Distinctio 9
A. De distinctione trium personarum.
NUNC ad distinctionem trium personarum accedamus.1 Teneamus ergo, ut docet Augustinus in libro de Fide ad Petrum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse Deum naturaliter; nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium esse ipsum qui Pater est, nec Spiritum Sanctum esse ipsum qui Pater est aut Filius. Una enim est essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.
B. Hic de coæternitate Filii cum Patre.
Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius. Nec tamen ante fuit Pater quam Filius : coæternæ enim sunt sibi tres personæ.
C. Argumentatio Arianorum.
Sed contra hoc inquit hæreticus, ut refert Ambrosius in libro primo de Trinitate : Omne quod natum est, principium habet : et ideo Filius quia natus est, principium habet et esse cœpit.2 Quod hæreticorum ore sic dictum est. Nam ipse Arius, ut meminit Augustinus in sexto libro de Trinitate, dixisse fertur :3 Si Filius est, natus est ; si natus est, erat quando non erat Filius.
D. Responsio Augustini catholica.
Qui hoc dicit, non intelligit etiam natum esse de Deo sempiternum esse, ut sit coæternus Patri Filius : sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coævus est illi ;4 et esset coæternus, si ignis esset æternus.
E. Oppositio Augustini contra hæreticum.
Item, si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coæternus est ergo Deo Patri Filius.5 Dicit autem Apostolus, Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam.6 Aut ergo non fuit quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam : quod dementis est dicere. Constat enim quia semper habuit sapientiam. Semper ergo habuit Filium.
F. Responsio Ambrosii ad idem auctoritate fulta.
Eidem quoque Arianicæ quæstioni Ambrosius in hunc modum respondet : Ambr. de Fide, lib. 1, c. 11. Ego, inquam, Filium esse natum confiteor : quod reliquum est impietatis, horresco. Scriptum est enim in veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam : Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Quis ergo hoc dicit? Pater, an Filius? Si Filius, ante me, inquit, non fuit alius Deus; si Pater, post me, inquit, non erit. Hic priorem, et ille posteriorem non habet. Invicem enim in se, et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Quum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti : quia nemo pater est sibi ipsi. Quum Filium nominas, etiam Patrem fateris : quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio. Semper ergo Pater, semper et Filius est. Ibid. c. 8. Is. xliii, 10.
G. Invectio Ambrosii contra hæreticum.
Ibid. c. 9. Item dic (inquam) mihi, hæretice : Fuitne quando omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat? Nam si Pater esse cœpit, Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus est? Si enim ante Deus, postea Pater fuit, utique generationis accessione mutatus est. Sed avertat Deus hanc amentiam.
H. Ineffabile est, quando vel quomodo Filius sit, et non habeat Patrem priorem, sicut modus generationis inintelligibilis et ineffabilis est.
Ibid. c. 10. Sed quæris a me, inquit Ambrosius, Quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem? Quæro item abs te, Quando vel quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum. Mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum. Supra Potestates, et supra Angelos, et supra Cherubim, et supra Seraphim, et supra omnem sensum est, quia scriptum est : Pax Christi supra omnem sensum est. Et si pax Christi supra omnem sensum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio? Tu ergo ori manum admove. Scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit; non licet discutere quomodo natus sit. Illud mihi negare non licet; hoc quærere metus est. Ineffabilis Is. liii, 8. enim est illa generatio. Unde Isaias : Generationem ejus quis enarrabit?
I. Quidam præsumunt discutere generationis seriem.
Quidam tamen de ingenio suo præsumentes, dicunt illam generationem posse intelligi, et alia hujusmodi, inhærentes illi auctoritati Hieronymi super Ecclesiasten : Hier. in Eccle. c. 3. In sacris Scripturis quis sæpissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit? Sed hoc non dixit Hieronymus ideo quod generatio Filii æterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium, sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest. Quidam tamen hoc accipiunt dictum de temporali Christi generatione.
