Quæstio 2
Quæritur demum circa distinctionem hanc, de veritate propositionum quarumdam, videlicet, An istæ sint veræ: Deus genuit Deum; Deus genuit se Deum, vel alterum Deum; Tres personæ sunt unus Deus; Unus Deus est tres personæ; Deus est Trinitas.
Quocirca possent plura fieri argumenta, quæ partim tanguntur in littera: quorum solutio ex declaratione significationis minimum horum dependet. Posset namque sic argui: Si Deus genuit Deum, ergo est Deus gignens et Deus genitus; sed non est nisi unus et idem Deus: ergo unus et idem Deus est gignens et genitus. — Præterea Deus est res subsistens et singularis: ergo si Deus genuit Deum, Deus gignens et Deus genitus sunt una res singularis subsistens, sicque idem generavit se ipsum: quod nullus admittit.
Pro horum atque similium solutione argumentorum, pensandum quod Thomas hic scribit: Ista est simpliciter vera, Deus genuit Deum. Sed circa ejus veritatem, et significationem hujus nominis, Deus, est duplex opinio. Quidam etenim dicunt, quod nomen hoc, Deus, significat et supponit essentiam quantum est de se; sed propter indifferentiam essentiæ ad personas in divinis, ex adjuncto notionali trahitur ad supponendum pro persona. Alii dicunt, quod hoc nomen, Deus, significat essentiam, et supponit quantum est de se personam, tamen indistincte; unde potest supponere unam vel plures personas: unam, quum dicitur, Deus generat; plures, quum dicitur, Deus est Trinitas. Et hæc opinio verior esse videtur. Quamvis enim, ut fertur in libro de Causis, omne
Prima igitur actio est ex primo agente per se solum: alioqui non erit primum. Quod enim paucioribus eget, necessario est prius atque perfectius. — Amplius, omne dans secundum se, necessario dat quod habet, et quod sic suscipit esse ab illo, suscipit esse quod habet fons primus, et tale esse quod habet ille: ideo suscipit esse necesse per se ipsum. Hic primus fons non copiose emanaret, si in deorsum flueret tantum; sed necessario emanat in lacus duos, neque in plures, illos sibi adæquans plenitudine sua: sicque per se generativus est. — At vero generativum omne quod per se solum generativum est et fecundum, necessario habet apud se id cujus est generativum, et est quasi prægnans ac gravidum de eodem. Quumque prima potentia seorsum sit, et aliena ab omni indigentia, utpote in se copiosa atque plenissima, impossibile est eam infecundam aut sterilem esse. Omnium autem processionum copiosior, largior perfectiorque consistit generativa processio, quoniam ipsa perfecte omnino adæquat sibi et assimilat generatum. Generatio ergo prima est ac perfectissima omnium causationum seu productionum; et genitum perfectius producitur a genitore, quam aliud causatum a suo causatore: quod ostendit adæquatio et assimilatio sua ad genitorem. Creatio autem, aut factio sive effectio, non assimilat causatum suo causatori assimilatione ultima et completa. Quumque fecunditas sit excellentissima copiositas, necesse est primam potentiam fecundissimam esse, et generativam per se, prægnantissimam quoque ac gravidissimam, si dicere fas est. Hinc partus ejus seu proles, tanto est super omnes creaturas, quanto plus est generare quam creare, et de se quam de nihilo ad esse deducere. Non enim in gremio seu in sinu aut utero generative accepit, nisi quod in eo invenit. Quare primum partum primamque prolem oportet primo generatori per omnia similem esse. Hæc Guillelmus. nomen deficiat a significatione esse divini, propter hoc quod nullum nomen significat simul aliquid perfectum et simplex, quia abstracta non significant ens per se subsistens, et concreta significant ens compositum; nihilo minus abjiciendo quod imperfectionis est, utimur utrisque nominibus in divinis, puta: abstractis, propter divinorum simplicitatem; concretis, propter eorum perfectionem. Unde hoc nomen, Deus, significat per modum perfecti et per se subsistentis, quemadmodum nomen hoc, homo. Hinc sicut hoc nomen, homo, in se non tantum importat essentiam, sed etiam suppositum, attamen indistincte (alias non prædicaretur de individuis), ita et hoc nomen, Deus. Ideo de se habet quod possit supponere pro persona; nec ex modo significandi nominis habet quod supponat pro essentia, sed tantum ex ratione divinæ simplicitatis in qua idem est re essentia atque suppositum. Hæc Thomas.
