nostræ redemptionis placuit, non autem intuitu cruciatus sui: sicque de eodem (sed non ob idem) lætabantur et tristabantur. Sanctorum autem passiones quamvis et ipsæ bona voluntate et mala appeti potuerint, tamen hoc refert, quia sola Christi passio est nostræ salutis causa. Quam nobis idem concedere dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum.
Velle Dei et nostrum quanto discrimine distent, Quam variisque cupi res queat una modis.
TITULI
SEU RUBRICÆ LIBRI PRIMI SENTENTIARUM, AB IPSO MAGISTRO PRIMUM SIC DIGESTI.
DISTINCTIO I. Omnis doctrina est de rebus vel de signis.
De rebus quibus fruendum est vel utendum, et de his quæ fruuntur et utuntur.
Quid sit frui vel uti.
DISTINCTIO II. De Trinitate et unitate.
Quæ fuerit intentio scribentium de Trinitate.
Quis ordo sit servandus quum de Trinitate agitur.
De testimoniis veteris Testamenti quibus Trinitatis mysterium declaratur.
De testimoniis novi Testamenti ad idem pertinentibus.
DISTINCTIO III. De cognitione Creatoris per creaturas, in quibus Trinitatis vestigium apparet.
De imagine et similitudine Trinitatis in anima humana.
De similitudine creantis et creatæ trinitatis.
De Trinitatis unitate.
DISTINCTIO IV. Utrum Deus Pater se Deum genuerit.
Utrum Trinitas de uno Deo prædicetur sicut unus Deus de tribus personis.
DISTINCTIO V. Utrum divina essentia genuerit Filium, vel genita sit a Patre; vel de ipsa natus sit Filius, vel Spiritus Sanctus processerit.
Quod Filius non est de nihilo, sed de aliquo; non tamen de materia: sic et Spiritus Sanctus.
Quare Verbum Patris dicatur Filius naturæ.
DISTINCTIO VI. Utrum Pater voluntate genuerit Filium an necessitate, et an volens vel nolens sit Deus.
DISTINCTIO VII. Utrum Pater potuerit vel voluerit gignere Filium.
An posse gignere Filium, sit aliqua potentia in Patre quæ non sit in Filio.
DISTINCTIO VIII. De veritate ac proprietate divinæ essentiæ.
De incommutabilitate ejusdem.
De simplicitate ejusdem.
De corporali et spirituali creatura: quomodo sit multiplex et non simplex.
Quod Deus quum sit simplex, tamen multiplex dicitur.
Quod Dei simplicitas nulli prædicamentorum subjicitur.
Quod Deus abusive dicitur substantia.
Quod non est aliquid in Deo quod non sit Deus.
DISTINCTIO IX. De distinctione trium personarum.
De coæternitate Patris et Filii.
De ineffabili et inintelligibili generationis modo.
Utrum debeat dici: Semper gignitur Filius, vel, Semper genitus est.
De objectionibus hæreticorum nitentium probare Filium non esse coæternum Patri.
DISTINCTIO X. De Spiritu Sancto: quod amor Patris et Filii proprie dicitur, quum sit in Trinitate amor qui est Trinitas; sicut Verbum proprie dicitur Sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia.
Quod eadem nomina proprie et universaliter accipiuntur.
DISTINCTIO XI. Quod Spiritus Sanctus sicut Patri et Filio est communis, ita commune nomen habet proprium.
Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, quem tamen Græci a Filio procedere diffitentur.
De convenientia Latinorum et Græcorum in sensu, et differentia in verbis.
DISTINCTIO XII. Utrum Spiritus Sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio.
Quod Spiritus Sanctus principaliter et proprie dicitur procedere a Patre.
DISTINCTIO XIII. Quare Spiritus Sanctus quum sit de substantia Patris, non dicatur genitus, sed tantum procedens.
Cur Filius dicatur procedere, quum Spiritus Sanctus non dicatur gigni.
Quod non potest mortalis distinguere inter generationem Filii, et processionem Spiritus Sancti.
Utrum Spiritus Sanctus debeat dici ingenitus, quum non sit genitus.
DISTINCTIO XIV. De gemina processione Spiritus Sancti, temporali et æterna.
Quod non solum dona Spiritus Sancti, sed etiam Spiritus Deus datur hominibus et mittitur.
An viri sancti possint dare Spiritum Sanctum.