K. Utrum debeat dici, Semper gignitur, vel, Semper genitus est Filius.
Hic quæri potest, quum generatio Filii a Patre nec principium habeat nec finem, quia æterna est, utrum debeat dici, Filius semper gignitur; vel, Semper genitus est; vel, Semper gignetur. De hoc Gregorius super Job ait: Dominus Deus Jesus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius, quia nec cœpit nasci, nec desiit, dicamus verius: Semper natus. Non autem possumus dicere, Semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut æternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad æternitatem: quamvis per hoc ipsum quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est, non potest dici proprie perfectum; sed balbutiendo, ut possumus excelsa Dei resonamus. Et Dominus nostræ infirmitatis verbis condescendens: Estote, inquit, perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Super illum locum etiam Psalmi, Ego hodie genui te, de hac generatione Filii ita loquitur Augustinus:7 Quanquam per hoc quod dicit, Hodie, possit etiam intelligi dies ille quo Christus secundum hominem natus est;8 tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate neque præteritum quidquam est quasi esse desierit, neque futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum (quia quidquid æternum est, semper est), divinius tamen accipitur de æterna generatione Sapientiæ Dei. Ecce his verbis ostendit Augustinus, quod generatio Filii semper est; nec præteriit, nec futura est, quia æterna est. Ideo dixit, Genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse; Hodie dixit, ne præterita generatio videretur. Ex his ergo verbis Prophetæ, ut ait Joannes Chrysostomus, nihil aliud manifestatur nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius.
Gregor. Moral. lib. XXIX, c. 1.
Aug. in Psalm. II.
Chrysost. in Epist. ad Hebr., Homil. II, 3.
Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum de semper nato disserens, ait: Melior est semper natus, quam qui semper nascitur: quia qui semper nascitur, nondum est natus; et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud enim est nasci, aliud natum esse. Ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est. Filius autem est, quia natus est; et semper Filius: semper igitur est natus.
NOTULA ADDITA. Augustinus lib. LXXXIII Quæst., c. 37.
L. Origenes videtur dicere contrarium. Ait enim quod semper generatur Filius a Patre.
Origenes vero super Jeremiam dicit, quod Filius semper generatur a Patre, his verbis: Salvator noster est sapientia Dei; sapientia vero est splendor æternæ
Origenes in Jerem., Homil. IX, 4. lucis. Salvator ergo noster splendor est claritatis. Splendor autem non semel nascitur et desinit; sed quoties ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis. Sic ergo Salvator noster semper nascitur. Unde ait in libro Sapientiæ, Ante omnes colles generat me; non ut quidam male legunt, Generavit. His verbis aperte ostendit Origenes, sane dici posse et debere: Filius semper nascitur. Quod videtur contrarium illi verbo Gregorii præmisso, scilicet: Non possumus dicere, Semper nascitur.
Prov. vii, 25, juxta LXX.
M. Exponit præmissa verba Gregorii, ne putetur inter doctores esse contrarietas.
Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur. Dominus (inquit) Jesus ante tempora de Patre natus est; vel potius, quia nec cœpit nasci nec desiit, dicamus verius: Semper natus. Sed quomodo verius dicitur hoc, scilicet quod Filius semper natus est, quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est? Illud enim sincera et catholica fides tenet ac prædicat, ut istud. Quare ergo ait, Dicamus verius, quum utrumque pariter sit verum? nisi quia volebat intelligi, hoc ad majorem evidentiam et expressionem veritatis dici quam illud. His etenim verbis omnis calumniandi versutis hæreticis obstruitur aditus, quibus Christi secundum deitatem generatio sine initio et sine fine esse ac perfecta monstratur. Non autem adeo aperte manifestatur veritas quum dicitur, Filius ante tempora genitus est de Patre; vel, Filius semper nascitur de Patre. Et ideo dicit Gregorius, quod non possumus dicere, Semper nascitur: non, inquam, ita convenienter, non ita congrue ad explanationem veritatis. Potest tamen dici, si sane intelligatur. Semper enim nascitur Filius de Patre, ut ait Origenes: non quod quotidie iteretur illa generatio, sed quia semper est. Semper ergo nascitur, id est, nativitas ejus sempiterna est.
Gregor. Moral. lib. xxix, c. 1.
N. Quod Filius semper generatur, confirmat dictum Hilarii.
Hilarius quoque dicit Filium nasci ex Patre, in libro septimo de Trinitate, his verbis: Vivens Deus, et naturæ æternæ viventis potestas est; et quod cum sacramento scientiæ suæ ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens. Nam quum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, docuit vitam in se per viventem Patrem inesse.9 Ecce hic habes quia Filius nascitur ex Patre. Item in eodem: Quum dicit Christus, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso, omnia viva sua ex vivente testatus est.10 Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum sine novitate naturæ. Non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo est; et vita quæ nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturæ unitatem et perfectæ nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem.
Hilar. de Trinitate, lib. vii, 27.
Hilar. ubi supra.
Ecce et hic habes quia generatur ex vivo vivens Filius. Item in eodem : In Deo totum quod est, vivit. Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum; neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic, dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est, habet nativitatem Filius, non demutationem. Et hic dicit quia nascitur. Item in nono libro de Trinitate : Donat Pater Filio tantum esse quantum est ipse : cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in sua forma generat. Hic dicit quia generat Pater Filium.
Hilar. de Trinitate, lib. vii, 28.
Ibid. lib. IX, 54.