Concordat Petrus: Nomina (inquiens) abstracta significant ut in altero exsistens; concreta, ut ens completum per se subsistens. Abstracta imponuntur a forma: ideo nunquam supponunt nisi pro forma. Concreta vero imponuntur a forma et a supposito formæ: hinc possunt supponere pro utroque, sed naturaliter pro supposito, accidentaliter et ex adjuncto pro forma. Et hoc verum est ubi forma et suppositum differunt, sicut in rebus compositis. Verum ubi non differunt, concretum naturaliter supponit pro utroque. Quum ergo divina essentia sit ens completum per se subsistens, etiam abstractis per intellectum personis; idcirco hoc nomen, Deus, institutum est principaliter ad significandum eam ut per se subsistentem. Hinc primo principaliterque supponit pro essentia ex instituentis intentione. Quia vero tam res quam modus significandi in Deo, idem est cum persona, potest supponere pro persona. Sed quia divina essentia una eademque consistit in una persona et pluribus, hinc potest hoc nomen supponere pro una persona et pluribus. Porro determinatio suppositionis istius fit ex adjuncto, secundum quod illud est notionale vel essentiale. Hæc Petrus.
Richardus quoque: Hæc, inquit, simpliciter vera est: Deus genuit Deum. Dum enim terminus significat essentiam aliquam modo concreto, potest stare in oratione, vel pro natura in concretione ad suppositum, vel pro supposito naturæ illius; et pro quocumque istorum verificetur propositio, judicanda est simpliciter vera. Hinc, homine uno currente, hæc est simpliciter vera, Homo currit, ratione suppositi; similiter ista, Homo est species, ratione naturæ in concretione ad suppositum. Quum ergo hoc nomen, Deus, significet divinam essentiam per modum concreti, et vera sit propositio ista, Deus genuit Deum, ratione suppositi (quoniam Pater qui est suppositum divinæ essentiæ, genuit Filium qui est suppositum divinæ essentiæ); ideo simpliciter vera censenda est.
Circa hæc scribit Albertus: Quidam sunt actus uni soli convenientes in suppositis alicujus naturæ; et dum terminus communis in illa natura supponit verbis significantibus hujusmodi actum, intelligitur quod gratia suppositi, cui convenit ille actus, supponit: ut quum dicitur, Deus tonat, apud gentiles intelligitur Jupiter. Et talis actus est generare, qui soli convenit Patri. Hinc Deus appellat seu nominat Patrem, quum dicitur: Deus genuit Deum. Nec ab ipso restringitur verbo, sed potius appellat suppositum, cui soli convenit ille actus. Hæc Albertus.
