Skip to the text

Distinctio 4

A. Hic quæritur, utrum concedendum sit quod Deus se genuerit.

HIC oritur quæstio satis necessaria. Constat enim, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium. Ideo quæritur, utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se Deum, aut alium Deum genuerit. Si vero alium Deum genuit, non est tantum unus Deus. Si autem se ipsum Deum genuit, aliqua res se ipsam genuit. Ad quod respondentes, dicimus sane et catholice concedi, quod unus unum genuit, et quod Deus Deum genuit, quia Deus Pater Deum Filium genuit. In Symbolo quoque scriptum est: Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Quod vero additur, Ergo genuit se Deum, vel alium Deum, neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est: quia unus tantum Deus est. Quod autem se ipsum non genuit, ostendit Augustinus in primo libro de Trinitate, dicens:1 Qui putant ejus potentiæ esse Deum, ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis neque corporalis creatura. Nulla enim res est quæ se ipsam gignat ut sit: et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.

B. Alia quæstio de eodem.

Sed adhuc opponunt garruli ratiocinatores, dicentes: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater: non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater, ergo genuit se ipsum. Ad quod respondemus, determinantes istam propositionem qua sic proponunt: Si Deus Pater genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Hoc enim sane et prave intelligi potest. Et ideo respondendum est ita: Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater: hoc dicimus esse falsum; et concedimus alteram, scilicet, Genuit Deum qui non est Pater; nec tamen genuit alterum Deum, nec ille qui genitus est, alius Deus est quam Pater, sed unus Deus cum Patre. Si vero additur, Genuit Deum qui non est Deus Pater; hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi. Genuit Deum qui non est Deus Pater, scilicet Deum Filium, qui Filius non est Pater qui Deus est: hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic, Genuit Deum qui non est Deus Pater, id est, qui non est Deus qui Pater est; hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et econverso, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus est Deus.

C. Opinio quorumdam, dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam; sed non econverso, scilicet unum Deum, vel unam substantiam, esse tres personas.

Quidam tamen veritatis adversarii, concedunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sive tres personas, esse unum Deum, unam substantiam; sed tamen nolunt concedere unum Deum, sive unam substantiam, esse tres personas: dicentes divinam substantiam prædicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina. Fides autem catholica tenet ac prædicat, et tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sive essentiam, sive naturam divinam; et unum Deum, sive essentiam divinam, esse tres personas. Unde Augustinus in primo libro de Trinitate ita ait: Recte ipse Deus Trinitas intelligitur beatus et solus potens. Ecce quam expresse dixit, Ipse Deus Trinitas: ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem; et Trinitatem, ipsum Deum. Item in eodem: In verbis (inquit) illis Apostoli, quibus de adventu Christi agens, dicit: Quem ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, etc.;2 nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, sed beatus et solus potens, id est unus et solus Deus verus, qui est ipsa Trinitas. Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem: et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est tres personæ. Idem, in libro quinto de Trinitate: Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam præstantissimam Trinitatem. Item, in libro de Fide ad Petrum, in expositione Symboli: Satis est Christiano rerum creatarum causam sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus verus et unus; nullamque esse naturam quæ non aut ipse sit, aut ab ipso; eumque Deum esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium et Spiritum Sanctum. Item Augustinus in sermone de Fide: Credimus unum Deum unam esse divini nominis Trinitatem. Idem, in libro sexto de Trinitate: Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem.

Aug. de Trinitate, lib. 1, c. 6.

Ibidem.

Aug. op. cit. lib. v, c. 8.

Id. Enchiridion, c. 9.

Id: Sermo 233, in Append.

Id. de Trinitate, lib. vi, c. 7.

Ecce his et aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, dicendum esse et credendum, quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personæ: sicut econverso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personæ dicuntur esse una substantia.

D. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet an Deus Pater se Deum, an alium Deum genuerit.

Nunc ad præmissam quæstionem revertamur, ubi quærebatur, an Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum. Ad quod dicimus, neutrum fore concedendum. Dicit tamen Augustinus in epistola ad Maximinum, quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis: Pater ut haberet Filium de se ipso, non minuit se ipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus. Quod ita intelligi potest: id est, de se alterum a se genuit, non utique alterum Deum, sed alteram personam; vel, Genuit se alterum, id est, genuit alterum qui hoc est quod ipse. Nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud quam Filius, sed unum.

Aug. Epist. 170.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUARTÆ

HÆC est distinctio quarta: cujus littera expositione non indiget; et quæstiones quæ in ea moventur, in textu solvuntur. Itaque, postquam Magister in præhabita distinctione docuit testimoniis Scripturarum et persuasionibus congruisque similitudinibus, esse in simplici Deo trinitatem personarum, hic circa hoc quæstiones inducit: et primo, an concedendum sit quod Deus genuit Deum. Quocirca arguit pro utraque parte; deinde ponit solutionem. Qua posita, replicat; deinceps ponit quorumdam opinionem erroneam, et reprobat eam. Et juxta hæc puncta dividi posset littera.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. I, c. 1. ↩

  2. 1 Tim. vi, 15, 16. ↩

Chapter 89 of 271