DISTINCTIO XV. Quod Spiritus Sanctus a se ipso datur, et Filius quod a se ipso mittitur.
Quomodo intelligenda sit missio utriusque.
Quod a Spiritu Sancto etiam Filius sit missus.
Quod Filius etiam sit datus a se ipso.
Quomodo intelligendum sit illud : me ipso non veni.
Utrum semel tantum sit Filius missus, an sæpe.
De duobus modis missionis Filii.
Quod secundum alterum modum semel sit missus, secundum alterum sæpe; et secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.
Quare Pater non dicitur missus.
Quod Filius et Spiritus Sanctus non sunt quasi minores Patre, quia missi.
DISTINCTIO XVI. De missione Spiritus Sancti, quæ fit duobus modis, visibiliter et invisibiliter.
Quod Filius secundum quod homo, non modo Patre, sed Spiritu Sancto etiam minor est.
DISTINCTIO XVII. Quod Spiritus Sanctus est caritas qua diligimus Deum et proximum.
Quod fraterna dilectio est Deus, nec Pater vel Filius, sed tantum Spiritus Sanctus.
Quod non est dictum illud per causam : Deus caritas est, sicut illud : Tu es patientia mea et spes mea.
Quomodo Spiritus Sanctus mittatur vel detur nobis.
Utrum Spiritus Sanctus augeatur in homine, vel minus vel magis habeatur vel detur, et an detur habenti vel non habenti.
Quod aliqui dicunt caritatem Dei et proximi non esse Spiritum Sanctum.
DISTINCTIO XVIII. Utrum concedendum sit per donum dari dona.
Utrum Spiritus Sanctus eadem ratione dicatur donum, qua datum sive donatum.
Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia, ita Spiritus Sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed etiam ut esset essentia.
Quod Spiritus Sanctus dicitur donum et donatum, secundum duos modos prædictos processionis: qui secundum quod donum est, refertur ad Patrem et Filium, secundum quod datum, ad eum qui dedit et ad eos quibus datur.
An Filius quum sit nobis datus, possit dici noster ut Spiritus Sanctus.
Utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.
DISTINCTIO XIX. De æqualitate trium personarum.
Quod æternitas et magnitudo et potentia in Deo unum sunt, etsi videantur diversa.
Quod aliqua personarum aliam non excedit magnitudine, quia non est major una persona alia, nec majus aliquid duæ quam una, nec tres quam duæ vel una.
Quomodo dicitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus Sanctus in utroque.
Quod nulla personarum pars est in Trinitate.
Quare tres personæ dicantur summe unum.
Quum dicimus tres personas esse unam substantiam vel essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis prædicamus: quia non est essentia genus et persona species, vel essentia species et personæ individua.
Quod nec secundum materialem causam dicuntur tres personæ una essentia.
Nec ita dicuntur tres personæ una essentia, ut tres homines una natura vel unius naturæ.
Utrum tres personæ differant in numero, quæ in proprietatibus distinctæ sunt.
Quare tres personæ simul non sint majus aliquid quam una.
Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.
DISTINCTIO XX. Quod aliqua personarum non excellit aliam potentia.
Quod non minus potest Filius quam Pater.
De objectionibus hæreticis contra hoc, et responsionibus catholicis.
DISTINCTIO XXI. Quomodo possit dici solus Pater vel solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus, quum sint inseparabiles.
B Utrum debeat dici, Solus Pater est Deus; vel, Solus Filius est Deus; vel, Solus Spiritus Sanctus est Deus: an, Pater est solus Deus, Filius est solus Deus, Spiritus Sanctus est solus Deus.
Quomodo Trinitas dicatur solus Deus, quum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis.
DISTINCTIO XXII. De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.
De his quæ temporaliter Deo conveniunt, et relative dicuntur.
De hoc nomine quod est Trinitas.
De his quæ temporaliter Deo conveniunt, et non relative dicuntur.
De his quæ proprie ad singulas personas pertinent, et de his quæ unitatem essentiæ significant.
DISTINCTIO XXIII. De hoc nomine quod est persona: quod quum secundum substantiam dicatur, tamen non singulariter, sed pluraliter accipitur in summa.
Qua necessitate dictum sit, tres personæ, a Latinis, et a Græcis, tres hypostases vel substantiæ.
Quare non dicimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres Deos, ut tres personas.
Cur non dicimus tres essentias, ut tres personas.
Quod in Trinitate non est diversitas vel singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas et distinctio et identitas.
