Quæstio 7
Septimo quæritur, An aliqua creatura sit simplex, et specialiter de simplicitate intellectualis naturæ ac rationalis creaturæ, an scilicet angelus et anima rationalis sit simplex et immaterialis essentia.
Quod autem aliqua creatura sit simplex, probatum est supra de puncto et unitate. Quod si dicatur in omni creatura esse quod est et quo est, inquiritur an et ipsum quo, sit compositum ex quod et quo. Si sic, quæretur ulterius quousque stetur in aliquo penitus simplici, aut ibitur in infinitum. — Iterum, eadem sunt principia compositionis et resolutionis. Resolutio autem ultima stat in indivisibili ac simplici. Ergo est devenire in creaturis ad aliquod penitus simplex et irresolubile.
In contrarium est Augustinus in littera.
Ista quæstio pro magna parte soluta est paulo ante in determinatione quæstionis de simplicitate Dei ac divinæ essentiæ.1 Verumtamen quæstio ista multiplicem includit difficultatem, præsertim quantum ad intellectuales substantias, de quibus quæstio potest moveri an in eis materia aliqua sit, et item an in eis differant realiter esse et essentia. De distinctione autem inter essentiam potentiasque earum, determinatum est supra.2
Simplicitas essentiæ privat seu excludit compositionem, et etiam differentiam essentialem ac multiplicitatem. Unde simplex est, quod nec habet partium compositionem, nec multiplicitatem formarum nec actionum. Porro in solo Deo est privatio compositionis ac differentiæ seu multiplicitatis. Hinc in solo Deo est simplicitas essentialiter et perfecte, in aliis participative. Quædam autem est compositio ex partibus essentialibus, et hæc est in omnibus creaturis entibus seu exsistentibus per se. Alia est ex partibus integrantibus, et hæc est in cunctis corporibus. Tertia, ex partibus dissimilibus, et hæc est in omnibus animatis et sensitivis. Hinc in omni substantia per se ente quæ proprie dicitur creatura, est compositio aliqua : quoniam omnis creatura aut est corporalis, aut spiritualis, aut composita ex utroque. Triplex quoque est differentia in rebus creatis. Prima est substantiæ et virtutis ac operationis, seu substantiæ et accidentis. Secunda differentia est suppositi ac naturæ. Tertia est differentia entis ac esse. Prima differentia est rei in quantum est agens; secunda, prout est ens in genere; tertia, prout est ens in se. Prima differentia est in omni subjecto, quoniam omne subjectum habet esse mixtum : idcirco non agit ex se toto. Propter quod differt in eo, quo agit, et quod agit, et actio, seu subjectum et proprietas. Secunda differentia est in omni individuo, quoniam omne individuum habet esse limitatum : hinc in aliquo convenit, atque in aliquo differt ab alio. Unde in omni individuo differt suppositum et natura: multiplicatur enim essentia seu natura in suppositis. Tertia est in omni creato et concreato. Nempe quum omne creatum, sive sit principium, sive principiatum, aliunde accipit esse, ideo non est esse suum: sicut lux non est suum lucere. Si ergo dicatur simplicitas per privationem compositionis, sic propria est Dei solius etiam ratione substantiæ, quoniam post Deum nulla substantia est quæ non componatur ex possibili saltem et actuali. Si autem simplicitas dicat privationem differentiæ essentialis ac dependentiæ, ita quod in essentia nulla est diversitas nec dependentia, sic simplicitas est propria Deo ratione entis: quoniam nullum aliud ens est in quo non cadat aliqua diversitas aut dependentia. Concedendum est ergo quod simplicitas est propria Deo. Creaturæ autem compositæ sunt, nec simplices vere: quoniam habent esse mixtum ex actu et potentia, quoniam habent esse limitatum, et ita in genere et specie collocatum, et per additionem contractum, quia aliunde datum, scilicet a Deo, a quo deficiunt in simplicitate, et ita cadunt in compositionem. — Potest etiam dici et brevius, quod simplex dicitur per compositionis privationem. Sed aliquid dicitur componi dupliciter: primo, quia ex aliquibus ipsum componitur; secundo, quia componitur alii. Si ergo simplicitas privet compositionem ex aliis, sic competit quibusdam creatis, ut primis principiis; si autem privet compositionem cum aliis et ex aliis, ita solius est Dei. Omnis namque creatura, aut est ens per se et in se, sicque aliquo modo composita est ex aliis; aut est ens cum alio et in alio, et ita est composita alii. Rursus, omne creatum, aut est principium, et ita est alteri componibile; aut principiatum, et sic ex aliis est compositum. Hæc ille.
