Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur, An Filius natus sit de substantia Patris, et an essentia sit aliquo modo terminus generationis.

Quod Filius non sit de substantia Patris, arguitur: quia aut est de substantia Patris tanquam de materia, aut tanquam de principio productivo. Primum non dicitur, quum Deus sit purus actus, in quo nihil est materiale; nec generatio ex materiali principio est sine mutatione. Secundum quoque dici non valet, quia ut patuit, essentiæ seu substantiæ non convenit generare, neque ad intra producere. — Secundo, si Filius est de substantia Patris, aut hoc sic est, quod substantia Patris communicata est Filio plene atque totaliter, aut partim: si plene, non videtur manere in Patre; si partim, divisibilis esset.

Oppositum patet ex eo quod Pater catholice creditur Filium de sua genuisse substantia, præsertim quum generare sit ex sua natura sibi similem procreare.

Ad hoc Alexander respondet: Secundum quosdam, hæc præpositio de, duplicem habitudinem notat quum dicitur, Cultellus est de ferro: unam convenientiæ seu indistinctionis, aliam principii ad illud quod est de ipso. Quum enim dicitur, Cultellus de ferro, insinuatur quod ferrum sit principium materiale cultelli, et etiam ferrum habeat naturam indistinctam a natura cultelli. Quantum ad primam habitudinem, dicitur Filius de Patre; quantum ad secundam habitudinem, dicitur Filius de essentia: quoniam habet esse indistinctum essentia ipsa cum Filio. — Sed contra hoc objicitur: eadem est essentia Patris et Filii ac Spiritus Sancti. Ergo si Filius propter indistinctionem quam habet cum essentia Patris, dicitur de substantia Patris; ergo similiter propter indistinctionem quam habet Filius cum essentia Spiritus Sancti, dicetur de substantia Spiritus Sancti. Relinquitur ergo quod Filius non dicitur de substantia Patris propter habitudinem indistinctionis seu convenientiæ. Hinc dicendum quod ly de, aliquando sumitur materialiter, ut cultellus de ferro; aliquando originaliter, ut filius de patre; aliquando ordinaliter, ut de nocte fit dies; interdum substantialiter, sicut Filius fertur esse de substantia Patris: non quia de parte, sed quoniam tota est in toto, seu in ambobus. Unde Augustinus contra Maximinum: Aut de aliqua substantia natus est Filius Dei, aut de nulla. Si de nulla, ergo de nihilo: quod nec vos dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est vere Filius ejus. Si autem de Patris substantia, ergo unius ejusdemque substantiæ sunt Pater et Filius. Et rursus : Non videtis, inquit, quam necessarium sit, ut qui non est ex nihilo, neque ex aliqua re, sed ex Deo, non nisi ex Dei substantia esse possit? Hæc Alexander.

Concordat Bonaventura, dicendo : Hæc præpositio de, non solum accipitur materialiter et originaliter ac ordinaliter, sed etiam substantialiter, ut dicat substantialem convenientiam inter extrema. Sed nunquam dicit hanc pure, quum sit præpositio transitiva, et habitudinem quamdam importet atque respectum ad extrema. Si enim tantum substantialiter tenetur, tunc sicut filius dicitur de substantia patris, sic pater diceretur de substantia filii. Idcirco notandum, quod substantialiter accipi consuevit tripliciter. Aliquando enim accipitur substantialiter et partialiter : ut quum dicitur quod partes sunt de toto, seu de substantia totius, ut urceus vini de dolio. Quandoque accipitur substantialiter et ordinaliter : sicut quum dicitur, De pane fit corpus Christi. Ibi enim est ordo, quia substantia panis non manet in corpore Christi, sed convertitur substantialiter, quia substantia panis transit in substantiam corporis Christi. Interdum accipitur substantialiter et originaliter : sicque filius dicitur de substantia patris. Nam ratione ablativi tenetur substantialiter; ratione genitivi, originaliter. Hinc importat distinctionem quamdam filii a patre, non a patris substantia, sed persona. Sicque præpositio tenet ibi generale significatum ac speciale; nec designat omnimodam identitatem, neque diversitatem, sed consubstantialitatem cum habitudine prætactæ originis. Hæc Bonaventura.

