Skip to the text

Distinctio 5

A. Hic quæritur, an Pater genuit divinam essentiam, vel ipsa Filium; an essentia genuit essentiam, vel ipsa nec genuit nec genita est.

POST hæc quæritur, utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam, vel quod divina essentia genuit Filium; vel essentia genuit essentiam, an omnino non genuit nec genita est divina essentia. Ad quod catholicis tractatoribus consentientes dicimus, quod nec Pater genuit divinam essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit divinam essentiam. Hic autem nomine essentiæ, intelligimus divinam naturam, quæ communis est tribus personis, et tota in singulis. Ideo non est dicendum quod Pater genuit divinam essentiam: quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, divina essentia relative diceretur ad Patrem vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in libro quinto de Trinitate: Quod relative dicitur, non indicat substantiam.

B. Secunda ratio.

Item, quum Deus Pater sit divina essentia, si ejus esset genitor, esset utique genitor ejus rei quæ ipse est, et ita eadem res se ipsam genuisset:1 quod Augustinus negat, ut supra ostendimus.

C. Tertia ratio et potior.

Item, si Pater est genitor essentiæ divinæ, quum ipse essentia divina sit et Deus sit, eo ergo quod generat, et est et Deus est. Ita ergo non illud quod generatur, est a Patre Deus; sed Pater eo quod generat, et est et Deus est. Et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitum causa est ut et sit et Deus sit.

Simili ratione probat Augustinus in libro septimo de Trinitate, quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit:2 quia si ea sapiens est, ea est. Hoc enim est illi esse quod sapere. Quod si hoc est illi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit Pater, sapiens est. Quid enim aliud dicimus, quum dicimus, Hoc illi est esse quod sapere, nisi, Eo est quo sapiens est? Ergo quæ causa illi est ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est ut sit. Si ergo sapientia quam genuit, illi causa est ut sapiens sit, et causa illi est ut sit. Sed causam Patri qua sit, a Patre genitam nullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ita ergo, si Pater genuit essentiam qua est, essentia quam genuit, causa est illi ut sit. Non ergo ipsam qua est, essentiam genuit. Nam in illa simplicitate, ut inquit Augustinus, quia non est aliud sapere quam esse, eadem est ibi sapientia quæ essentia:3 ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam qua sapiens est, ita nec essentiam qua est. Ut enim sapientia sapiens est, et potentia potens; ita et essentia ipse est. Eademque sapientia est et potentia, quæ essentia. Patet itaque ex prædictis, quia Pater essentiam divinam non genuit.

D. Adducuntur rationes in contrarium.

Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro de Fide et Symbolo: Deus quum Verbum genuit, id quod ipse est, genuit;4 nec de nihilo, nec de aliqua jam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod ipse est. Item, Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit. Ecce aperte dicit his verbis, Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi divina essentia. Videtur ergo divinam essentiam genuisse. Ad quod respondemus illa verba sic intelligenda esse, dicentes: Pater de se ipso genuit illud quod ipse est, id est Filium qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est; sed non qui Pater est, et Filius hic est.

E. Alias partes quæstionis exsequitur.

Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia genuit Filium: quia quum Filius sit divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur, et ita eadem res se ipsam generaret. Ita etiam dicimus, quod essentia divina non genuit essentiam. Quum enim una et summa quædam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res se ipsam genuit: quod omnino esse non potest. Sed Pater solus genuit Filium, et a Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus.

F. Quæ videantur prædictis esse contraria.

Prædictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus in libro septimo de Trinitate: Hoc, inquit, est Deo esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia; et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus sapientiam de sapientia, et essentiam de essentia: ubi videtur significare, quod sapientia sapientiam, et essentia genuerit essentiam. Idem in libro de Fide ad Petrum, ait: Sic Christum Dei Filium, id est unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites. Hic videtur dicere, quod natura Filii sit nata de natura Patris. Idem in libro quintodecimo de Trinitate ait: Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate: sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia. Et hic videtur dicere, quod substantia sit genita de substantia, et sapientia de sapientia. Sed hoc ita determinamus: sapientia de sapientia, et substantia de substantia est: id est, Filius qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre qui est eadem substantia et sapientia; et Filius qui est divinitas, natus est de Patre qui est natura divina. Et ut expressius dicamus, dicimus Filium sapientiam esse de Patre sapientia; et dicimus Filium substantiam esse genitum de Patre et a Patre substantia. Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in libro septimo de Trinitate, dicens: Pater ipse sapientia est; et dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris, id est sicut lumen de lumine, et uterque unum lumen: sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia. Item, ideo Christus dicitur virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapientia est: sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitæ est apud Deum Patrem fontem vitæ. Filius

Aug. de Trinitate, lib. vii, c. 1.

Id. de Fide, c. 11, 15.

Id. de Trinitate, lib. xv, c. 20.

