Quæstio 1
C Irca distinctionem hanc quæritur primo, An divina essentia generet.
Videtur quod sic. Primo, quia natura est principium operandi. Nam dicitur a nascendo, quia ex ea nascitur actio. — Secundo, quia in textu inducuntur apertæ auctoritates SS. Augustini atque Hilarii, in quibus divina essentia seu natura dicitur nata seu genita, vel generans seu producens. — Tertio, quoniam omnis actio est a forma : nam formæ est agere et movere. Essentia autem ceteraque abstracta, potissime dicunt formam : ergo eis potissime convenit operari, generare, producere. — Quarto, quia realiter idem sunt essentia et persona, nec Pater aliquid superaddit essentiæ : ergo non minus convenit essentiæ generare quam Patri. — Quinto, quia divina essentia est res summa, per se subsistens, et intellectualis naturæ : ergo est suppositum et persona. Quum ergo suppositorum sit agere, convenit essentiæ generare.
Deinde induci possunt sophismata Præpositivi (quæ teste Alberto, notabilia sunt) taliter arguentis : Essentia est Pater, et Pater est essentia. Sed Pater est Pater Filii : ergo essentia est Pater Filii. — Item, hæc est vera, Essentia est Filius Patris : quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis. Sed quidquid est Filius Patris, genitum est a Patre. Ergo essentia genita est a Patre. — Iterum, essentia est res genita, et res genita est genita. Ergo essentia est genita : quod negatur in textu. — Amplius, essentia est terminus generationis. Essentia namque est id quod genitum est, et est ille qui natus est ex Patre; et sic natus, est terminus generationis : ergo essentia generationis est terminus. Terminus vero generationis est a Patre, imo et productus ab ipso. Ergo essentia est a Patre atque producta ab eo : quod negatur in littera.
A Præterea Petrus sic arguit, et est argumentum abbatis Joachim : Si essentia non est generans nec genita, nec spirans neque spirata, ergo in divinis sunt quatuor res, videlicet tres personæ, et essentia. — Insuper, quidquid prædicatur de aliquo, potest pro illo supponere. Sed essentia vere prædicatur de Patre, ut patuit : ergo potest pro ipso supponere et ejus prædicationem recipere, ita ut vere dicatur, Essentia generat. Et simili modo argui potest quod supponere queat pro Filio : sicque vere generari dicetur. — Adhuc autem Richardus de S. Victore in libro suo de Trinitate, ex intentione affirmat et probat, quod essentia generet et gignatur, et eos qui contradicunt, redarguit ac deridet.
In contrarium est Magistri, imo et Ecclesiæ auctoritas, extra de Summa Trinitate et fide catholica, Damnamus.
Ad hæc Scotus respondet : In ista quæstione erravit abbas Joachim, quia dixit magistrum Petrum Lombardum esse hæreticum, eo quod dixit rem aliquam esse in divinis quæ nec producit neque producitur. Propter quod Joachim imposuit Petro, quod posuit quaternitatem, ut tactum est. Et dum quærebatur a Joachim, quomodo salvatur fidei veritas, puta quod tres personæ sunt unus Deus, dixit quod nulla res una est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; sed tantum dixit istas personas esse unam rem, quemadmodum multi fideles dicuntur una Ecclesia propter unam fidem et caritatem. Et allegavit quod apud D Joannem ait Salvator : Pater, serva eos (scilicet meos discipulos ac fideles) in mine tuo, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.1 Unde, quum fideles non sint unum unitate naturæ individualis, intulit Joachim quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sint una res numero. Et in hoc Joachim sapuit hæresim. Pater enim suam deitatem atque essentiam communicavit et dedit Filio, non aliam, sed eamdem : alias Filius non esset verus Deus. Pater quoque et Filius totam simplicem et indivisibilem suam essentiam communicaverunt Spiritui Sancto. Sicque tres personæ sunt una res, una essentia, unus Deus. Idcirco non est in Deo quaternitas, quoniam una res illa non est realiter alia a personis.