In idem redit quod Thomas hic scribit : Hæc præpositio de, proprie designat principium et consubstantialitatem; sed præpositio ex, tantum designat principii ordinem. Hinc quidquid est de aliquo, est ex illo; sed non convertitur, ut infra, distinctione tricesima sexta, habetur. Unde ly ex, interdum notat tantum ordinem temporis : ut, Ex mane fit dies, id est post mane; quandoque ordinem principii agenatis : sicut artificiata sunt ex artifice; aliquando notat materiale principium : ut cultellus ex ferro. Sed de, quum notet consubstantialitatem, semper notat vel principium materiale; vel agens consubstantiale : quemadmodum homo filius generatur de patre suo. Sicque Filius Dei dicitur de Patre, et de essentia Patris : tamen de Patre, sicut de principio generante ; et de substantia Patris, sicut de principio generationis communicato. Consubstantialitas ergo concernit essentiam; ordo, genererantem personam. Et sicut Socrates dicitur de substantia sui patris, ita et Filius Dei, sed differenter : quia Filius Dei, est de tota Patris substantia, Socrates de parte substantiæ. Hæc Thomas.

Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima prima : Hoc, inquit, interest inter veram generationem qua quis procedit ut filius, et factionem qua faciens producit aliquid de exteriori materia, sicut artifex facit scamnum de ligno, homo autem generat hominem de se ipso, Deus vero facit ex nihilo. Si itaque Filius procederet a Patre ut de nihilo exsistens, haberet se ad Patrem sicut artificiatum ad artificem, nec esset verus, naturalis ac proprius Filius Dei. Ideo est de substantia Patris natus. Et juxta expositionem Magistri, quinta distinctione, ly de, notat ibi habitudinem principii quasi activi. Ita enim exponit : Filius genitus est de essentia Patris, id est de Patre essentia. Propter quod Augustinus dicit quintodecimo de Trinitate : Tale est quod dico de Patris essentia, ac si expressius dicerem, de Patre essentia. Sed non videtur sufficere ad sensum locutionis. Possumus enim dicere, quod creatura est ex Patre essentia, non tamen quod sit ex essentia Patris. Hinc aliter dici potest, quod præpositio de, semper notat consubstantialitatem. Idcirco non dicimus, quod domus sit de ædificatore, quum non sit causa consubstantialis. Possumus igitur dicere, quod aliquid sit de aliquo, qualitercumque id significetur ut principium consubstantiale : sive illud sit principium activum sive quasi activum, sicut filius est de patre; sive sit principium materiale, ut cultellus de ferro; sive sit principium formale in his ubi formæ sunt subsistentes, non alicui advenientes: sic enim dicere possumus, quod angelus est de natura intellectuali. Atque per hunc modum asserimus quod Filius genitus est de essentia Patris, in quantum essentia Patris Filio per generationem communicata, in eo subsistit. Hæc Thomas.

Verumtamen præpositio de, in Scripturus non semper consubstantialitatem designat, quum Judæi dixisse Christo legantur: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia.1

Petrus quoque hæc eadem suo more compendiose deprompsit: Præpositio (inquiens) de, multipliciter in creaturis tenetur: quandoque pure materialiter, ut cultellus de ferro; interdum pure originaliter, ut radius de sole; aliquando pure ordinaliter, ut de mane meridies; nonnunquam mixtim materialiter et originaliter, ut filius de substantia patris in creaturis. In divinis autem non est materia, sed substantia, quæ est purus actus. Unde proportionaliter loquendo, in divinis, de, aliquando sumitur substantialiter, ut Filius de essentia Patris; aliquando originaliter, ut Filius de persona Patris; interdum ordinaliter, ut Christus factus est de æterno temporalis; aliquando mixtim substantialiter et originaliter, ut Filius de substantia Patris. Hæc Petrus.