Præterea, secundum Magistrum in littera, quamvis Deus genuit Deum, non tamen sequitur: ergo genuit se Deum, vel alium Deum. Quocirca scribit Albertus: Istud a magistris tripliciter solvitur. Quidam dicunt, quod ly alium, ex parte prædicati potest esse substantivum: et sic est vera, quoniam genuit alium qui est Deus, vel alium exsistentem Deum. Vel adjectivum: et sic est falsa. Sic namque ly alium, ponit diversitatem respectu formæ hujus nominis, Deum: quoniam adjectiva formam quam significant ponunt circa substantiva sua. Alii dicunt, quod quum dicitur, Deus genuit se Deum, vel alium Deum, potest facere constructionem appositivam vel adjectivam: si appositivam, vera est; si adjectivam, falsa. Tertia opinio est Magistri, quam imitamur, dicentes quod non sequitur: Deus genuit Deum, ergo genuit se Deum, vel alium Deum: quia quum hoc pronomen, se, sit relativum reciprocum, supponit et refert suppositum verbi, quod est persona Patris, quæ exstat ingenita. Sed pronomen hoc, alius, est relativum diversitatis, et terminum sibi adjunctum respicit gratia formæ: sicque dum adjungitur huic termino, Deus, notat diversitatem formæ, utpote deitatis: quæ quum non sit diversa aut alia in Patre et Filio, Pater non genuit alium Deum. — Et si objiciatur, quia idem et diversum dividunt ens, ergo genuit eumdem Deum vel alium: responetur, quod idem et diversum dividunt ens creatum, non increatum, quod secundum supposita est distinctum, secundum essentiam indistinctum. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto, quo ait: Ex quo Deus genuit Deum, quærunt aliqui an genuit se Deum, an alium Deum. Et respondendum, quod neutrum est concedendum: quoniam licet idem et diversum, secundum Philosophum, immediate dividant ens creatum, ubi ad unitatem naturæ sequitur unitas suppositi, et ad distinctionem suppositorum distinctio naturæ; tamen ubi distinctio suppositorum est sine divisione essentiæ, est medium inter hæc, quoniam unum suppositorum nec est idem alteri, nec diversum: quia secundum Priscianum, idem habet articulariter intelligibilia sua, quæ secundum notitiam suppositorum demonstrat, ideo significat unitatem in supposito. Nec unum suppositum divinum est diversum ab altero: quia diversitas est per aliquam formam, seu differentiam absolutam, quia differentia est quia Priscian. lib.xvii,c.4. qua differunt a se singula; personæ autem nec unum suppositum sunt, nec differunt per aliquod absolutum. — Verumtamen illius propositionis, Deus genuit se Deum, est duplex sensus, eo quod relativum potest facere relationem simplicem, vel personalem. Primo modo est vera, quoniam simplex relatio tantum refert naturam communem, et non suppositum: ut dum de herba coram me præsentata, dico, Hæc herba crescit in horto meo. Sic quippe est sensus, Genuit se Deum, id est Deum ejusdem naturæ secum. Sicque Sancti frequenter utuntur ista locutione, ut Augustinus contra Maximinum: Pater genuit se alterum; quintodecimo quoque de Trinitate: Pater se ipsum dicens, genuit Filium. Et Origenes: Pater, inquit, mittens Filium, misit se ipsum alterum. Si secundo modo, est falsa, quia sic refert personam Patris. — Similiter secunda, videlicet, Genuit alium Deum, non est simpliciter falsa, ut aliqui dicunt, quum scriptum sit: Pater alium Paracletum dabit vobis. Et quum Paracletus, sit nomen essentiale, in idem redit locutio hæc cum præmissa. Ideo utraque est simpliciter distinguenda: quia ly alium, intelligi potest cum implicatione sui substantivi. Propter quod aliqui vocant ipsum substantivum. Non tamen est substantivatum, quoniam adjectivum non substantivatur nisi in neutro genere. Et sic est utraque vera. Estque in utraque duplex appositiva constructio, ut sit sensus: alium Deum, id est eum qui est alius, et qui est Deus; et alium Paracletum, id est eum qui est alius a me Filio, et est Paracletus. Vel est adjectivum determinans Deum: et utraque falsa est, sicut jam patuit. Hæc Udalricus.
