Quæstio unica
QUæritur ergo, An Pater genuit necessitate, vel voluntate.
Et videtur quod necessitate. Primo, quia alias Filius Dei potuisset non esse. — Secundo, quoniam generatio Filii Dei est emanatio naturalis, ut dictum est sæpe; et talis emanatio necessaria est, nec potest non esse, quum natura sit determinata ad unum. — Tertio, quia divinus Dionysius protestatur, quod bonitas Dei non reliquit eum esse sine germine. Esse ergo necessitavit eum ad generandum.
In oppositum arguitur : Primo, quia ad Ephesios fatetur Apostolus, quod Deus operatur omnia secundum propositum voluntatis suæ. Ergo voluntate genuit Filium suum. — Secundo, quoniam actio Dei ac generatio ejus est pure intellectualis, quum Deus sit essentialiter Sapientia infinita. Actio autem intellectualis est libera : libertas vero ad voluntatem potissime pertinet. — Tertio, Deo Patri maxime, imo infinite placet generatio sua ad intra : ergo est voluntaria; sicque genuit voluntate.
Ad hæc omnium pene doctorum concors datur responsio, quam Thomas hic exprimit plane, dicendo : Secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, necessarium multipliciter dicitur. Est enim necessarium absolute, et est necessarium ex conditione. Et hoc ultimum duplex est, utpote necessarium conditione finis, et necessarium conditione agentis. Porro necessarium conditione agentis, est necessarium per violentiam : currentem enim violenter non necesse est currere, nisi cogatur ad cursum. Necessarium conditione finis, est illud sine quo consequi finis non valet, vel non ita faciliter. Finis vero est duplex : unus pertinens ad esse, alter ad bene esse. Cibus necessarius est homini ad essendum, navis ad bene consistendum. Porro necessarium absolute dicitur, quod necessarium est per id quod est in sua essentia: sive hoc sit ipsa tota essentia, ut in simplicibus; sive in rebus compositis illud sit materia, quemadmodum necessarium est hominem mori; sive sit forma, sicut necesse est hominem esse rationalem. Hoc autem absolute necessarium, duplex est. Nam quoddam habet esse ac necessitatem ab aliquo, sicut omne creatum; quoddam autem est, cujus necessitas ab alio non dependet, sed ipsum est causa necessitatis in necessariis cunctis. Dicendum ergo, quod generatio divina non est necessaria necessitate conditionata, sive conditionetur ex fine, sive ex agente: non ex agente, quum ipse Deus generans sit primum principium; neque ex fine, quum et idem ipse sit universorum ultimus finis. Sed necessaria est necessitate absoluta, sicut est necessitas primæ causæ. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione quadragesima prima, ait: Dum aliquid dicitur esse aut fieri voluntate, dupliciter potest intelligi. Primo, ut ablativus designet concomitantiam tantum: sicut, Sum homo voluntate: quoniam volo me hominem esse, et placet mihi quod homo sum. Sic quoque dici potest, quod Pater genuit Filium voluntate, sicut et voluntate est Deus: quoniam vult se esse Deum, et vult se Filium generare. Secundo sic, quod ablativus ille importet habitudinem principii: quemadmodum artifex operatur voluntate, quia voluntas sua est causa atque principium productivum operis sui. Sicque Pater non genuit Filium voluntate, sed creaturas. Unde in libro de Synodis: Si quis voluntate Dei, tanquam unum aliquid de creaturis, Dei Filium dicat factum, anathema sit. Cujus ratio est, quia voluntas et natura secundum hoc differunt in causando, quod natura ad unum determinata est, non voluntas. Et hujus ratio est, quia effectus assimilatur formæ agentis, per quam agit. Porro unius rei non est nisi una forma naturalis, qua est. Hinc quale est ipsum, tale facit. Sed forma per quam agit voluntas, non est una dumtaxat; sed sunt plures, secundum quod plures sunt res intellectæ (objectum enim voluntatis est res intellecta). Unde quod voluntate agitur, non tale est quale agens, sed quale vult volens. Eorum ergo voluntas principium est, quæ possunt sic et aliter se habere; eorum vero quæ non possunt nisi sic esse, principium est natura. Sed sic et aliter esse, Deo non convenit, qui est necesse esse, sed creaturis. Hinc Ariani, volentes quod Filius Dei sit pura creatura, dixerunt quod Pater Filium genuit voluntate, prout voluntas designat actionis principium. Nos autem fatemur quod genuit eum non voluntate, sed natura. Hinc Hilarius libro de Synodis: Omnibus (inquit) creaturis substantiam attulit Dei voluntas; Filio autem naturam dedit ex ininitiabili et non nata substantia perfecta nativitas. Talia quippe cuncta creata sunt, qualia Deus voluit ea esse; Filius vero natus ex Deo, talis subsistit qualis et Pater.