Idem Richardus; et addit: Fuerunt quidam qui aliter exposuerunt Filium esse de substantia Patris, dicentes hoc debere intelligi accipiendo substantiam pro hypostasi, ad similitudinem substantiæ primæ in creaturis. Et dixerunt, quod sicut sol gignit sui similitudinem per multiplicationem, et tamen similitudo illa dicitur generata a sole; sic hypostasis Patris multiplicando se, naturaliter et perfectissime genuit hypostasim Filii perfectissimam, communicans sibi totam suam essentiam. Non enim satis proprie, ut dicunt, Filius esse asseritur de substantia Patris, quum totam eam accipiat. Sed iste modus loquendi, est evidenter contra Anselmum, qui in Monologion protestatur: Verbum summi Patris, est omnino ex sola ipsius substantia. Pari quoque ratione Spiritus Sanctus esset a Patre et Filio per hoc quod personæ Patris ac Filii voluntarie multiplicassent se: sicque sequeretur quod essent duo Spiritus Sancti, sicut Pater et Filius sunt duæ personæ. Hæc Richardus.

Denique Udalricus in Summa sua libro tertio, capitulo quarto: Modi, inquit, quibus aliquid dicitur esse ex aliquo sive de aliquo, sex ponuntur a Philosopho, quinto Metaphysicæ, utpote: vel sicut ex materia, sive propinqua, sive remota; vel per compositionem, sicut domus ex lapidibus; vel per resolutionem; vel sicut ex primo movente, ut pugna ex convitio; vel sicut ex parte substantiæ rei, ut filius ex patre; vel secundum ordinem, ut dies ex diluculo, id est post diluculum. Hanc divisionem Commentator reducit ad bimembrem, dicens quod aliquid dicitur fieri ex aliquo vel per quamcumque transmutationem unius in alterum, vel per consequentiam unius post alterum. Ex qua divisione sequitur quod differunt tria hæc: esse de nulla materia, et esse de nihilo sive de non aliquo, et non esse de aliquo. Quod enim de nulla materia est, hoc solum non est de aliquo per transmutationem: et hoc in creaturis necessario est esse de nihilo, quia secundum Philosophum, non dicuntur proprie esse ex aliquo, nisi sicut ex materia transmutata in ipsa. Verum in Creatore, ubi una persona ex alia oritur sine materia, non sequitur quod si persona principiata non sit ex materia, quod sit de nihilo. Hinc Filius Dei bene asseritur natus ex substantia Patris, et non ex materia, neque de nihilo: quia in ipso non esse non præcedit ipsius esse, nec potest dici non esse de aliquo, quum sit de Patre. Hæc Udalricus. — Concordat Albertus.

Ægidius etiam: Filium, ait, esse de sub-

B c stantia Patris, patet tripliciter. Primo, ex parte producentis: quia procedit a Patre ut subsistens persona, secundum modum naturæ seu naturalis emanationis. Secundo, ex parte producti. Filius namque plus dicit quam genitus: quia ad hoc quod aliquid gignatur ab aliquo, sufficit quod naturaliter procedat ab ipso secundum aliquem similitudinis modum: unde color similitudinem suam gignit in medio, quæ tamen similitudo non est filia coloris; ad hoc vero quod aliquid sit filius, oportet quod habeat unitatem in natura cum principio productivo. Hinc septimo Metaphysicæ loquitur Commentator, quod pater et filius sunt unum in forma. Tertio patet idem ex modo producendi. Procedit quippe a Patre per modum intellectualis naturæ, sicut verbum a dicente. Ex quo duo modi eliciuntur. Nam quia procedit per modum naturæ, oportet ut Patris natura ei communicetur: sicque de Patris substantia generatur. Et quia procedit per modum intellectualis naturæ, procedit de scientia Patris, cujus scientia est sua essentia: sicque de substantia nascitur Patris. Hæc Ægidius.

