Skip to the text

Quæstio 1

ET quia in his præsupponitur esse generatio in divinis, quæritur primo, An Deo vere conveniat generare. p. 149, etc. Sed quia de hoc jam dicta sunt multa, et argumentatum est supra pro utraque parte, et declaratum utcumque qualiter Deo attribuatur generatio activa sive passiva; idcirco argumentis prætactis omissis, breviter inducenda sunt documenta doctorum. p. 179 et s.

Itaque Alexander ait: Confitendum verissime, quod generatio æterna est in Deo. Unde Richardus de S. Victore, libro de Trinitate: In natura (inquit) creata discimus quid de increata pensare ac sentire debeamus. Videmus quotidie qualiter operatione naturæ subsistens subsistentem producit, et homo hominem generat. Numquid in illa superexcellenti natura, naturæ operatio nulla erit? Numquid natura illa quæ huic naturæ fructum et virtutem fecunditatis donavit, in se sterilis erit? — Si autem objiciatur: Deus potuit creaturam seu mundum facere meliorem quam fecit; non tamen consequitur quod ideo invidus fuit: ergo nec invidus posset probari, quamvis non genuisset Filium sibi æqualem, sicut Augustinus argumentatur. Item, Filius non generat; non tamen ex hoc aliquid imperfectionis competit ei: ergo nec Patri, quamvis diceretur non genuisse. Item, generatio est motus; motus autem dicit imperfectionem in mobili. Dicendum, quod secus est in generatione et creatione: quoniam generationis ratio exigit ut producatur æquale in substantia et natura. Ratio autem creationis non exigit hoc, sed magis contrarium: utpote, ut sit diversum a Creatore in substantia, et finitum, id quod creatur. Porro invidia locum non habet, nisi ubi res exigit aliter fieri quam fit. Insuper, sicut in Patre perfectionis est generare, ita in Filio generari, et in Spiritu Sancto spirari; nec Filius, nec Spiritus Sanctus vult generare, nec congruit eis. Et sicut posse generare dicit perfectionem potentiæ in Patre, sic posse generari dicit potentiæ perfectionem in Filio, et posse spirari in Spiritu Sancto. Generatio autem in Deo non est motus, nec imperfectioni adjuncta, sed intellectualis, invariabilis et æterna, ex infinita exuberantia et plenitudine, fecunditate ac communicabilitate bonitatis procedens. — Præterea, si quæratur quid sit generare in Deo: dicendum, quod hoc potestatem rationis humanæ transcendit, juxta id Isaiæ:1 Generationem ejus quis enarrabit? Imo hoc scire et intueri, erit præmium fidei. Dicendum tamen secundum communem rationem generationis, quod generatio est productio alicujus de substantia generantis. Quod multipliciter fit. Aliquando namque producitur aliquid de substantia alterius, quod non est ei simile in natura et specie: et hæc est generatio æquivoca, secundum quam vermes producuntur de carne. Interdum vero producitur simile in natura: et hæc est generatio univoca. Quod rursus contingit pluribus modis. Quandoque enim producitur de parte substantiæ, ut in generatione corporalium rerum. Aliquando de tota substantia: et sic est generatio in divinis, quæ est perfectissima emanatio, et est idem quod Verbum ad intra proferre, atque consequitur ipsum intelligere simpliciter dictum. Interdum vero, dicere sumitur pro manifestare: sicque quælibet persona in divinis, se et aliam dicit. Unde Filius ait ad Patrem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.2 Loquens quoque de Spiritu Sancto: Ille, inquit, me clarificabit. Hæc Alexander.3