Id. op. cit. lib. vii, c. 1.

Ibid. c. 3. I Cor. 1, 18. ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de Patre lumine, et Deus Filius de Deo Patre: ut et singulus sit lumen, et singulus sit Deus, et singulus sit sapientia; et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia. Ecce manifeste his verbis aperit Augustinus ex quo sensu accipienda sint prædicta verba, et his similia, scilicet quum dicitur: substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.

G. Quod videtur prædictæ expositioni contrarium.

Huic vero etiam id contrarium videtur, quod Hilarius in libro quarto de Trinitate Hilar. de Trinitate, lib. IV, 10. ait: Nihil, inquit, nisi natum habet Filius; et geniti honoris admiratio, in honore generantis est. Quum ergo Filius essentiam habeat (tota enim in eo est divina Ibid. lib. v, 37. essentia), videtur quod ipsa divina essentia nata sit. Item in libro quinto ait: Nativitas Dei non potest eam ex qua provecta est, non tenere naturam: nec enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Ecce hic dicit profecta nativitatem Dei provectam ex natura: et ita videtur ex his verbis atque prædictis, natura Dei et genita et genuisse. Quod apertius dicit in libro nono de Trinitate: Ibid. lib. IX, 51. Nos, inquit, unigenitum Deum in forma servi manentem, in natura Dei mansisse profitemur. Nec unitatem formæ servilis in naturam divinæ unitatis refundimus, nec rursum corporali insinuatione Patrem in Filio prædicamus; sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse naturam, quæ in forma naturæ se gignentis manens, formam naturæ corporalis et infirmitatis accepit. Non enim defecerat Dei natura ne esset; sed in se humilitatem terrenæ nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptæ humanitatis exercens. Ecce hic aperte dicit, et naturam genuisse, et naturam genitam, et naturam assumpsisse naturam: quod a plerisque negatur. Item, in eodem: Ibid. 53. Numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi inascibilem Deum esse, quum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat? Ecce et hic dicit unigenitam naturam.

LOCUM HUNG INTELLECTU DIFFICILIMUM, REVERENDUS IN CHRISTO PATER ÆGIDIUS ROMANUS, ARCHIEPISCOPUS BITURICENSIS, ORDINIS S. AUGUSTINI, IN HUNG MODUM EXPLANAT.

Nihil habet Filius nisi natum, id est, nisi quod nascendo accepit. Admiratio honoris geniti, id est mirabilis honor quem conspicimus in Filio, in honore generantis, id est, ad honorem Patris refertur. — Nativitas Dei, id est Filius Dei per nativitatem habens esse, non potest eam ex qua provecta est, non tenere naturam, id est, necessario est ejusdem naturæ cum Patre a quo processit. — Nos, inquit. Hic specialiter Hilarius tradit unitatem Filii cum Patre, et invariabilitatem naturæ in assumptione carnis, dicens: Unigenitum Deum in forma servi manentem, in natura Dei mansisse profitemur, quia est ejusdem naturæ cum Patre. Nec unitatem formæ servilis in naturam divinæ unitatis refundimus: id est, incarnatio non fuit per conversionem naturarum; nec rursum corporali insinuatione Patrem in Filio prædicamus: id est, Pater non est in Filio localiter; sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse naturam: hoc est, Pater est in Filio consubstantialiter, etsi non corporaliter. Construatur sic littera: Nos dicimus naturam genitam esse ex eo ejusdem generis, id est ex Patre qui est ejusdem generis, id est ejusdem naturæ cum ipso; et dicimus hanc naturam genitam naturaliter in se gignentem habuisse naturam, id est habuisse in se Patrem a quo naturaliter gignitur. Quæ, scilicet natura genita sive Filius, in forma naturæ se gignentis manens, id est, retinens eamdem naturam cum Patre, formam naturæ corporalis et infirmitatis accepit, id est, incarnatus est. Non enim defecerat Dei natura ne esset, id est, Filius non amisit naturam quam habebat; sed in se humilitatem terrenæ nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, id est, natura divina manens in se, propter temporalem nativitatem Filii Dei unita est humilitati terrenæ, sive naturæ nostræ, generis sui potestatem in habitu assumptæ humanitatis exercens, quasi dicat quod exercebat opera Deitatis in natura humilitatis. — Quum ex innascibili Deo nativitas unigenita, id est unigenitus Dei Filius per nativitatem suam ex Deo innascibili, sive ex Patre, in naturam unigenitam subsistat, id est, per generationem subsistens, subsistit in naturam Dei Patris: quæ dicitur unigenita, quia est per unicam generationem communicata.