In hac quæstione recitat Scotus positionem Henrici, dicentis quod sicut in materialibus est aliquid potentiale quod præsupponitur generationi ut materia, et aliquid inductum per generationem ut forma, et ex eis est productum quod generatur; sic proportionaliter correspondent quasi tria similia in divinis. Persona quippe est quasi compositum ex essentia et personali proprietate, et relatio quasi forma, essentia autem sicut materia. Est ergo Filius genitus de substantia Patris, sicut de quasi materia. — Et si objiciatur, quod actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, quoniam nullo modo est in potentia; et rursus, quum essentia sit una in tribus personis, Filius esset de essentia trium. Respondetur ad primum, quod aliquid est in potentia uno modo ad aliquid absolutum, et differt ab ipso re vel intentione, et de potentia transit in actum per motum et transmutationem rei vel rationis. Alio modo aliquid est in potentia ad aliquid quod est relationis tantum, et differt ab ipso sola relatione, nunquam vadens per transmutationem in actum, sed semper naturaliter conjunctum est actui. Primo modo, in creaturis materia est in potentia ad formam, et forma generis ad formam differentiæ. Sed secundo modo divina essentia est in potentia ut communicetur, et sit in alia persona sub proprietate illius sine sua determinatione, quoniam de natura formæ divinæ, in quantum est purus actus, est quod sit ita in potentia ad plures respectus, nec hoc est imperfectionis. Ad aliud respondetur, quod Filius est de substantia, non in quantum est trium, sed ut est Patris. — Denique huic opinioni additur ab aliis, quod divina essentia dicitur subjective generari. Quod enim subjicitur generationi, dicitur subjective generari, secundum Philosophum quinto Physicorum. Insuper, illud subjective generatur, quod sub utroque generationis termino manet idem: talis autem est divina essentia, quæ est in Patre gignente et Filio genito una.

Contra opinionem hanc, ait Scotus, sic arguo: Divina essentia est terminus formalis productionis, non ergo quasi materia. Antecedens probatur, quia per generationem Filio communicatur. Consequentia tenet, quoniam aliter generatio divina non esset vere seu univoce generatio, quia formalis ratio termini ejus non esset ratio convenientiæ generantis cum genito. Præterea, sicut potentia prima causativa et effectiva causat per se immediate nullo materiali præsupposito, sic prima potentia productiva ad intra, producit et generat nullo alio concurrente, et absque omni alio quasi materia. Hinc teneo cum doctoribus antiquis, qui omnes a tempore Augustini usque ad istum (puta Henricum) non sunt ausi in divinis nominare materiam, nec quasi materiam, quod Filius est de substantia Patris non sicut de materia, nec quasi materia. — Hæc Scotus. rationis ratione

Qui de hac re scribit satis subtiliter et diffuse. Et quantum capere queo, satis ostendit quod divina essentia in generatione æterna non habet se proprie per modum materiæ. Nihilo minus reor quod mentem Henrici non reprobet. Nec Doctor ille solennis intendebat hoc dicere. Sed sicut Guillelmus Parisiensis, Alanus, et alii quidam, ostendunt imaginem quamdam Trinitatis altissimæ non solum in natura intellectuali et anima rationali, sed item in materia et forma atque connexione ambarum, in multis quoque inferioribus rebus; ita Henricus ad declarandum, quantum possibile est, modum generationis divinæ, usus est præfato modo loquendi. Nam et in quibusdam simile est, et multum confert ad capiendum utcumque manuductorie modum incomprehensibilis generationis illius. Unde et S. Thomas in determinatione quæstionis istius affirmat, quod generatio illa divina accedit ad similitudinem generationis qua quid generatur de alio tanquam de materiali principio, si a materia removeatur totum quod est imperfectionis, et remaneat hæc sola de conditionibus materiæ, quod est manens in re, et quod res per eam subsistit: et præcipue res artificiata, quæ est in genere substantiæ propter suam materiam, et non propter suam formam artificialem, ut dicit Commentator secundo de Anima.