Positio autem Magistri a Papa, imo a concilio, est approbata, et potest sic demonstrari : Res generans generat rem aliquam a se vere realiterque distinctam, quoniam nulla res gignit se ipsam, ut Augustinus libro de Trinitate testatur. Si ergo essentia generat, distincta est realiter a re generata ad intra : quod falsum est, quum sit penitus indistincta, et quidquid in Deo est, est realiter ipsa divina essentia. Ad idem sunt argumenta Magistri in littera. Nam si Pater generaret essentiam, essentia realiter distingueretur a Patre. Item, si essentia gignit ac gignitur, non est una et eadem numero. Denique, quandocumque est ultimata abstractio*, et prædicatum ex sua ratione prædicari non potest nisi formaliter : propositio vera non est, nisi in primo modo per se. Sed quum dicitur, Essentia generat, subjectum est abstractum ultimata abstractione. Ergo generare seu generari non convenit ei, quia non convenit ei formaliter, neque in primo modo per se : non enim est de intellectu essentiæ. Ergo illa propositio non est vera. In substantiis vero est tantum abstractio a suppositis propriæ naturæ, quia substantia non concernit aliud genus : ideo abstractio ista ibi est maxima. Hinc illud sic abstractum, est ipsummet præcise ac tantum, utpote cuilibet alii extraneum. Unde quinto Metaphysicæ suæ asserit Avicenna, quod equinitas est tantum equinitas, et nihil aliud. — Hinc dico, quod si Richardus de S. Victore intendit reprobare Magistrum, sicut apparet ex verbis Richardi, nego Richardum : quia in hac parte doctrina Magistri est authenticata per generale concilium. Auctoritas quippe universalis Ecclesiæ maxima est, quum dicat Augustinus contra Epistolam fundamenti : Evangelio non crederem, nisi crederem Ecclesiæ catholicæ. Quæ sicut habet determinare qui libri habendi sint* subjectum est ultimate abstractum authentici in canone Bibliæ, ita decernit qui libri sint habendi authentici in libris Doctorum. Quod autem Richardus intendat loqui contra Magistrum, videtur ex eo quod ait in libro suo de Trinitate : Multi surrexerunt nostris temporibus, qui non audent dicere substantiam genitam esse : imo, quod periculosius est, contra Sanctorum auctoritatem hoc audent negare, modisque omnibus conantur refellere quod substantia gignat substantiam : sicque pertinaciter negant quod omnes Sancti affirmant. Et ad id quod ipsi dicunt, auctoritatem invenire non queunt. Imo more Goliæ auctoritates Sanctorum adducunt quibus convincuntur : quas tamen exponunt contra sensum Sanctorum. Fidelis expositio et omni laude digna : quia quod sancti Patres clamant, asserunt esse falsum ; et quod nemo Sanctorum affirmat, asserunt verum. Quibus verbis videtur deridere Magistrum. — Hæc Scotus.
Præterea advertendum, quod abbas Joachim, quemadmodum et Richardus, fuit contemporaneus Magistro Sententiarum, quem et vocavit hæreticum et insanum ob causam prætactam. Postea Innocentius tertius in generali concilio, reprobavit abbatem Joachim in hac sua prava opinione contra Magistrum. Verumtamen, quoniam Joachim ipse omnia scripta sua submisit correctioni apostolicæ Sedis, et ea præcepit domino Innocentio Papæ tertio assignari ad approbandum seu corrigendum : hinc idem Innocentius noluit derogari religiosis statutis observantiisque regularibus quas abbas ille in suo observavit statuitque cœnobio. Unde et error ipsius Joachim non videtur ex malitia processisse. Nam et Hubertinus in quinto suo volumine de Vita Salvatoris, asserit ipsum fuisse virum illuminatum et sanctum. Eisdem temporibus fuit et S. Bernardus. Et quamvis Richardus de S. Victore consensit abbati Joachim in hoc contra Magistrum Petrum, quod dixit divinam essentiam generare et gigni, non tamen in hoc, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non esCf. lib. VI, cap. 22. sent una essentia, et absolute res una, ac vere atque realiter una natura.