Denique, qualiter Filius sit genitus, voluntate, vel non, Thomas in Scripto ostendit, dicendo: Voluntas potest comparari ad aliquid dupliciter: primo, sicut potentia ad objectum; secundo, sicut principium. Si primo modo, sic omne a Deo volitum, potest dici esse voluntate ipsius. Sic enim est Deus voluntate, et genuit voluntate, sicut expositum est. Si secundo modo, hoc contingit dupliciter: quia aut illud ad quod comparatur ut principium, dicit rationem principiandi, aut ipsum principiatum. Primo modo comparatur ad processionem Spiritus Sancti, qui procedit ut amor, in quo amore voluntas producit principiata, videlicet creaturas: et secundum hunc modum etiam in Deo se habet ad generationem Filii intellectus, quoniam Filius procedit ut verbum et ars. Si secundo modo, sic principiatum voluntatis procedit a voluntate secundum voluntatis conditionem. Voluntas autem, quantum in rationes Thomas habet impassibili. se est, libera est : sic principiata voluntatis non sunt, nisi quæ possunt esse et non esse, puta creata; nec sic comparatur voluntas ad Filii generationem. Hinc quidam distinguunt voluntatem, in voluntatem accedentem, quæ scilicet de novo accedit operanti aut operi : quæ nullo modo in Deo est, quum omnis operatio ejus sit a voluntate æterna; item, in voluntatem concomitantem, quæ dicitur secundum comparationem ad objectum solummodo : et sic est in Deo respectu generationis Filii; atque in voluntatem antecedentem : et sic dicit comparationem principii ad principiatum, sicque in Deo est respectu creaturarum. Hæc Thomas.
Qui etiam in hac sexta distinctione declarat qualiter Pater naturaliter genuit Filium, dicens : Divina essentia est principium omnium actuum divinorum. Quamvis essentia in quantum essentia, non dicat principium actus qui est operatio, sed qui est esse; attamen quum in divina essentia considerentur attributa diversa, quæ realiter unum sunt, sola ratione distincta, actus refertur ad essentiam secundum hoc aut illud attributum, prout exigit conditio actus : sicut intelligere est a divina essentia in quantum ipsa est intellectus; et res volitæ quæ possunt esse et non esse, producuntur ab essentia in quantum ipsa est voluntas. Et quia de ratione generationis est ut producatur genitum in similitudinem generantis, cujus productionis principium pertinet ad naturam, quæ est ex similibus similia procreans; ideo dicitur quod Pater natura generat Filium. Hæc Thomas. — Concordant omnino Albertus in Scripto, et Udalricus in Summa, libro tertio.
Petrus quoque hic scribens : Secundum Philosophum, inquit, et Commentatorem quinto Metaphysicæ, necessarium dicitur pluribus modis. Collectio autem seu summa eorum quæ ibi dicuntur, hæc est : Necessarium est quod est impossibile aliter esse. Quod est dupliciter. Primo, per ipsam rei essentiam, sicut in Deo, qui ab æterno exsistens, necessarium habet esse. Et hoc necessarium, secundum Philosophum, vocatur omnino per se impermutabile, non per aliud. Sicque necessitate Pater genuit Filium. Secundo, per aliud, puta per causam : aut ergo per comparationem ad causas intrinsecas, hoc est aut per comparationem ad materiam, et sic est necessitas indigentiæ, aut ex parte formæ, et sic est necessitas immutabilitatis; aut per comparationem ad causas extrinsecas. Hæc Petrus. — Idem Richardus.