Concordat Thomas, nisi quod ait: Quidam distinguunt istam, Genuit alium Deum, quia ly alium, potest teneri substantive vel adjective. Sed quia non invenitur quod adjectivum in masculino genere substantivetur, præsertim dum sibi adjungitur substantivum; ideo distinctio illa non videtur multum valere, nisi forte subintel-
Joann.xiv, 16. quum Paracletus, sit nomen essentiale, in idem redit locutio hæc cum præmissa. Ideo utraque est simpliciter distinguenda: quia ly alium, intelligi potest cum implicatione sui substantivi. Propter quod aliqui vocant ipsum substantivum. Non tamen est substantivatum, quoniam adjectivum non substantivatur nisi in neutro genere. Et sic est utraque vera. Estque in utraque duplex appositiva constructio, ut sit sensus: alium Deum, id est eum qui est alius, et qui est Deus; et alium Paracletum, id est eum qui est alius a me Filio, et est Paracletus. Vel est adjectivum determinans Deum: et utraque falsa est, sicut jam patuit. Hæc Udalricus.
Concordat Thomas, nisi quod ait: Quidam distinguunt istam, Genuit alium Deum, quia ly alium, potest teneri substantive vel adjective. Sed quia non invenitur quod adjectivum in masculino genere substantivetur, præsertim dum sibi adjungitur substantivum; ideo distinctio illa non videtur multum valere, nisi forte subintelligatur hoc participium, ens, ut dicatur, Alium entem Deum. Sed hoc est nimis extortum. Ideo cum Magistro dicendum quod utraque falsa est. Hæc Thomas.
Qui insuper scribit hic : Quæritur de aliis duabus propositionibus in littera positis, scilicet, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, vel Deum qui non est Deus Pater. Et respondendum, quod Magister distinguit utramque. Si namque quum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ly Pater construatur appositive ad ly Deus, locutio falsa est, quia ly Deus restringetur ad standum pro persona Patris : sicque negativa est vera. Si autem intelligantur non per appositionem, sed duo termini isti, Deus, et, Pater, intelligantur mediate conjungi, ut sit sensus, Genuit Deum qui est Deus, et Deus est Pater; tunc affirmativa est vera, negativaque falsa. — Præpositivus tamen dixit quod utraque est falsa, nec sunt contradictoriæ, propter diversam suppositionem hujus relativi, qui. In affirmativis enim tantum refert suppositum antecedentis; et quum antecedens supponat pro persona Filii, referret Filium, de quo non est verum quod sit Deus Pater. In negativis vero, hoc relativum non tantum refert suppositum, sed item essentiam. Sicque oporteret quod prædicatum hoc, Deus Pater, removeretur non solum a supposito Filii, sed etiam ab ejus essentia : et ita est falsa. Verum quia distinctione hac facta, adhuc locum habet Magistri distinctio, præsertim in affirmativa; et rursus, quoniam necessarium non videtur quod in negativis relativum aliter referat quam in affirmativis, nisi forsitan propter negationem, cujus est confundere terminum, et facere eum teneri simpliciter, quod tamen non habet respectu præcedentis, sed tantum respectu sequentis : ideo efficacior esse videtur Magistri responsio. Iterum, quando duo termini construuntur per appositionem, terminus appositus efficitur quasi forma ei cui apponitur. Unde si intelligatur appositive, Genuit Deum qui non est Deus Pater, negatio removebit a Filio non formam deitatis, sed paternitatis. Hæc Thomas.
Porro Petrus hinc scribit : Hæc propositio, Deus genuit Deum qui non est Deus Pater, quoniam relativum hoc, qui, potest facere relationem personalem, id est ad suppositum, vel simplicem, puta ad signatum; primo modo est vera, secundo falsa. Et est simile, si dicam : Video hominem qui est dignissima creaturarum. Si enim fiat relatio simpliciter ad signatum, vera est; si autem personalis ad suppositum, falsa est. Hæc demum propositio, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, in sensu quo fit suppositio personalis, est distinguenda : quia dum duo nomina construuntur appositive et immediate, subintelligitur qui est. Unde est sensus : Genuit Deum qui est Deus, qui est Pater. Et tunc hæc dictio, qui, aut tenetur implicative, estque constructio appositiva et quasi una dictio, Deus Pater, et ita est falsa; aut tenetur relative, et sic est vera. Hæc Petrus.