Insuper, circa hæc scribit Thomas : In creaturis actus sunt suppositorum; essentia vero non agit, sed est principium actus in supposito. Non enim humanitas generat, sed Socrates virtute suæ humanitatis. In creaturis autem essentia differt a supposito: ideo nullus actus de essentia proprie prædicatur, nisi causaliter. In divinis autem essentia est idem cum persona, sola ratione seu modo significandi differens ab ea: quia persona distincta est, essentia vero communis. Hinc in divinis quidquid prædicatur de persona non secundum modum quo differt ab essentia, prædicatur etiam de essentia. Dicimus enim quod essentia creat, gubernat, etc. Porro actus qui dicitur de supposito secundum modum quo differt ab essentia, non potest de essentia prædicari. Et talis actus est generare, quando prædicatur de Patre prout a Filio distinctus est. Ideo essentia non generat, sed Pater virtute essentiæ seu naturæ. Hæc Thomas.
Concordat Petrus, dicendo: Quum in Deo sit una essentia indistincta, et personæ distinctæ, proprietas distinguens non determinat essentiam, sed personam. Hinc actus a proprietatibus illis impositus, non prædicatur de essentia, sed de persona. Nec obstat quod sunt idem in re essentia et persona, quoniam differunt ratione: sicut quamvis potentia et scientia Dei sunt idem in re, tamen non dicitur posse mala, sed scire. Quemadmodum etiam licet sint idem re Socrates et homo, et unum de altero prædicetur, tamen quum differant ratione, quod attribuitur uni in eo quo differunt, non attribuitur alteri: non enim Socrates est species, ut homo. Sed secundum quod unum est idem cum altero, quod attribuitur uni, convenit alteri: ut esse corpus, et currere. Hæc Petrus. — Concordat Richardus.
Ægidius vero videtur discordare ab his. Siquidem responsione hac recitata, adjungit: Istud non videtur sufficienter dictum.
Nam quando aliquid prædicatur de aliquo, etiam ea quæ conveniunt subjecto in eo quo a prædicato distinguitur, competunt prædicato, quamvis non ita proprie: sicut quum dicimus, Ædificator est musicus; licet ædificator a musico distinguatur in hoc quod ædificatoris est ædificare, musici autem cantare, possumus tamen concedere quod musicus ædificat. — Sed ista objectio nullius vigoris est, perimitque se ipsam. Dum enim ædificator est musicus, musicus non ædificat in quantum differt ab ædificatore, sed in quantum convenit cum eodem.
Deinde subjungit Ægidius: Videndum cur quæ conveniunt subjecto, non conveniunt prædicato. Hinc advertendum, quod ea quæ conveniunt subjecto, vel dicunt quid rationis, vel quid rei. Si dicunt quid rationis prout subjectum a prædicato distinguitur, nunquam prædicato conveniunt. Et appello quid rationis, ea quæ significant habitudinem terminorum aut secundas intentiones vel reduplicationes, quoniam ista remote fundantur super rem. Hinc non sequitur: Homo est musicus, homo est substantivum, ergo et musicus. Nec sequitur: Homo est pater, sed homo est quid absolutum, ergo et pater. Sic quoque in divinis non valet: Pater est Deus, Pater est relativum, ergo et Deus. Nec valet: Pater est essentia, Pater est incommunicabile, ergo et essentia. Nec sequitur: Pater est Pater quia generat, Pater est Deus, ergo Deus est Deus quia generat. Si autem consideremus nomina quæ dicunt quid rei, an conveniunt prædicato si competant subjecto in eo quo a prædicato distinguitur: dicendum quod per se nunquam conveniunt, per accidens vero possunt: ut quum dicimus, Musicus ædificat, in quantum in musico implicatur ædificator. Sed nisi ista esset vera, Ædificator est musicus, ædificare non competet musico, neque per se neque per accidens. Sic suo modo est in divinis. Nam quum dico, Pater est Deus, bene sequitur quod Deus generet, quoniam Pater generat; sed non in quantum Deus, sed in quantum aliquo modo implicat suppositum Patris. Verum, quia in Deo est tanta simplicitas, quod non solum prædicatur natura de supposito in concreto, sed etiam in abstracto (nam ista est vera, Pater est Deitas) : ideo in his in quibus non distinguitur natura a supposito, vere attribuitur essentiæ quod personæ, dicendo, Pater creat, ergo essentia creat; in quibus vero distinguuntur, non ita, quia non sequitur, Pater generat, ergo essentia generat : quæ non est vera per se, ut patuit, neque per accidens, quum dico, Pater est essentia, non est prædicatio formalis, sed per identitatem, idcirco non implicat suppositum, ratione cujus ea quæ conveniunt subjecto, per accidens seu minus proprie competant prædicato. — Hæc Ægidius. Ex cujus additione patet quod concordat cum prætactis doctoribus, et illam fecit objectionem non illos redarguendo, sed veritatem diligentius inquirendo.