Concordat Albertus, hic scribens: Juxta Damascenum, libri primi capitulo octavo, generatio est ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam. Aliam quoque definitionem generationis divinæ dat ibi. Generatio, inquiens, sine principio et æterna, est naturæ opus exsistens, et ex substantia ejus producens*, ut versionem qui generatur non sustineat, et ut non Deus primus et Deus posterior sit et adjectionem suscipiat. Utraque definitio bona est: et prima definit generationem univocam et in generali; secunda vero, generationem divinam, cui etiam prima definitio aliqualiter convenit.4 Sicque hæc præpositio, ex, notat in ea, non habitudinem causæ materialis, sed identitatem essentiæ. Quemadmodum enim in materialibus dicimus, Cultellus est ex ferro, designantes non tantum materiam, sed etiam quod essentia ferri in cultello sit, quia materia manet in materiato; ita transumimus in divina, abjiciendo quod est imperfectionis, et quod perfectionis est Deo attribuentes. Quumque tria notentur in tali locutione, videlicet, quod ferrum fuit subjectum operationis ac factionis qua cultellus fiebat, et item quod cultellus potentialiter fuit in ferro, atque quod habeat essentiam ferri in se: duo illa prima sunt imperfectionis, nec Deo conveniunt; tertium vero est perceptionis, et competit Deo, utpote habere eamdem cum generante essentiam. In prætacta quoque definitione, substantia sumitur pro natura. Nec verbum illud, produci, notat actionem aut passionem intermediam inter generantem ac genitum, sed notionem sub alio modo significandi: quoniam notio nominat proprietatem, secundum quod per ipsam persona cognoscitur; sed actio nominat causam sive principium secundum rationem acceptionis vel dationon sustineat, et ut non Deus primus et Deus posterior sit et adjectionem suscipiat. Utraque definitio bona est: et prima definit generationem univocam et in generali; secunda vero, generationem divinam, cui etiam prima definitio aliqualiter convenit. Sicque hæc præpositio, ex, notat in ea, non habitudinem causæ materialis, sed identitatem essentiæ. Quemadmodum enim in materialibus dicimus, Cultellus est ex ferro, designantes non tantum materiam, sed etiam quod essentia ferri in cultello sit, quia materia manet in materiato; ita transumimus in divina, abjiciendo quod est imperfectionis, et quod perfectionis est Deo attribuentes. Quumque tria notentur in tali locutione, videlicet, quod ferrum fuit subjectum operationis ac factionis qua cultellus fiebat, et item quod cultellus potentialiter fuit in ferro, atque quod habeat essentiam ferri in se: duo illa prima sunt imperfectionis, nec Deo conveniunt; tertium vero est perfectionis, et competit Deo, utpote habere eamdem cum generante essentiam. In prætacta quoque definitione, substantia sumitur pro natura. Nec verbum illud, produci, notat actionem aut passionem intermediam inter generantem ac genitum, sed notionem sub alio modo significandi: quoniam notio nominat proprietatem, secundum quod per ipsam persona cognoscitur; sed actio nominat causam sive principium secundum rationem acceptionis vel datio-* essentiam Filio; et similiter ista, Filius delicet communicatio formæ sive essentiæ. Hæc Albertus. accipit essentiam a Patre: sicut in Evangelio ait, Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, puta divina essentia.5 Rationem vero hujus dationis et acceptionis nominat actus notionalis. Filius enim per generationem accipit essentiam a Patre; non tamen essentia generatur, nec per se, neque per accidens, neque per consequens. Conformiter substantia Filii non generatur, nec substantia in Filio generatur; sed tamen substantia Filii per generationem accipitur. Etenim regula est, quod quidquid habet et est persona principiata, habet et est a persona principiante. Hancque rationem seu modum habendi significat Damascenus, dicendo quod simile secundum substantiam generatur. Porro in secunda definitione sumit naturam proprie, prout secundum rationem distinguitur a substantia, scilicet prout natura vocatur principium producendi simile ex se: et hoc principium est Pater, secundum virtutem naturæ communicabilis alii supposito absque sui divisione. Hinc generatio recte dicitur opus naturæ, potius quam substantiæ. — Generatio quoque dignissime convenit Deo, quoniam nihil in potentia convenit ei. Quum ergo omnis natura quantum est de se, communicabilis sit, ista aptitudo non est in Deo nisi actu: ideo sua natura communicata est semper et ab æterno pluribus hypostasibus ejusdem naturæ. Verumtamen diversis diversimode convenit generare. Quædam namque generant per hoc quod inducunt species suas in materiam corporis extra se, ut corpora homogenea simplicia, sicut ignis. Quum enim sint homogenea, nihil est in eis quod non stet actu sub forma suæ speciei: idcirco generare non possunt nisi in materia aliena. Quædam vero generant per decisionem partis a sua materia, quæ est in potentia ad formam speciei totius, ut complexionata et mixta. Quædam autem multiplicant suas formas per sui præsentiam in materia aliena, ut luminosa. In quibus omnibus unum est commune, visario est Patri coæterna. Generatio quoque naturalis, necessario ad genitum terminatur ac desinit. Generatio autem divina, et semper ad genitum est perfecta, et semper est, in quantum est quid divinum: quoniam Deo convenit tantum esse, et non fuisse, neque futurum esse. Generatio ergo transumitur ex creaturis ad divina, quantum ad id quod perfectionis in ea est. Nam et in creaturis, quanto generatio formalior immaterialiorque exstiterit, tanto minus habet de ratione mutationis, et plus de ratione operationis: sicut et intellectus noster verbum suum gignit operando potius quam mutando; ideo dicit opus, quia secundum Philosophum quarto Ethicorum, operatio est perfecti, motus autem atque mutatio, imperfecti. Hæc tamen operatio non est media inter generantem et genitum, sed relatio sub alia ratione significata: quæ operatio ut est ab operante, est relatio paternitatis; et ut est in genito, est relatio filiationis. Dicitur quoque generatio opus naturæ, non sicut operantis, quia hoc est suppositum: sed sicut ejus cujus virtute suppositum operatur. Hæc Udalricus.