His consonant verba Durandi, dicentis: In communi modo loquendi consuevimus dicere, quod esse de aliquo, est esse de aliquo præexsistente, in re facta manente. Hinc quum in creaturis nihil præexsistens in re facta permaneat nisi materia, in eis nihil proprie dicitur esse de aliquo, nisi materialiter accipiendo, sicut cultellum dicimus esse et fieri de ferro. Propter quod in divinis id quod habet rationem materiæ vel quasi materiæ, est id de quo est generatio atque res genita. Sed quum generatio non sit in Deo ac creaturis univoce, non est hic et ibi totalis univocatio requirenda quantum ad id de quo est generatio et res nata, nec etiam quoad alia quæ in generatione consistunt; sed sufficit competentem similitudinem invenire quantum ad ea quæ imperfectionem non includunt. Sicque dici potest, quod Filius Dei est et generatur de substantia Patris, ita quod præpositio de, circumstantiam dicat materiæ aut quasi materiæ. Quod primo sic patet: Id quod secundum nostrum modum intelligendi præexsistit Filio producendo, et est in producto, habet se ad Filium ut id de quo Filius est: et hæc est conditio materiæ ad imperfectionem non pertinens. Talis autem est essentia Patris. Secundo sic: Quandocumque aliquid constituitur ex pluribus, unum eorum se habet per modum materiæ ac perfectibilis, et alterum secundum rationem quasi actus perficientis. Filius autem constituitur ex essentia et relativa proprietate: idcirco oportet quod alterum horum se habeat quasi in ratione materiæ, et alterum quasi in ratione actus. Porro inter hæc magis se videtur habere in ratione materiæ ipsa essentia, quia intelligitur quasi substare relationi, non econtrario. Tertio sic: Illud est subjectum vel quasi subjectum in generatione, quod recipit geniti formam. Sed divina essentia recipit in se formam per quam constituitur genitum, proprietatem videlicet relativam: ergo ipsa est quasi materia et subjectum in generatione divina. Verum sunt aliquæ conditiones materiæ nullo modo convenientes divinæ essentiæ, ad imperfectionem pertinentes, ut quod materia est pura potentia, et fit actu per formam absolutam sibi advenientem, et quod de privatione transmutatur ad formam, unamque formam acquirendo, amittit mox aliam. Hæc Durandus.

Ex quibus innotescit stare non posse quod Scotus ait, nullum antiquorum doctorum ausum fuisse nominare materiam a tempore Augustini usque ad Henricum. Siquidem S. Thomas et Guillelmus Parisiensis, qui et contemporanei exstiterunt, fuerunt ante Henricum de Gandavo per plures annos. Ut enim ex ultimo patet Quodlibeto Henrici, ipse fuit et vixit anno

Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, ut legi in exemplari unde hæc scripsi. Porro Thomas feliciter migravit ad Christum anno ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto. — Postremo argumenta Scoti faciliter solverentur, dicendo ad primum, quod divina essentia non eadem consideratione ac ratione, sed distincta, vocatur terminus formalis generationis divinæ, et quasi materia ejus. Nempe in quantum per generationem Filio communicatur et in ipso consistit, terminus formalis generationis vocatur: sed in quantum consistit in Patre, et secundum modum nostrum intelligendi, quasi præexsistere generationi concipitur; sic quasi materia generationis censetur. Aliud vero Scoti argumentum concludit, quod virtus illa æterni Patris generativa ac prima, ad generandum nil præsupponit neque requirit quod distinctum et aliud sit ab ipsa. Essentia namque divina realiter idem est cum Patre et cum generativa ejus potentia.

Ex præhabitis quoque patet argumentorum in principio quæstionis hujus factorum solutio.