Præterea, circa hæc scribit Albertus : Hic inquirit Magister, an divina essentia abstracte significata, possit esse terminus generationis. Quæ quæstio potest dupliciter formari secundum duplicem intellectum. Hinc primo inquiritur, utrum essentia generet, vel generetur, ita quod ei conveniat actus generationis immediate ut termino. Secundo, si non convenit ei hoc modo, an generatio conveniat ei sicut de quo est generatio per modum materialis principii. — Prima quæstio habet quatuor problemata : primum est, an Pater genuit essentiam; secundum est, an divina essentia genuit Filium; tertium, an essentia genuit essentiam; quartum an essentia sit nec gignens, nec genita. Deinde interimit tria illa prima problemata, et adstruit quartum. Præterea, ad probandum quod Pater non genuit essentiam, adducit tres rationes. Prima est, si essentia esset genita, diceretur relative : quoniam in divinis, gignens et genitum relative dicuntur, essentia autem absolute. Secunda est, quia si genuisset essentiam, genuisset id quod ipse est absolute. Tertia, quia sicut Pater est sapiens absolute sapientia quæ est ipse, ita essentia est sibi quasi causa seu ratio quod est, ideo si genuisset essentiam, esset sibi ipsi sua generatione causa seu ratio quod est, et quod est Deus. — Insuper, quamvis essentia non generet, nec generetur, est tamen per generationem communicabilis. Et sic communicatur Filio, atque per processionem Spiritui Sancto, non solum per rationem, sicut superius communicatur inferiori, sed per idem esse in numero : et hoc, propter suam omnimodam simplicitatem, quoniam tres personæ habent idem esse essentiæ. Essentia quoque non individuatur, nec determinatur in personis proprietatibus personarum, quum sit tribus personis communis; nec proprietatibus personarum aufertur ab ea communicabilitas, quoniam proprietates circa esse divinæ essentiæ non ponuntur, quum sit adeo simplex quod esse non differt ab ea. In creaturis vero, ubi essentia deficit a simplicitate, determinatur atque contrahitur in individuis ad esse hujus et illius, quorum non est unum et idem esse. Hæc Albertus.
Quærit demum Albertus, an essentia in divinis sit præcedens generationem secundum intellectum, an concomitans, vel consequens eam : et hoc, secundum quod est in Filio. Et respondet quod nullum illorum, sed habet se ut idem gignenti ac genito. Non enim se habet ut præcedens, quoniam Filius eam non habet neque accepit nisi per generationem. Nihil autem acceptum per aliquid, præcedit id per quod accipitur. Eadem ratione non habet se ut generationem concomitans, sed neque ut consequens. Quod enim ad generationem se habet consequenter, hoc per se vel ex consequenti generatur. Essentia autem nullatenus gignitur. Hæc Albertus.