Thomas quoque in Scripto: Quum omnis perfectio sit in Deo et imperfectio nulla, quidquid invenitur in creatura, potest dici de Deo quantum ad id quod est perfectionis in ipsa, omni imperfectione remota. Porro, si nomen imponitur ab eo quod imperfectionis est, ut lapis et leo, tunc dicitur de Deo symbolice vel metaphorice. Si autem imponitur ab eo quod perfectionis est, proprie prædicatur de

Deo, quamvis secundum modum eminentiorem. Dicitur vero nomen imponi ab eo quod est quasi differentia constitutiva, et non ex ratione generis. Ideo quandocumque aliquid secundum suum genus imperfectionem importat, atque secundum differentiam perfectionem, illud invenitur in Deo quantum ad rationem differentiæ, et non quoad generis rationem: sicut scientia non est in Deo quantum ad rationem qualitatis aut habitus, quia sic habet rationem accidentis; sed solum secundum id quod complet rationem scientiæ, scilicet cognoscitivum certitudinaliter aliquorum. Similiter, si sumamus genus generationis prout invenitur in inferioribus, imperfectionis est, quia mutationem importat. Si autem consideretur secundum differentiam suam, sic designat quamdam perfectionem: passive quippe accepta, dicit acceptanceem essentiæ in perfecta similitudine; cujus communicationem significat, si active sumatur: quorum neutrum imperfectionem importat. Hæc Thomas in Scripto.

Porro, in prima parte, quæstione vicesima septima: Processionem, inquit, quam Scriptura docet esse in Deo, aliqui acceperunt secundum quod effectus procedit a causa: ut impius Arius, dicens Filium procedere a Patre tanquam primam creaturam ipsius, et Spiritum Sanctum ab utroque sicut creaturam amborum. Alii processionem hanc acceperunt secundum quod causa dicitur procedere in effectum, movendo ipsum, aut ei suam similitudinem imprimendo. Sicque accepit reprobus Sabellius, dicens Patrem esse Filium, in quantum assumpsit naturam humanam, atque eumdem esse Spiritum Sanctum, secundum quod creaturam rationalem sanctificat et ad vitam gratiæ movet. Sed ambæ positiones istæ hæreticæ sunt, nec accipiunt processionem nisi ut est ad extra, non ut est in Deo ad intra. — De hoc Thomas plenius scribit ibidem, et in Summa contra gentiles, libro quarto, ut patuit supra, quæstione quinta secundæ distinctionis.6

A Hinc scribit Bonaventura: Generatio ponenda est in divino esse, et hujus potissima ratio est, ut credo, quoniam ejus natura communicabilis est, et quia in Deo propter sui nobilitatem, est aptitudo actui conjuncta, imo aptitudo illa est ipse actus. Sed plures personæ esse non queunt in una natura, quin una sit ab alia, vel ambæ a tertia. Quumque nihil sit ante divinas personas, oportet quod una sit ab alia: et quoniam sunt conformes in natura, et generatio est emanatio secundum conformitatem naturæ; ideo credo quod necesse sit in divinis ponere generationem. — Deinde de hac re diffuse scribit hic doctor; sed sententia in verbis Alberti præhabita est. Similiter ea quæ Petrus et Richardus circa hæc scribunt.

Porro Ægidius circa distinctionem hanc quæstiones multas inducit, quæ infra potius habent locum. Denique, qualiter secundum Henricum et alios multos, sint in divinis tantum duæ emanationes ad intra, videlicet generatio atque spiratio, dictum est in quæstionibus secundæ distinctionis.7

Guillelmus vero Parisiensis libro suo de Trinitate, capitulo quartodecimo: Dicimus (ait) in prima fontali essentia esse tres res primam et divinam essentiam communicantes, id est communiter habentes: quarum prima habet eam fontaliter ac primitive; secunda, per generationem ab illa; tertia, per processionem talem qualem decet esse primi doni a primo datore. Hujus primi fontis prima emanatio necessario est secundum copiositatem ipsius, non secundum capacitatem recipientis. Prius est namque unicuique, quod convenit ei secundum se, quam quod secundum aliud. Insuper prius est quod non indiget nisi uno, quam quod indigens est duobus. Prior est ergo emanatio quæ non indiget nisi fonte, quam quæ indiget fonte ac alio. Imo nisi esset emanatio a primo fonte, non indigens nisi fonte, non esset primus fons potens in se ipsum in primam emanationem. Manifestum est autem, quod sicut est posse per se et posse per aliud, ita est agere per se et agere per aliud. A Durandus demum circa hæc scribit pene eadem quæ Ægidius: ideo infra opportuniori loco tangentur.

Footnotes

  1. Is. LIII, 8. ↩

  2. Joann. XVII, 6. ↩

  3. Joann. XVI, 14. ↩

  4. *alias profecta ↩

  5. Joann. x, 29. ↩

  6. p. 180 D. ↩

  7. * p. 194 D supra. ↩

Chapter 90 of 271