H. Quomodo sunt intelligenda præmissa verba Hilarii.

Sed quia hæc verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in libro quarto de Trinitate: Intelligentia dictorum, ex causis est assumenda dicendi:5 quia non sermonres, sed rei est sermo subjectus. Hæc ergo verba ita intelligi possunt: Nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit, et ipse nascendo Patris in se subsistentem naturam habuit. Unde idem Hilarius addit in libro quinto: Eamdem naturam habet genitus, quam ille qui genuit: ita tamen, ut natus non sit ille qui genuit.6 Nam quomodo erit Pater ipse, quum genitus sit? Sed in his ipsis subsistit ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit, quia non est aliunde qui genitus est: et ideo non refertur ad aliud, quod in uno subsistit et ex uno. Ac si in generatione Filii naturam suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus, indemutabilem Deum gignens; nec naturam suam deserit, ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem ergo in eo Dei naturam intelligamus, quum in Deo Deus insit; nec præter eum qui Deus est, quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus. Naturæ ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, quum in eo Deus intelligitur esse qui Deus est. Est enim unus in uno, et unus ab uno.

I. Quod legitur Pater de sua substantia genuisse Filium, et Filium substantiæ Patris.

Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, Patrem de sua substantia genuisse Filium. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum, ait:7 Pater Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi æqualem, et eadem qua ipse naturaliter æternus est, divinitate coæternum. Ecce hic dicit Augustinus Filium genitum de natura Patris. Est autem una natura Patris et

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 19.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 14, § 3.

Aug. op. cit. § 3.

Aug. op. cit. § 4.

Ibid. § 2.

Filii et Spiritus Sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus Sancti, imo de natura trium personarum. Idem quoque Augustinus in libro quintodecimo de Trinitate dicit Christum esse Filium substantiæ Patris, et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suæ.8 Quod dictum est, inquit, Filii caritatis suæ, nihil aliud intelligitur, quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiæ suæ. Caritas quippe Patris, quæ in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut sæpe diximus, et sæpe iterare non piget; ac per hoc, Filius caritatis ejus, nullus alius est, quam qui de substantia ejus est genitus. Ecce hic aperte dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris, et Filium substantiæ Patris.

Idem quoque Augustinus in libro secundo contra hæreticum Maximinum, substantiam Dei genuisse Filium, et Filium genitum de substantia Patris asserit, dicens: Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de se ipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia carnis patitur quando gignit. Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei.9 Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim jam erat hominis filius, et Deo donante factus est Dei Filius, ex Deo natus gratia, non natura. An forte etsi non hominis filius erat, tamen jam aliqua erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium, Deo mutante, conversa est? Sed nihil horum est: ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmatis non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est; et si non de substantia Patris, de qua sit dicite. Sed non invenietis. Jam ergo unigenitum Dei Filium Jesum Christum de Patris esse substantia, non vos nobiscum pigeat confiteri. Idem in eodem: Utrique legimus, ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Dicite ergo nobis, utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt, quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua.10 Non dico, inquis, de nulla; nec dicam de nihilo. Ergo de aliqua substantia est. Quæro, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quære. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre ὁμοούσιον confitere. Idem in eodem: Confiteor Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse, sed quod est ipse genuisse. Item dico quod sæpe dicendum est: aut de aliqua substantia est natus Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla, ergo de nihilo: quod vos jam non dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius. Si vero de Patris substantia, unius ejusdemque substantiæ sunt Pater et Filius. Vos autem nec Filium de substantia Patris genitum vultis; et tamen eum nec ex nihilo, nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam necesse sit ut qui non ex nihilo, nec ex aliqua alia re, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit, et hoc esse quod Deus est, de quo est: id est, Deus de Deo natus est, quia non alius prius fuit, sed natura coæterna de Deo est.

K. Colligens summam prædictorum, aperit ex quo sensu accipienda sint.

His verbis præmissis innui videtur quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coæterna, et quod Pater id quod ipse est, genuit. Id autem quod ipse est, divina essentia est : et ita putari potest divinam essentiam genuisse. Vehementer movent nos hæc verba : quæ quomodo intelligenda sint, mallem magis ab aliis audire quam ipse tradere. Ut tamen sine præjudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi : Natura coæterna de Deo est, id est, Filius coæternus Patri de Patre est : ita quod est eadem cum eo natura, vel ejusdem naturæ. Quem sensum confirmat Augustinus, ibidem subjiciens, et quod dixerat quasi planans. Dicto enim, Natura coæterna est de Deo, addidit : Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est, unius ejusdemque substantiæ est. Deinde apertius talem intellectum ex prædictis verbis fore habendum, aperit in eodem libro contra Maximinum, dicens : Trinitas hæc unius ejusdemque substantiæ est, quia non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus. Itemque Spiritus Sanctus non de aliqua materia vel de nihilo est, sed inde est unde procedit. His utique verbis aperte ostendit ea ratione dici Filium esse de substantia Patris, quia est de Patre genitus, ita quod est ejusdem substantiæ cum eo : et Spiritum Sanctum esse de substantia Patris et Filii, quia ab utroque procedit, ita quod est ejusdem substantiæ.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 14, § 3.