Denique de his scribit Albertus multum diffuse, et quantum ad propositum sufficit, sensus ejus in præinductis verbis Thomæ et Udalrici competenter expressus est : imo utriusque dicta ex Alberto videntur sumpta, cujus fuerunt discipuli.
Postremo, sicut in textu ait Magister : Quidam dixerunt nomina significantia essentiam in divinis, deberi poni in prædicato tantum, et nomina personalia subjici illis, non econverso, dicentes Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, seu tres personas, esse unum Deum, unam substantiam, non autem unum Deum aut unam essentiam esse tres personas. Et isti fuerunt Porretani, id est Gilbertus Porretanus episcopus et ejus sequaces, ut refert Albertus : quos Magister in textu ex verbis Sanctorum reprobat evidenter. Unde præallegati doctores concorditer dicunt, quod istæ sunt veræ : Unus Deus est tres personæ (in qua propositione, Deus stat pro essentia, non pro determinata persona); Deus est Trinitas; unus Deus est Trinitas. Quum enim iste terminus, unus, sit adjectivum, ponit unitatem significatam circa substantiam Dei; et ly Deus designat unitatem substantiæ quæ est una in tribus personis. Hinc et ista est vera, Divina essentia est tres personæ; similiter ista, Hæc essentia est tres personæ: et hoc, propter omnimodam identitatem in re. Non tamen ista est vera, Deus genuit Deitatem, quamvis realiter idem sint Deus et Deitas: quoniam Deitas in abstracto designat essentiam per modum quo ei repugnat generari atque spirari, quæ non conveniunt nisi suppositis. Nihilo minus, ut Thomas fatetur, quantum ad modum significandi, plus habet de proprietate propositio in qua prædicatur essentia de persona, quam in qua prædicatur persona de essentia, quum prædicatum se habeat loco formæ. Verumtamen, quod prædicatum se habet loco formæ, secundum Petrum, proprie verum est in prædicatione per inhærentiam, non in prædicatione per identitatem.
Circa præhabitarum propositionum veritatem ait Bonaventura: Ad horum intelligentiam notandæ sunt quatuor regulæ. Prima, quod nomen abstractum imponitur formæ, et a forma: sicut albedo imponitur ipsi albedini, et a forma albedinis. Nomen vero concretum imponitur a forma, sed non ipsi formæ, sed supposito: sicut album ab albedine imponitur enti albo. Secunda regula: Terminus habens multitudinem suppositorum sine distributione acceptus, stat pro illo pro quo reddit locutionem veram: ut quum dicitur, Homo currit, vera est locutio, si aliquis homo currat. Tertia: Termino designanti formam non multiplicabilem, non differt præponere et postponere negationem. Unde non differt dicere, Petrus non currit, et, Non Petrus currit. Quarta: Relativum refert antecedens sub eodem modo supponendi sub quo antecedens præcessit hoc relativum, nisi simplicem faciat relationem. — Ex prima regula constat quod ista sit vera, Deus genuit Deum. Quum enim terminus iste, Deus, sit concretus, et imponatur a forma essentiali, scilicet deitate, imponitur tamen personæ. Ex secunda regula patet, quod in hac propositione, Deus genuit Deum, Deus in subjecto stat pro Patre, in prædicato pro Filio. Quamvis enim suppositio termini non arctetur, tamen stat pro illo pro quo locutio vera est. Ex tertia regula claret, quod quamvis hæc sit vera pro Patre, Deus generat Deum; non tamen hæc est vera pro Filio, Deus non generat Deum. Quum enim Deus dicat formam non multiplicabilem, non differt ei negationem præponere, sive postponere. Hinc sicut negatio præposita ei, omnino removet a subjecto prædicatum, puta a qualibet divina persona, ita et negatio ei postposita. Ex quarta elicitur, quod non sequitur: Deus genuit Deum, ergo se Deum, vel alium Deum. Hæc Bonaventura.