Quod non debet dici Deus multiplex. A
DISTINCTIO XXIV. Quid significetur his nominibus, unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctæ, quum his utimur loquentes de Deo.
DISTINCTIO XXV. Quid significetur hoc nomine, persona, in plurali numero, scilicet quum dicitur personæ.
De triplici acceptione hujus nominis, persona, in Trinitate.
Ex quo sensu dicatur, alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sive, alius in persona Pater, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus Sanctus.
DISTINCTIO XXVI. De hoc nomine, hypostasis.
De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.
Quod non omnia dicuntur de Deo secundum substantiam, quædam enim secundum relationem, non tamen secundum accidens.
Quare dicatur proprium esse Unigeniti, Filium Dei esse, quum etiam homines sint filii Dei.
Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas pater hominum.
Quod Spiritus Sanctus eadem proprietate donum dicitur qua Spiritus Sanctus, et utroque modo relative ad Patrem et ad Filium.
Utrum Pater vel Filius vel Trinitas ipsa possit dici Spiritus Sanctus.
Quod non omnia quæ relative dicuntur, suis ad se vicissim respondent vocabulis.
DISTINCTIO XXVII. Quæ sint illæ proprietates quibus distinguuntur personæ.
Quod non omnino est idem dicere, esse Patrem, et genuisse vel habere Filium.
Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est naturam.
De generali regula eorum quæ ad se, et eorum quæ relative dicuntur.
An secundum substantiam dicatur, Deus de Deo, et hujusmodi.
DISTINCTIO XXVIII. Quod non tantum tres sint proprietates personarum.
An solus Pater debeat dici non genitus, vel non Filius, sicut dicitur ingenitus.
De proprietate quam notat ingenitus.
Responsio Ambrosii contra Arianos de ingenito.
An diversum sit esse Patrem, et Filium esse.
Si Sapientia genita dicitur secundum relationem, vel secundum substantiam.
De imagine.
DISTINCTIO XXIX. De principio.
Quod ab æterno Pater est principium, et Filius, sed non Spiritus Sanctus.
Quomodo Pater sit principium Filii, et ipse cum Filio, Spiritus Sancti.
An eadem notione Pater et Filius sint principium Spiritus Sancti.
DISTINCTIO XXX. De his quæ temporaliter de Deo dicuntur et relative secundum accidens: quod non Deo, sed creaturis accidit.
An Spiritus Sanctus dicatur datum vel donatum relative ad se, quum a se detur.
DISTINCTIO XXXI. An Filius dicatur æqualis vel similis Patri secundum substantiam.
De sententia S. Hilarii qua in trinitate personarum propria ostendit.
Quare Patri attribuitur unitas.
Quare Pater et Filius dicantur esse unum, vel unus Deus, sed non unus.
Quare dicitur æqualitas esse in Filio.
Quare in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia vel connexio.
DISTINCTIO XXXII. Utrum Pater vel Filius eadem dilectione se diligant quæ procedit ab utroque, id est Spiritu Sancto.
Utrum Pater sit sapiens Sapientia quam genuit.
An Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.
An una sit tantum Sapientia Patris.
Sicut in Trinitate est dilectio quæ est Trinitas, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio quæ non est Trinitas, nec ideo sunt duæ dilectiones; ita et de sapientia.
Quare Pater non dicitur sapiens Sapientia genita, sicut dicitur diligens dilectione quæ ab ipso procedit.
DISTINCTIO XXXIII. Utrum proprietates personarum sint ipsæ personæ, vel divina οὐσία.
Quomodo proprietates possint esse in natura Dei, nec eam determinent.
DISTINCTIO XXXIV. De verbis Hilarii quibus secundum pravorum intelligentiam videtur dicere non idem esse divinam naturam, et rem naturæ; et non idem esse Deum, et quod Dei est.
Utrum ita possit dici unus Deus trium personarum, ut dicitur una essentia trium personarum; et tres personæ unius Dei, ut tres personæ unius essentiæ.
Quod potentia, sapientia, bonitas, in Scriptura interdum ad personas distincte referuntur.
Quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas attribuatur: quum sit una sapientia, potentia, bonitas trium.
De hoc nomine, ὁμοούσιον: ubi in auctoritatem receptum sit, et quid significet.
DISTINCTIO XXXV. De scientia, præscientia, providentia, dispositione, et prædestinatione Dei.