Insuper Bonaventura : Multiplex est, inquit, necessitas : una proveniens ex principio disconveniente; alia ex principio deficiente; quædam ex principio conveniente et sufficiente. Illa quæ provenit ex principio disconveniente, duplex est. Aut enim est ex movente contra naturam, et hæc est necessitas violentiæ; aut contra voluntatem, et hæc est necessitas coactionis. Illa quoque quæ est ex principio deficiente, est duplex. Aut enim est respectu ejus quo res completur, et ista est necessitas indigentiæ, ut cibus ac potus, juxta illud : Qui viderit fratrem suum necesse habere, etc. Aut respectu ejus quod incurrit ex defectu, et hæc est necessitas inevitabilitatis, qualis est in morte atque in motibus primis ex defectu originalis justitiæ, juxta illud Psalmi : De necessitatibus meis erue me. Conformiter, tertia quæ est ex principio conveniente et sufficiente, duplex est : quia aut ex principio sufficiente in disponendo, et ista est necessitas materiæ dispositæ, et potest vocari necessitas exigentiæ; aut naturam complendo, et hæc est necessitas immutabilitatis : et hæc est in Deo, et principaliter convenit ei, quoniam ipse solus est qui sibi omnino sufficit, et secum penitus convenit. Nec ista necessitas repugnat libertati, sed vertibilitati ac mutabilitati. Hæc Bonaventura.
Præterea circa hæc scribit Ægidius : Filium Dei esse filium natura vel naturæ, intelligi potest dupliciter. Primo, formaliter : et ita est falsum, quoniam sicut
- Joann. III, 17.
Ps. XXIV, 17.
Pater formaliter pater est paternitate, sic Filius filiatione. Secundo, originaliter: et ita est verum, quia virtute naturæ fit generatio, et natura specialiter sumitur respectu actus qui est generare. — Iterum ait: Quum causa sit ad cujus esse sequitur aliud, modi necessitatis sumendi sunt per comparationem ad causas. Ideo juxta quadruplex genus causæ, est quadripartita necessitas. Prima ex parte causæ materialis: quæ est necessitas indigentiæ, proveniens ex hoc quod appetitus materiæ non est satiatus. Secunda est necessitas ex parte formæ, sicut necesse est ignem calefacere calefactibile sibi applicitum: quæ vocatur necessitas exigentiæ. Tertia est respectu causæ efficientis, sicut necesse est lapidem impulsum in altum, moveri sursum: quæ est necessitas coactionis. Quarta est ex parte finis: sicut necesse est habere navem ad navigandum. Et quoniam Deus non habet causam, isti modi necessitatis non conveniunt proprie ei. Necessitas tamen ex parte formæ transfertur ad ipsum, quoniam hæc est necessitas inevitabilitatis, eo quod natura rei sic exigit. Hæc Ægidius.
Amplius circa distinctionem hanc aliqui quærunt, an Filius Dei procedat a Patre secundum rationem exemplaritatis, seu per modum ideæ vel artis. Videtur quod sic, quia per intellectum procedit a Patre, et sicut notitia ex mente noscentis, et sicut imago Patris, videlicet secundum rationem similitudinis.
Ad istud Bonaventura respondet: Sicut aliquid dicitur per modum voluntatis aut liberalitatis procedere dupliciter (primo, sicut id quod liberaliter datur aut agitur, quemadmodum creaturæ procedunt a Deo; secundo, sicut id quod est ratio liberalitatis, ut amor, sicque procedit Spiritus Sanctus, qui est amor et donum in quo omnia dona donantur), sic per modum exemplaritatis produci dupliciter dicitur. Primo, id quod ad exemplar fit proprie: sicque creaturæ exemplariter fluunt a
A Deo, utpote exemplata ad increatum exemplar; et ita exemplar importat causalitatem formalem respectu exemplati. Secundo, sicut ratio exemplandi: et sic Filius videtur a Patre procedere secundum rationem exemplaritatis, quum ipse sit Verbum Patris, quo non solum se loquitur Pater, verum etiam cetera cuncta disposuit. Propter quod Filius appellatur ab Augustino, ars rationibus plena. Et communiter dicitur: Qui negat ideas seu mundum archetypum esse, negat Deum Filium esse. Et ita hic modus procedendi secundum exemplaritatem, non repugnat processui naturali, imo esse non potest nisi naturalis. Alius vero naturali repugnat processui: est enim secundum voluntatis imperium; ita quod producens ac productum differunt secundum causalitatem, et unum secundum veritatem non est in alio idem numero. Hæc Bonaventura.
Concordat omnino Richardus; et addit: Filius procedit a Patre, non ut exemplatum, sed ut ratio exemplandi alia. Cujus rei potest poni aliquo modo tale exemplum: Esto quod aliquis artifex conciperet naturaliter aliquid exemplar in mente sua, non habens in concipiendo adspectum ad aliquid exemplar suæ conceptionis directivum, ac deinde juxta exemplar a se conceptum, opus suum produceret: diceremus quod illud exemplar processisset ab artifice, non ut exemplatum, sed tanquam ratio exemplandi effectum; opus vero productum ad hujus exemplaris intuitum, produceretur ab artifice illo tanquam exemplatum. Hæc Richardus.