Verumtamen nonnullis videtur quod essentia ut est in Patre, habet se antecedenter, secundum intellectum, ad generationem activam : quia ut dictum est, Pater virtute essentiæ gignit; atque ut patuit, generare est actus seu opus naturæ. Porro essentia ut est in Filio, habet se ad generationem passivam consequenter, in quantum per generationem Filio communicatur. Nec tamen rite infertur quod ex consequenti generetur, sed quod per generationem talem accipiatur. — Unde ait Udalricus in Summa sua, tertio libro: Quamvis non dicamus divinam naturam proprie natam, quia non nascitur ut persona, nec accipit novum esse in ea; attamen dici potest terminus generationis, non sicut id quod generatur, sed sicut id in quod aliquid generatur, quod scilicet genito per generationem communicatur. Verumtamen, quoniam talis terminus generationis potest adhuc improprie dici aliquo modo generari, secundum quod generari est idem quod per generationem communicari; ideo quarto de Trinitate dicit Hilarius, Nihil habet Filius nisi natum, id est per nativitatem sibi communicatum. Ex his patet, quod quamvis generatio divina habet terminum ad quem, qui est esse, atque ex illo habet rationem generationis, per quam a corruptione distinguitur; non tamen habet terminum a quo qui sit non esse: quoniam ille convenit generationi ratione generis sui, quod est mutatio, secundum quod genus non transumitur ad divina. Terminus vero ad quem, est de suæ speciei completione, secundum quam ad divina transfertur. Hæc Udalricus. — Nihilo minus terminus a quo generationis divinæ, est ejus principium productivum, videlicet Pater seu generativa ejus potentia.
Circa hæc quærit Thomas, an sicut generatio non convenit divinæ essentiæ, sic nec aliis essentialibus in divinis. Ad quod respondet: Generare in divinis proprie convenit supposito ut distincto. Ideo quanto plus nomen propinquat ad distinctum suppositum, tanto verius seu magis proprie prædicatur de ipso actus generandi. Hinc ista est propriissima, Pater generat: quoniam nomen Patris imponitur a proprietate propria distinguente. Similiter proprie dicitur, Persona generat: quia nomen personæ imponitur a proprietate communi, quæ personalitas appellatur. Consequenter minus proprie dicitur, Deus generat: nam quamvis includat suppositum, non tamen determinatum; nec imponitur nomen Dei a proprietate distinguente, sed a communi essentia. Porro, in nominibus abstractis est ordo: quoniam quædam dicunt ordinem ad actum, ut virtus, bonitas, lux, natura, et consimilia. Et quoniam actus sunt suppositorum, ideo istis generatio invenitur attribui. Tamen hujusmodi locutiones non sunt extendendæ, sed pie intelligendæ. Quædam autem nomina non dicunt ordinem ad operationem, attamen secundum nominis rationem imponuntur ab actu substandi, sicut substantia: sique hoc nomen, substantia, adhuc accedit ad rationem suppositi. Nomen vero essentiæ omnino removetur a ratione suppositi: ideo minime dici potest quod essentia generet; et si dictum invenitur a Sanctis, est exponendum, Essentia, id est Pater qui est essentia, generat. Similiter, Essentia generatur, id est, Filius qui est essentia, gignitur. Hæc Thomas.
Concordat Albertus, et addit: Duplex est abstractio, scilicet a subjecto et ab actu. A subjecto omnia abstracta æqualiter dicunt abstractionem, sed non ab actu. Est enim sapientia ad actum specialem, non autem essentia.
Idem Udalricus. Qui tamen affirmat quod essentia imponitur ad actum essendi, qui est suppositi seu personæ ut subjecti, quamvis sit formæ ut immediati principii, sicut lucere est actus lucis. Interdum quoque terminus abstractus dicit essentiam in quantum ipsa in supposito est principium actus notionalis, ut hoc nomen, natura: quia natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans. Quidam item est terminus, qui ex sua ratione indifferens est ad significandum essentiam, seu personam, ut hoc nomen, substantia. Unde in usu Latinorum sumitur pro essentia, secundum quod dicitur a subsistendo; sed in usu Græcorum ponitur pro supposito, prout dicitur a substando. Idcirco locutiones in quibus ponitur substantia, secundum solam restrictionem ab usu sunt interdum impropriæ; tamen secundum nominis hujus naturam sunt propriæ, quemadmodum illæ in quibus nominatim exprimuntur personæ. Hinc septimo de Trinitate loquitur Augustinus : Dictum est a Græcis : una essentia, tres substantiæ, id est : una ousia, tres hypostases. Aliter enim Græci accipiunt substantiam, aliter Latini. Hæc Udalricus.