Hinc Thomas: Omne, inquit, quod procedit a Deo in diversitate essentiæ, deficit a simplicitate divina. Porro creatura est duplex. Quædam habens esse completum, ut homo, leo, lapis. Et talis sic deficit a Dei simplicitate, quod incidit in compositionem: quia in omni creatura, tam spirituali quam corporali, est natura et esse suum sibi a Deo communicatum; sicque componitur ex quod est et quo est. Quædam vero creatura solum habet esse in alio, ut materia prima, et forma, ac universale. Et talis non sic deficit a simplicitate divina ut sit composita. Si enim dicatur composita ex natura et habitudinibus quibus refertur ad Deum sive ad id cum quo componitur, quæritur de habitudinibus illis, an sint res vel non: et si non, non faciunt compositionem; si sic, non referuntur aliis habitudinibus, sed se ipsis: relatio namque non refertur alia relatione. Sicque devenitur ad aliquid quod non est compositum. Nihilo minus deficit a divina simplicitate dupliciter: vel quia est divisibile in potentia vel per accidens, sicut materia per quantitatem et forma per receptaculum; vel quia est componibile alteri. Hæc Thomas.
Cujus positio non videtur a præfata Bonaventuræ responsione multum distare, quoniam Bonaventura utitur nomine compositi magis extense quam Thomas, ita ut illud quoque appelletur compositum, quod est componibile alteri. At vero in hoc quod omnem creaturam per se subsistentem affirmat ex essentialibus compositam partibus, nec Thomæ nec aliis multis concordare videtur, præsertim si per partes essentiales materiam et formam intelligat. Si vero per partes essentiales intelligat quod est et quo est, stare posset. Si tamen per quo est, intelligatur esse actualis exsistentiæ, hoc non videtur recte pars essentialis vocari, præcipue secundum istos qui asserunt illud ab essentia realiter esse distinctum. Sed de his paulo post magis tractabitur. — Præterea, qualiter in angelo et anima sit compositio quædam ex quod est et quo, et qualiter sint immateriales, sanctus Doctor scribit multum diffuse in Summa contra gentiles, libro secundo, per diversa capitula; in tractatu quoque suo de Esse et essentia, et super secundum Sententiarum, atque in prima parte Summæ suæ, prout suis locis poterit tangi.
Petrus quoque hic ait: In creaturis multiplex compositio reperitur. Prima, ex genere et differentia: quæ est compositio naturæ communis. Secunda, ex eo quod est et esse, seu ex quod est et quo est: quæ est compositio entis cujuslibet singularis. Tertia, ex natura et naturalibus proprietatibus ejus. Quarta, ex subjecto et accidente. Quinta, ex materia et forma, ut cœlum. Sexta, ex materia et forma ac privatione, ut elementum. Septima, ex diversitate materiæ et formæ, ut mixtum ex elementis. Octava, ex partibus quantitativis similibus, ut corpus homogeneum. Nona, ex partibus quantitativis dissimilibus, ut corpus heterogeneum. Decima, ex corpore heterogeneo et anima vegetabili tantum, ut planta seu arbor. Undecima, ex corpore heterogeneo et anima vegetativa simul ac sensitiva, ut brutum. Duodecima, ex corpore tali et anima rationali, ut homo: in quo stat ultima compositio naturæ. Hæc Petrus.