O. Breviter docet quid de hoc concedendum sit.
Dicamus ergo Filium natum de Patre ante tempora, et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum; et eumdem fateamur ab æterno esse et Patri coæternum, id est auctori. Pater enim generatione auctor Filii est, ut in sequenti ostendetur. Ut ergo Pater est æternus, ita et Filius æternus est; sed Pater sine auctore, Filius vero non, quia Pater innascibilis, Filius natus. Et ut ait Hilarius in duodecimo libro de Trinitate, aliud est sine auctore semper esse æternum, aliud Patri, id est auctori, esse coæternum. Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est : quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab æterno auctore æterna est nativitas. Omne autem quod semper est, etiam æternum est; sed tamen non omne quod æternum est, etiam innatum est : quia quod ab æterno nascitur, habet æternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum æternitate non natum est. Quod vero ex æterno natum est, id si non æternum natum est, jam non erit et Pater auctor æternus. Si quid ergo ei qui ab æterno Patre natus est, ex æternitate defuerit, id ipsum non est auctori ambiguum defuisse : quia si gignenti est infinitum gignere, et nascenti etiam infinitum est nasci. Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii et generationem Dei Patris, nec sensus admittit : quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est. Utrumque ergo sine intervallo sui est.
Ibid. lib. XII, 21.
P. Argumentatio hæretici.
Sed, inquiet hæreticus, omne quod natum est, non semper fuit :11 quia in id natum est ut esset. Nemo ambigit quin ea quæ in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est, ex eo nasci quod semper non fuit; aliud, ex eo natum esse quod semper est. Ibi nec semper fuit qui pater est, nec semper pater est; et qui non semper pater est, non semper genuit. Ubi autem semper pater est, semper filius est. Quod si semper Deo Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est Filio semper proprium esse quod semper est Filius. Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram, ut non fuerit semper cui proprium est semper esse quod natum est? Natum ergo unigenitum Deum confitemur, sed natum ante tem- Ibid. 26. pora; nec ante esse quam natum, nec ante esse natum quam esse: quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Hoc autem humanum sensum et intelligentiam excedit mundi. Non hoc capit ratio humanæ intelligentiæ, sed prudentiæ fidelis professio est.
SUMMA
DISTINCTIONIS NONÆ
PRÆCEDENTI distinctione tractatum est de proprietatibus et attributis quæ Deo conveniunt absolute; hic agitur de proprietatibus personalibus relativis. Specialiter autem in ista distinctione docetur qualiter generatio in divinis sit æterna, ita quod Pater non est Filio prior duratione. Et potest ista distinctio multipliciter dividi, secundum diversa de quibus in ipsa fit mentio: quæ intuenti per se faciliter innotescunt. Primo quippe ex verbis Augustini veritatem proponit, videlicet tres supergloriosas personas esse unum Deum ac invicem coæternas; deinde, quo modo hæretici Ariani vanissimi contra Filii æternitatem fatue arguerunt, et qualiter viri sancti catholici sapientissime ac multipliciter responderunt, atque audaciam præsumptuosam reprehenderunt hæreticorum. Post hæc inquirit Magister ac docet per quæ verba generatio divina et æterna aptius designetur: et circa hoc procedit scholastice, arguendo, replicando, solvendo et exponendo.
Circa hæc multa quæri queunt, quorum solutio est præhabita, utpote: quot sint emanationes ad intra in Deo; qualiter Filius producatur a Patre per intellectum, et per modum naturalis emanationis procedat a Patre. Ostensum est item, qualiter tres superbenedictæ et supersublimes personæ conveniant in identitate naturæ ac unitate essentiæ; et personaliter, imo et realiter, sint distinctæ. Realiter, inquam, non re absoluta, sed relativa, seu relatione reali: quod tamen infra clarius osp. 189 et s., quæst. xiii. p. 309 et s., et p. 328 C. p. 179 et s., q. v; 198 et s., q. vii. tendetur. Ex his patet solutio quæstionum quas doctores præcipui movent.
Bonaventura quippe hic sciscitatur, utrum generatio in divinis sit ponenda, utrum generatio personarum sit distinctiva, utrum sit æterna. Ad quæ tria responsio est inducta. Quærit et quarto, an generatio divina sit terminata. Ad quod quamvis responsum sit supra, tamen aliquid hic addetur. p. 314 B.
Thomas vero hic quærit, an Filius sit alius a Patre, an Pater et Filius sint duo æterni, an Pater sit aliquo modo prior Filio.
Albertus vero circa textum multa inquirit de æternitate, et aliis de quibus præhabitum est. His ergo non expedit immorari, nec prædicta repetere.
Footnotes
Chapter 109 of 271