Ibidem.

L. Quod nec Filius nec Spiritus Sanctus est de nihilo, sed de aliquo; non tamen de materia.

Ostenditur quoque ex illis verbis, Filium et Spiritum Sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo; nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in libro duodecimo de Trinitate ait : Unigenitus Deus quum natus sit, Patrem testatur auctorem; quum ex manente natus est, non est natus ex nihilo; et quum ante tempus natus est, omnem sensum prævenit nascendo. Hic aperte dicitur, quod Filius non est natus ex nihilo. Similiter et Spiritus Sanctus non est dicendus esse vel procedere ex nihilo : quia Filius de substantia Patris natus est, id est, a Patre est, cum quo ejusdem substantiæ est et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud, Pater genuit id quod ipse est, id est Filium qui est hoc quod Pater. Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in primo libro contra Maximinum : Hoc genuit Pater quod est; alioqui non est verus Filius, si quod est Pater non est Filius. Item, substantia Dei genuit Filium, id est, Pater substantia genuit Filium qui est eadem substantia et ejusdem substantiæ. Quod sic esse intelligendum Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum : Sicut dicis, Spiritus spiritum genuit; ita dic, Spiritus ejusdem naturæ vel substantiæ spiritum genuit. Item, sicut dicis, Deus Deum genuit; ita dic, Deus ejusdem naturæ vel substantiæ

Hilar. de Trinitate, lib. XII, 25.

Aug. Contra Maximinum, lib. I, c. 6, 7.

Ibid. lib. II, c. 15.

Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. His enim verbis aperit quomodo prædicta debeant intelligi. Similiter, Filius natus est de substantia Patris, vel Pater genuit Filium de sua natura sive essentia, id est, de se natura et essentia genuit Filium ejusdem essentiæ ac naturæ, et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud, Filius substantiæ Patris, et Filius Patris substantiæ, id est, qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. Et hic sensus adjuvatur ex his verbis Augustini, qui in libro quinto de Trinitate ait : Tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus.11 Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona. His verbis ostenditur non esse dicendum personam esse ex essentia, nisi ex sensu prædicto. Qui sensus confirmatur etiam ex eo quod in libro quintodecimo de Trinitate idem ait : Sicut nostra scientia scientiæ Dei : sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei quod natum est de Patris essentia.12 Tale est autem, ac si dicerem, De Patris scientia, de Patris sapientia; vel quod est expressius, De Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia. Ex hoc itaque intellectu, Verbum Dei Patris unigenitus Filius, per omnia Patri similis et æqualis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia : quia hoc est omnino quod Pater; non tamen Pater, quia iste Filius, ille Pater.

M. Quare Verbum Patris dicatur Filius naturæ.

Inde est quod solus Unigenitus Dei, dicitur natura Filius, quia ejusdem naturæ est, et eadem natura est cum Patre. Unde Hilarius in libro quinto de Trinitate, de Christo loquens, ait : Natura Filius est, quia eamdem naturam quam ille qui genuit, habet.13

SUMMA

DISTINCTIONIS QUINTÆ

TEXTUS quintæ distinctionis multas atque difficiles inducit ac continet quæstiones : et juxta materias quæstionum, et argumentationes ad partes utrasque atque responsiones, multipliciter dividi potest; nec in hoc videtur aliqua difficultas, quamvis ad intelligendum verba litteræ sit difficultas præcipua. Itaque, postquam in distinctione præhabita tractavit

A Magister, qualiter in divinis prædicata notionalia seu relativa, utpote actus generandi, generatioque passiva, conveniant concretis absolutis, videlicet an Deus generet, etc.; hic inquirit atque determinat, qualiter conveniant abstractis in Deo, hoc est : an divinæ essentiæ convenit generare aut generari; deinde, an essentia sit aliquo modo terminus generationis aut ratio generandi; item, an Pater de sua substantia, essentia seu natura, generet Filium; et quod generatio dirvina nullatenus sit ex nihilo, neque ex materia. vina nullatenus sit ex nihilo, neque ex materia.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 7. ↩

  2. Id. op. cit. lib. vii, c. 1. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Aug. de Fide et Symb., c. III, 4. ↩

  5. Hilar. de Trinitate, lib. IV, 14. ↩

  6. Ibid. lib. V, 37. ↩

  7. Aug. de Fide, c. II, 10. ↩

  8. Coloss. 1, 13. ↩

  9. Matth. xxii, 29. ↩

  10. 1 Joann. v, 20. ↩

  11. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 9. ↩

  12. 1 Joann. lib. xv, c. 13. ↩

  13. Hilar. de Trinitate, lib. v, 37. ↩

Chapter 92 of 271