Hinc etiam Petrus et alii quidam dicunt : Triplex est differentia nominum in divinis. Quædam enim sunt pure personalia : sive per nomen proprium, ut pater; sive per nomen commune, sicut persona. Quædam vero communia sunt et absoluta : quorum quædam sunt concreta, ut Deus, quod includit personam indeterminate; quædam abstracta, quæ dicunt ordinem quemdam ad actum, ut sapientia, virtus, natura; quædam pure essentialia, ut hoc nomen, essentia.
Amplius, quæstionem prætactam, an essentia generetur, movet et solvit Richardus, dicendo : Divina essentia non generatur, quum sit una numero tantum. Genitum quoque de generante non prædicatur; essentia vero prædicatur de se ipsa et qualibet divina persona : non ergo est genita. Quocirca pensandum, quod in creaturis sunt prima substantia et secunda, secundum Philosophum in Prædicamentis, utpote individuum et commune. In divinis autem, quasi secundum aliquam similitudinem, pro prima substantia consistit hypostasis, et essentia pro secunda. Sed quia in creaturis substantia secunda numeratur in primis*, ideo in creaturis* quamvis terminetur generatio ad primam substantiam primo, terminatur tamen ad secundam ex consequenti. In divinis autem ita generatur hypostasis, quod essentia non generatur, nec primo, nec ex consequenti. Et per hoc solvuntur argumenta quæ contra hæc possent induci, ut si objiciatur quod secundum Philosophum, pri generatur in primis substantiis mo de Generatione, generatio terminatur ad substantiam, et quod in ad aliquid non est motus, nec generatio, ut quinto dicitur Physicorum : divina ergo generatio terminatur ad substantiam, non ad relationem, quum in Deo non sint nisi hæc duo prædicamenta, secundum Boetium libro de Trinitate. Ad quæ atque similia respondetur, quod generatio illa divina terminatur ad primam substantiam, quæ est persona; non ad essentiam, neque ad relationem in quantum relatio, sed in quantum est persona subsistens. Hæc Richardus.
Bonaventura quoque respondet : Generatio de sua communi ratione ad substantiam terminatur. De termino autem generationis contingit loqui dupliciter : primo, quantum ad productionem; secundo, quantum ad intentionem. Quantum ad productionem, quum productum sit singulare, terminatur ad primam substantiam seu personam. Sed quantum ad intentionem, terminatur ad communem naturam in creaturis : quia natura producens hunc hominem, intendit ei dare formam communem. Sed quia in creaturis natura communis in suppositis numeratur, idcirco in ipsis forma communis producitur atque corrumpitur. Idcirco in eis generatio terminatur ad naturam communem, non tantum quoad productionem, sed etiam quantum ad generantis intentionem, propter quod universale generatur in singulari. Sed quoniam in divinis substantia seu natura non numeratur, nec advenit novum esse, hinc generatio secundum productionem terminatur solum ad personam. Posset etiam dici, quod non generatur commune, nisi ut in hoc. Quod verum est non solum in creaturis, sed etiam in divinis. Commune autem ut in hoc, non significatur abstractive, sed concretive. Ideo verum est quod Deus gignit ac generatur, non autem essentia. — Advertendum interea quod triplex est genus nominum significantium essentiam. Nam quædam significant in concretione, ut Deus; quædam in omnimoda abstractione, sicut essentia; quædam medio modo, ut sapientia, lumen, voluntas: quia non concernunt suppositum per modum inhærentiæ, sed quoniam dicunt aliquam rationem actus sive originis, quæ sunt suppositorum. Nomina ergo concreta, supponunt proprie pro personis; omnino abstracta, impropriissime; quæ autem medio modo se habent, partim proprie, partim improprie. Hæc Bonaventura.
Hinc Guillelmus Parisiensis libro suo de Trinitate, vicesimo septimo et vicesimo octavo capitulis : Divina (inquit) essentia nec actu neque potentia exstat generativa. Et quamvis essentia illa per se in incommunicabilitate et indivisibilitate essentiali consistat, quia non potest plurificari, nec dividi; non tamen absolute est incommunicabilis pluralitati, nec nata est esse per se absolute atque simpliciter, imo nata est esse pluribus in personis. Hinc eam per abstracta significamus. Abstracta quippe sunt meræ et maximæ significationis. Et hoc congruit essentiæ, eo quod essentia per modum et intentionem essentiæ intelligitur in veritate et puritate, spoliata et nuda ab omni et circumvestitione et conditione. Hæc Guillelmus.