Concordat Ægidius, inter cetera scribens: Opus naturæ dici potest opus intelligentiæ, et præsertim intellectus divini. Omnia enim naturalia comparantur ad intellectum primum, sicut artificialia ad intellectum artificis. Hinc Commentator duodecimo Metaphysicæ dicit, quod ea quæ naturaliter generantur in inferioribus istis, habent mensuras proprias ex motibus stellarum: quæ mensura provenit ab arte intellectuali divina. Hinc ars nostra imitatur naturam, quoniam intellectus noster imitatur intellectum divinum, quum sit ejus imago. Porro verbum mentis nostræ, initium est omnis nostræ operationis, ut duodecimo de Trinitate asserit Augustinus. Nil etenim facimus, nisi id mente ante concipiamus. Sicque verbum conceptum, est ratio, regula et directio operum fiendorum. Sic et Deus Pater genuit Verbum, in quo cuncta fienda disposuit. Unde libro LXXXIII Quæstionum, Verbum Dei operativa potentia nuncupatur. Quumque sit ratio, exemplar, et ars fiendorum, non potest dici artificiatum: quia sic esset ratio producendi se ipsum, et procederet ut artificiatum. Idcirco dum quæritur, an procedat per modum artis: si hoc quod dicitur, Artis, construatur in habitudine denotante principium productionis, sic dicimus creata, non Filium, a Patre per modum artis procedere. Si autem quod dicitur, Artis, construatur in vi declarationis essentiæ seu naturæ aut naturalis originis, vel ut melius dicatur, si non est constructio transitiva, sed appositiva, sicut quum dicitur, Creatura salis, id est creatura quæ est sal; sic est vera, quoniam sensus est, Per modum artis, id est, procedit ut ars: velut si diceretur, Iste agit per modum hominis, id est ut homo. Ex quibus patet ad argumenta solutio. Quamvis enim Filius procedit intellectualiter, et ut imago et ars ac ratio, non tamen ad exemplar modo præfato, sed ut exemplar, juxta sensum jam tactum. Hæc Ægidius.
Hinc ait Richardus: Verum est quod Pater intelligendo se, genuit Filium, et quod Filius est expressissime similis Patri. Non tamen produxit Pater Filium ad exemplar. Quod enim ad exemplar producitur, ita distinctum est ab exemplari, quod ratio similitudinis in exemplari et exemplato, non est in una re numero.
A Pater vero et Filius in una et eadem essentia similes sunt. In ejus quoque productione quod ad exemplar producitur, voluntas est imperans aut eliciens productionem exemplati: quod in Filii generatione locum non habet, ut dictum est. Hæc Richardus.
Porro circa hæc imaginatur Scotus, quod in primo signo in divinis, sint intelligere et velle, simpliciter et absolute sumpta; Verbum autem proferre aut dicere, utpote generare, in signo secundo. Et juxta hoc sequi videtur, quod velle, ad generationem Filii haberet se aliquo modo antecedenter: quod præinductis non consonat. Hinc imaginatione illa admissa, videretur dicendum, quod illud velle concerneret intelligere generis sui, non actum dicendi ad intra.
Præinductis demum concordat quod scribit Petrus: Per modum (inquiens) liberalitatis potest aliquid procedere dupliciter. Primo, ut ratio liberalitatis: sicque procedit donum increatum, videlicet amor qui est Spiritus Sanctus. Secundo, ut effectus liberalitatis: et sic procedunt dona creata. Unde in his quæ de propria substantia producuntur secundum modum naturæ, ratio ideæ non obtinet locum. Nam et a creato artifice aliter procedit arca, utpote secundum rationem exemplaris; aliter filius, quia secundum modum naturæ. — Quum ergo arguitur, Omne quod procedit ab aliquo secundum rationem sapientiæ, atque secundum rationem artis, sive ut verbum cordis, procedit secundum rationem ideæ: dicendum, quod procedere secundum rationem sapientiæ, artis aut verbi, est duobus modis. Primo, ut ipsa sapientia, et ars ac verbum: sicque nascitur Filius, qui procedit ut ipsa idea. Secundo, ut effectus sapientiæ, artis ac verbi interni: et ita procedunt creata. Hæc Petrus.
Chapter 96 of 271