De quibus sit præscientia vel providentia.
De quibus dispositio.
De quibus prædestinatio.
De quibus providentia.
De quibus sapientia vel scientia.
Utrum præscientia, vel dispositio, vel prædestinatio Dei esse potuerit, si nulla essent futura.
Quod scientia Dei de temporalibus est et æternis.
Quomodo omnia dicuntur esse in Deo, et vita in eo.
DISTINCTIO XXXVI. Utrum omnia debeant dici esse in Dei essentia, ut in Dei cognitione vel præscientia esse dicuntur.
Qua ratione bona dicuntur esse in B Deo, et non mala.
Utrum idem sit omnia esse ex Deo, et per ipsum et in ipso.
Quod omnia sunt ex quolibet trium, et per ipsum, et in ipso.
Quod non omnia quæ ex Deo sunt, etiam de ipso sunt.
DISTINCTIO XXXVII. Quibus modis dicitur esse Deus in rebus.
Quod Deus non ubicumque est habitat, sed econverso.
Ubi erat Deus antequam esset creatura.
Quod Deus quum sit in omnibus rebus essentialiter, non tamen coinquinatur sordibus rerum.
Quum Deus sit ubique et semper, non tamen localis; nec loco nec tempore movetur.
Quibus modis aliquid dicatur locale vel circumscriptibile.
Quid sit mutari secundum tempus.
Utrum spiritus creati sint locales et circumscriptibiles.
Quod Deus est ubique sine locali motu.
DISTINCTIO XXXVIII. An scientia vel præscientia Dei sit causa rerum, vel econverso.
Utrum præscientia Dei possit falli.
DISTINCTIO XXXIX. Utrum scientia Dei possit augeri vel minui, vel aliquo modo mutari.
- An Deus possit noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid.
Utrum Deus possit scire plura quam scit. cujus causa non est quærenda, quia prima et summa causa est omnium.
Quod Deus et semper et simul scit omnia. Quibus modis accipitur Dei voluntas.
DISTINCTIO XL. An aliquis prædestinatus possit damnari, vel reprobus salvari. Quod præceptio, prohibitio, permissio, consilium, operatio, nomine voluntatis interdum intelliguntur vel accipuntur.
Quid sit reprobatio Dei, et in quibus consideretur; et quis sit prædestinationis effectus. Utrum Deus velit ab omnibus fieri ea quæ præcipit, vel non fieri ea quæ prohibet.
DISTINCTIO XLI. Utrum aliquod sit meritum obdurationis vel misericordiæ. B quæ ipse est, in nullo cassari potest.
De variis super hoc carnalium opinionibus. Quomodo intelligendum sit illud : Volui congregare filios tuos, et noluisti; et illud : Qui vult omnes homines salvos fieri.
An ea quæ scit semel Deus vel præscit, semper sciat vel præsciat, et semper scierit vel præscierit. Utrum mala Deo nolente vel volente fiant.
DISTINCTIO XLII. De omnipotentia Dei: quare dicatur omnipotens, quum nos multa possimus quæ ipse non potest. Quomodo dicatur Deus omnia posse.
Quod omnipotentia Dei secundum duo consideratur. Quomodo dicatur Deus omnia posse. Quod mala universitati valent.
DISTINCTIO XLIII. Invectio contra illos qui Deum dicunt nil posse nisi quod vult et facit. Quod in Deo non est causa ut sit deterior homo.
DISTINCTIO XLIV. An Deus possit facere aliquid melius quam facit, vel alio vel meliori modo. Quomodo intelligendum sit illud Augustini : Mala fieri bonum est.
Ex quo sensu quædam dicuntur fieri contra Dei voluntatem. Quare præcepit Deus omnibus bona facere et mala vitare, etsi non id ab omnibus vult impleri.
DISTINCTIO XLV. De voluntate Dei quæ essentia Dei est, et de signis ejus. Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus omnia esse quæ vult.
De intelligentia harum locutionum : Deus scit, vel, Deus vult; Deus scit omnia, vel, Vult aliquid. Quod in Deo non est causa ut sit deterior homo. Quod Dei voluntas per malas hominum voluntates impletur.
Utrum placuerit viris sanctis, quod Christus moreretur et pateretur. Utrum passiones Sanctorum debeamus velle.
Quod Dei voluntas summe bona, causa est omnium quæ naturaliter sunt :
COMMENTARIA
IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM
Chapter 49 of 271