Postremo, de hac re, an essentia generet aut gignatur, scribit Alexander diffuse, ponens abbatis Joachim argumenta, et inter cetera loquens: Quum in divino esse intelligantur natura et ordo naturæ, secundum hoc variantur locutiones et modi dicendi in ista materia. Ex hoc enim quod natura intelligitur ut in habente illam, atque in ordine habetur quod ipsa est in una persona non ab alio, puta in Patre; in alio, puta in Filio, est per generationem a Patre; in tertio autem, hoc est in Spiritu Sancto, per spirationem ab utroque: et hoc generat triplicem modum loquendi et quærendi in divinis, utpote quis, quid, et quomodo: quoniam in divino esse est habens naturam, et ipsa natura, ac modus habendi, scilicet notio seu habitudo vel proprietas, quia sub ea habet habens naturam. Ideo quid, quærit ipsam naturam communem: ut quum dicimus, quid est Deus Pater seu deitas? Quis vero, quærit habentem naturam sub discreta et incommunicabili proprietate, puta personam. Quomodo autem, quærit modum habendi naturam: ut si quæratur quomodo se habet Pater ad Filium, respondetur: sicut generans ad genitum. Generans namque et genitum, dicunt habitudinem ordinis naturæ atque originis. — Deinde Doctor irrefragabilis prosequitur determinando hanc quæstionem: et ejus responsio concordat præhabitis, et virtualiter est inducta.
Insuper quæri potest, an generare per prius conveniat Patri æterno, et per posterius creaturis, an econtrario.
Ad hoc respondet Albertus: Generare sicut et alia verba ac nomina accipiuntur duobus modis. Primo secundum usitatam rationem eorum: sicque per prius conveniunt creaturis, et per posterius Deo. Secundo, secundum naturam ipsius rei: et sic generatio atque paternitas per prius conveniunt Creatori quam homini sive alicui creaturæ, quum ad Ephesios dicat Apostolus: Flecto genua mea ad Deum Patrem, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur. Divinus quoque Dionysius libro de Divinis nominibus, secundo capitulo: Omnis divina paternitas et filiatio data est et nobis et supercœlestibus virtutibus ex patriarchia (id est principali paternitate ab omnibus segregata) et filiarchia, ex qua et dii et deorum filii deorumque patres nominantur et sunt mentes deiformes. Ergo in paternitate tam spirituali quam naturali, descendit ad nos nomen paternitatis a summo Patre. Ideo Damascenus libro primo, capitulo nono, fatetur: Non ex nobis translatum est nomen paternitatis et filiationis ac processionis ad beatam Deitatis paternitatem et filiationem; econtrario autem inde nobis est traditum. Quod et ita probatur: Illi verissime convenit generare, cui summe ac verissime convenit propriam essentiam communicare: quod potissime convenit Cf. c. 45, 46.
Ephes. III, 14, 15.
Deo Patri, qui indivisibiliter plene eamdem communicat Filio. Rursus, generare est simile in natura et forma producere: sed nulla res genita, tam similis in natura et forma suo est genitori, ut Filius in divinis Patri æterno. Hæc Albertus.
Concordat Thomas in Scripto, quarta distinctione: Generatio, inquiens, secundum suum genus, et prout in inferioribus reperitur, est imperfectionis; sed quantum ad differentiam suam, per quam ratio generationis completur, dicit perfectionem, et per prius convenit Deo. — Hinc quarto libro Summæ suæ, secundo capitulo, ait Udalricus: Generatio quoad id a quo nomen a nobis imponitur, per prius convenit rebus creatis; sed quoad id cui imponitur nomen, per prius competit Deo.
Nunc solvendæ sunt objectiones in principio factæ.