Cujus secundæ regulæ consonat quod ait Albertus: Res in subjecto vel prædicato, non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum libere stare pro quo veram reddit locutionem. Tertiæ quoque regulæ consonat quod ait Præpositivus: Quamvis iste terminus, Deus, designat essentiam quæ communicatur, tamen permanet indivisa: idcirco hic terminus, Deus, retinet naturam termini singularis sive discreti. In termino autem tali, æquipollet negatio præposita atque postposita, quia quum habeat unicam formam indivisibilem, non potest negari quin negetur tota. Ideo pro distinctis personis divinis non potest aliquid idem affirmari et negari. Determinatio autem suppositionis fit ex adjuncto alicujus, videlicet essentialis aut notionalis.
Insuper ait Bonaventura: Ad intelligendum an ista sit vera, Deus genuit alium Deum, notanda est regula illa communis: Locum non habet omnimoda distinctio, ubi non ex diversis causis est unio. Verbi gratia, Pater et Filius et Spiritus Sanctus uniuntur in hoc nomine, Deus, ratione deitatis unius; Petrus vero et Paulus uniuntur in homine, ratione diversarum humanitatum. Et juxta hanc regulam, ab oppositis alia regula est sumenda, videlicet: Non habet locum omnimoda unio, ubi est simul cum unione distinctio. Quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus uniuntur in una essentia, sed distinguuntur relatione. — Quocirca pensandum, quod in divinis quædam vocabula important solum distinctionem, quædam vero omnimodam unionem, et quædam se habent medio modo. Quoniam ergo Deus generans, et Deus genitus, quamvis personaliter distinguantur, tamen in eadem deitate uniuntur; idcirco non competunt eis nomina importantia distinctionem simpliciter. Hinc ista non admittuntur: Deus distinguitur a Deo, Deus genuit alium Deum. Eadem ratione non competunt eis vocabula omnimodam unionem importantia in supposito et in forma. Ideo ista negatur: Deus genuit se. Sed ea quæ medio modo se habent, conveniunt eis: sicut verbum hoc, generat, quoniam dicit distinctionem in persona cum unitate essentiæ. Similiter ista conceditur, Pater generat alterum se, id est Filium, qui distinguitur a Patre in persona, et est idem cum Patre in natura. Hæc Bonaventura.
Circa distinctionem hanc Scotus quærit, an ista sit vera: Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et arguit quod non, quoniam contradictoria ejus est vera, videlicet, Nullus Deus est Pater et Filius et
A Spiritus Sanctus: quoniam quælibet singularis persona est una, non tres. Quocirca refert: Secundum antiquos, prædicatio in divinis distinguitur in veram formaliter, et in veram per identitatem: hoc est, quod illa sit formaliter vera, quando prædicatum convenit subjecto formaliter; per identitatem vero, quando propter simplicitatem divinam est idem subjecto, quamvis non formaliter. Sicque ista, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deus, est vera formaliter; hæc autem, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deitas, est vera per identitatem, quamvis non formaliter. Ergo et ista, Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est vera formaliter: quoniam id quod natum est prædicari, prædicatur in ea. — Ad argumentum autem dicendum, quod illa non est contradictoria ejus, si præcise fiat distributio pro personis, quoniam sic non negatur quod primo affirmatur in affirmativa. Si autem illa neget prædicatum a primo significato Dei, falsa est illa. Et hoc est quod communiter dicitur, quod talis universalis negativa non contradicit termino habenti suppositionem simplicem, licet contradicat habenti suppositionem personalem. Hinc contradictoria prætactæ propositionis, est ista, Deus non est Pater et Filius et Spiritus Sanctus: quæ falsa est. Hæc Scotus.
Chapter 91 of 271