Nunc restat ostendere, an et qualiter divina essentia, sit terminus generationis divinæ. Et sicut jam patuit, non est terminus ad quem, id est, non est id ad quod directe, vere et proprie generatio terminatur, quia non generatur. Scotus vero in præhabitis innuit verbis, quod sit formalis terminus generationis illius, quia videlicet per generationem Filio communicatur ac datur, et Filius nasci asseritur, in quantum per generationem a Patre accipit divinam naturam.

Hinc scribit Ægidius: In generatione sensibilium, termini accipiuntur tripliciter, secundum quod generatio tripliciter consideratur: primo videlicet, ut est mutatio; secundo, ut est actio seu in actione consistens; tertio, ut est via et assimilatio in natura geniti ad ginentem. Primo modo, termini generationis sunt, non esse, et esse: quia non esse, est terminus a quo; et esse, terminus ad quem. Generatio enim in creaturis, est a non esse simpliciter ad esse simpliciter. Secundo modo, terminus a quo generationis, est gignens; terminus ad quem, genitus: quum generatio sit quasi medium inter generantem et generatum, quemadmodum actio inter agentem et patientem. Tertio modo, terminus a quo generationis divinæ, est divina essentia seu natura ut est in Patre, prout ejus virtute Patri convenit generare; et terminus ad quem, est eadem essentia ut est in Filio, qui per essentiam Patri identificatur, et ei in natura similis perhibetur. Sicque essentia divina est ratio cur Filio generari adscribitur, in quantum per generationem ei a Patre essentia ipsa communicatur. Hinc essentia appellatur terminus formalis generationis illius. Hæc in sententia Ægidius.

Præterea quærunt doctores, an Pater seu Filius in divinis sit ex nihilo. Et de Patre clarum quod non. Dicitur tamen esse a nullo: quia nil ante se, nec aliud a se, nec alius a se, est sibi causa aut ratio essendi. Sed dicitur esse a se ipso, vel sibi ipsi esse exhibere: non quod sit realiter causa sui ipsius; sed tales locutiones exponendæ sunt negative, ut sit sensus: Est a se ipso, id est non ab alio; et exhibet sibi esse, id est, aliunde non habet, nec accipit. Denique Filius non est ex nihilo, quamvis non sit ex præjacente materia; nec est ex nihilo quasi nihil sit materia ex qua, sed ex substantia Patris est genitus.

Hinc ait Durandus: Esse de nihilo, est non habere in se aliquid quod non sit productum ab alio, ita quod sibi ipsi relictum, laberetur in nihil. Idcirco nequaquam dicendum quod Filius Dei sit ex vel de nihilo, quia in Filio est divina essentia, a nullo producta, et ipsum necesse est esse.

Thomas quoque ait: Differt dicere, aliquid non esse ex aliquo, et aliquid esse ex nihilo. Quum enim dicitur, non esse ex ac independens. Quamvis enim habeat esse a Patre, non tamen dependet ad Patrem, quoniam habet et accepit a Patre idem numero esse quod habet Pater. Hæc Thomas. — Concordant Albertus, Udalricus, et alii.

Quidam vero adjiciunt, secundum Anselmum in Monologion : Aliquid esse ex nihilo, intelligi potest tripliciter. Primo, ut ly nihilo, sumatur simpliciter negative, quemadmodum dicimus de tacente : Iste loquitur de nihilo. Sicque Pater potest dici de nihilo. Verumtamen iste modus non est usitatus, nec sine expositione utendum est eo. Secundo, positive et materialiter : sicque omnino nihil est aut fit ex nihilo. Tertio, ordinaliter, ut sit sensus, De nihilo, id est post nihil : et sic creatura est de nihilo. Sumitur etiam interdum quasi causaliter, ut : Iste irascitur de nihilo, id est sine causa.

Footnotes

  1. Joann. x, 33. ↩

Chapter 94 of 271