Ad primam dicendum, quod natura, forma seu essentia, est principium quo agendi, non proprie id quod agit, quia suppositorum est agere; et istud jam clarius est ostensum. — Ad secundam responsio data est, quia auctoritates illæ sunt exponendæ, non extendendæ; et sancti Patres ex rationabili causa taliter sunt locuti. Quocirca scribit Udalricus: Improprietas ista loquendi non est vitium in dictis Sanctorum, sicut nec figura est vitium poetarum: quoniam sicut poetas compulit necessitas metri, quæ secundum eos excusat, sic Sanctos excusat necessitas loquendi expresse ob hæreses excludendas. Unde sicut figura poetæ vitium est in communi locutione, sic et hujusmodi dicta Sanctorum in usu communis sermonis recipienda non sunt. Hæc Udalricus. — Ad tertiam responsio tacta est, quia formæ seu essentiæ est agere tanquam principii quo agendi, et cujus virtute agit suppositum. — Ad quartam dicendum, quod ad veritatem propositionis non sufficit realis identitas, sed et conveniens modus significandi seu conformitas rationis formalis requiritur, sicut expositum est. Eidem etenim rei diversa conveniunt secundum variam considerationem ipsius: quæ consideratio non est vana, quoniam habet fundamentum in re. Hinc quamvis essentia et persona realiter idem sunt, essentia tamen communicabilis est, et una in tribus personis; persona vero incommunicabilis et multiplicatur. Hinc ait Alexander: Quamvis idem sint essentia et persona, tamen distinctus modus significandi convenit eis. — Ad quintam dicendum, quod ratio personæ non convenit essentiæ, prout theologi sumunt personam in divinis, quam per relativam proprietatem dicunt constitui ac distingui. Est tamen divina essentia aliquo modo persona, ut infra patebit. Unde et essentiæ adscribuntur actiones ad extra, ut creare, gubernare, etc., ut dictum est, non autem actiones notionales ad intra.
Ad sophismata Præpositivi respondet Albertus: Ista est vera, Essentia est Pater; similiter ista, Pater est Pater Filii. Sed quum infertur, Ergo essentia est Pater Filii, conclusio illa est duplex. Si enim ly Pater, sit adjectivum prædicatum de essentia, locutio falsa est: quia sic ponit rem suam, puta paternitatem, circa essentiam, sicque notaretur essentia generare. Si vero sit substantivum, locutio vera est, et bona illatio; nec sequitur quod essentia sit generans. Verum Henricus prætactam distinctionem tenendi ly Pater substantive aut adjective, impugnare et negare videtur: contra quem prolixe arguit Scotus. Sed quia illa distinctio a præclaris doctoribus Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, concorditer datur, consentiendum est tantis: estque inane de acceptione quid nominis superflue disceptare.
Ad aliud respondendum, quod hæc, Essentia est Filius Patris, eodem modo est duplex, quoniam ly Filius, teneri potest adjective, et ita est falsa; ac substantive, sicque vera consistit: atque in primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam; in secundo, non. — Ad aliud quoque dicendum, quod ista est duplex, Essentia est res genita, eo quod ly res, teneri potest relative pro persona, et ita est vera; communicata est Filio plene atque totaliter, aut partim: si plene, non videtur manere in Patre; si partim, divisibilis esset. — Ad sequens dicendum, quod in processu illius discursus est fallacia accidentis. Quamvis namque ille qui genitus est, sit terminus generationis, non tamen essentia: quia non quidquid convenit uni, convenit alteri, quamvis realiter idem sunt.
Ad aliud respondendum, quod argumentum illud abbatis Joachim efficax esset, si res illa, puta essentia, quæ nec est gignens nec genita, nec spirans neque spirata, esset quid aliud a personis, sicut expositum est. — Ad sequens respondet Thomas, quod essentia non prædicatur de supposito ratione modi significandi in utroque, sed ratione indifferentiæ amborum secundum rem, propter simplicitatem divinæ naturæ: ideo non oportet ut essentia supponat pro Patre. — Ad ultimum Scotus respondet: Si Richardus intendit reprehendere Magistrum, sicut apparet ex verbis Richardi, nego eum, et teneo cum Magistro, quum ejus doctrina in hac parte sit a generali concilio approbata; et dico quod auctoritates Sanctorum Magister in littera bene exponit. Cf. p. 310 D.
Footnotes
-
Joann. xvii, 11. ↩
Chapter 93 of 271