Skip to the text

Distinctio 6

A. Utrum Pater voluntate genuit Filium, an necessitate; et an volens vel nolens sit Deus.

PRÆTEREA quæri solet, utrum Pater genuerit Filium voluntate, an necessitate. De hoc Orosius ad Augustinum ita ait : Voluntate genuit Pater Filium, vel necessitate ? Sed nec voluntate nec necessitate : quia necessitas in Deo non est, præire voluntas sapientiam non potuit. Quocirca, ut Augustinus ait in quintodecimo libro de Trinitate, ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani hæretici orti sunt. Qui quum non potuisset intelligere, nec credere voluisset unigenitum Dei Verbum, Filium Dei esse natura, id est de substantia Patris genitum, non naturæ vel substantiæ dixit esse Filium, sed Filium voluntatis Dei : volens asserere accedentem Deo voluntatem qua gigneret Filium, sicut nos aliquando aliquid volumus quod antea non volebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura : quod absit ut in Deo esse credamus. Dicamus ergo Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate, ut docet Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate, ubi quemdam Catholicum hæretico respondentem commendat, dicens : Acute sane quidam respondit hæretico versutissime interroganti, utrum Deus

Oros. et Aug. Dialogus, quæst. VII.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 20.

Ibidem.

Filium volens vel nolens genuerit: ut si diceret, Nolens, absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem, Volens, continuo quod intendebat concluderet, scilicet non naturæ esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quæsivit ab eo, utrum Deus Pater volens aut nolens sit Deus: ut si responderet, Nolens, sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de Deo credere magna est insania; si autem diceret, Volens, responderetur ei: Ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret sua interrogatione, obligatum indissolubili vinculo se videns? Ex prædictis docetur, non esse concedendum quod Deus voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens, sit Deus; item, quod voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens, genuerit Filium.

B. Oppositio contra prædicta.

Sed contra hoc opponitur sic: Voluntas Dei, est natura sive essentia Dei, quia non est aliud Deo esse, aliud velle, et ideo sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est; et si Verbum Dei natura Filius Dei est, et voluntate Filius Dei est. Hoc autem facile est refellere. Nam et præscientia Dei sive scientia, qua scit vel præscit bona et mala, divina natura sive essentia est; et prædestinatio sive voluntas ejus, eadem divina essentia est; nec est aliud Deo scire et velle, quam esse. Et quum sit unum et idem scientia Dei vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate quidquid dicitur de scientia, et econverso. Nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quæ sua scientia scit: quum sua scientia noverit tam bona quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et præscientia, de bonis est et malis; voluntas vero et prædestinatio, de bonis est tantum: et tamen unum et idem in Deo est scientia et voluntas, et præscientia et prædestinatio. Ita quum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura, non voluntate; et esse Deus natura, non voluntate.

C. Qualiter intelligenda sint illa verba: Pater nec nolens nec volens Deus est; nec volens nec nolens genuit Filium.

Prædicta tamen verba quibus prudenter dictum est, quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec nolens nec volens genuit Filium, sive voluntate sive necessitate, ex tali sensu videntur accipienda, ut voluntatem præcedentem vel accedentem intelligamus, qualiter Eunomius intelligebat. Non enim ipse Deus est voluntate præcedenti vel efficienti, vel volens prius quam Deus; nec voluntate præcedenti vel accedenti genuit Filium, nec prius volens quam generans genuit Filium, nec prius generans quam volens genuit Filium. Volens tamen genuit, sicut potens genuit, et bonus genuit Filium, et sapiens genuit, et hujusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens, quum ita sit

Deo idem esse volentem quod est esse Deum, sicut idem est esse sapientem quod est esse Deum? Dicamus ergo, quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium, sed non voluntate præcedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Augustinus et confirmat, ita dicens super epistolam ad Ephesios :1 De Filio Dei, id est Domino nostro Jesu Christo, scriptum est, quia cum Patre semper fuit, et nunquam eum ut esset, paterna voluntas præcessit; et ille quidem natura Filius est.

Hilarius in libro de Synodis : Eos qui dicunt de non exstantibus esse Filium Dei, similiter qui dicunt quod neque consilio neque voluntate Pater genuerit Filium, anathematizat sancta Ecclesia.2 Item, si quis nolente Patre dicat natum Filium, anathema sit. Non enim nolente Patre, coactus Pater, vel naturali necessitate ductus, quum nollet, genuit Filium; sed mox ut voluit, sine tempore et impassibiliter ex se Unigenitum demonstravit.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆ

HÆC est distinctio sexta, in qua Magister movet quæstionem de principio generationis divinæ, an scilicet Pater necessitate aut voluntate genuit unigenitum suum. Quocirca tangit hæreticorum errorem, et cujusdam viri catholici responsionem idoneam, ex qua infert responsum. Deinde objicit contra illud, et solvit objectum, et consequenter exponit qualiter responsio sua sit intelligenda. Ea vero quæ in textu obscura videntur, in responsione ad quæstionem circa textum movendam patebunt.

Footnotes

  1. * Hieron. Ephes. III, 14. Hier. in Ephes. I, 5. ↩

  2. NOTULA ADDITA. Hilarius de Synodis, n. 34 et 58. ↩

Chapter 95 of 271