Insuper Albertus: Simplicitas, ait, secundum quid convenit creaturis; et hæc multiplex est. Cujus tangam aliquos modos. Est ergo quædam simplicitas primorum principiorum componentium, puta ipsius quod est et quo est; et materiæ ac formæ: quæ simplicitas non est compositi ex quod et quo est. In natura quoque spirituali est simplicitas quædam sine dependentia ad corporalem materiam, et convenit angelo; estque major quam simplicitas animæ rationalis, quæ quamvis careat quantitate, habet tamen dependentiam quamdam ad corpus. Post hæc est simplicitas eorum quæ sunt aliquo modo in quantitate, quorum quædam sunt principia quantitatis, quædam ipsæ quantitates, quarum una est discreta, alia vero continua. Unitas ergo, quæ non habet positionem in continuo, est principium quantitatis discretæ. Punctus vero, qui positionem habet in continuo, est principium quantitatis continuæ, scilicet lineæ. Deinde sequitur nunc, quod est principium temporis, eo quod tempus in sui ratione habet et includit continuum et discretum, quum dicitur: Tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Deinceps dicuntur simplicia, quæ quantitatem habent sine contrarietate, sicut cœlestia corpora; post hæc, quæ quantitatem habent sine permixtione contrariarum qualitatum, ut elementa, in quibus sunt simplices qualitates contrariorum. — Dico etiam quod anima rationalis composita est ex principiis essentialibus, quæ sunt quod est et quo est; non ex materia et forma, quamvis hoc quidam dicere videantur: quod non apparet, quia secundum Philosophum, materia determinatur per potentiam ad motum in substantia aliquid variantem, vel ad motum localem; quumque potentia hujusmodi non sit nisi in corporibus, non erit materia nisi in corporalibus rerum. Hæc Albertus. — Quocirca quærendum, quo sensu dicat, quod est et quo est essentiales animæ partes, quum essentiales partes substantiæ non videantur esse nisi forma substantialis atque materia: nisi forsan essentiales partes appellet quæ ad completam rei consistentiam primitus exiguntur, seu actum et potentiam.
Insuper in commento suo super librum de Causis, affirmat quod septem sunt substantiæ simplices primæ, videlicet: causa prima, intelligentia, anima nobilis, materia, forma, cœlum, et elementum. Et subdit de intelligentia: Intelligentia non simpliciter simplex est, sed est substantia indivisibilis, quamvis multiplicitatem habeat ex hoc quod est secunda substantia. Intelligentiæ namque aliud est esse, et aliud quod est; et aliud est comparata ad primam causam, et aliud secundum se ipsam accepta; et aliud comparata ad nihil ex quo est: tamen per hoc non dividitur substantia ejus. Hæc ibi.
Hinc Udalricus in quarto suæ Summæ libro disseruit: Negantes intelligentiam ex materia et forma componi, dicimus eam tamen multiplici compositione esse compositam. Est enim composita ex quod est et esse : quia in ea aliud est quod est et esse ipsius. Est etiam in ipsa compositio totius potestativi. Est itaque intelligentia hoc aliquid compositum ex quod est et quo est : quoniam omne causatum a prima causa quod est ens ratum in natura et per se subsistens, habet duo in sua natura, videlicet :3 actum, in quantum est a prima causa, quæ est purus actus; et potentiam, in quantum per distantiam cadit a primo actu, secundum quod ipsum causatum est in se ipso, eo quod esse cujuslibet causati est actus ei influxus a primo : idcirco oportet in ipso esse aliquid recipiens influentiam illam. Hinc ait Philosophus tertio de Anima, duo hæc, utpote potentiam, qua est omnia fieri, et actum seu activam potentiam, qua est omnia facere, esse in intellectuali natura sicut in aliis rebus. Et Averroes in Commento dicit hæc duo in intelligentiis esse. Verumtamen quia in eis est actus seu intellectus semper perfectus in actu, idcirco philosophi aliquando negant in intelligentiis esse intellectum possibilem. Porro hæc duo, quæ sunt possibilis intellectus, et intellectus qui est actus vel qui est in actu seu agens : vel dicunt duo principia intellectualis naturæ, videlicet secundum quod potentiæ naturales et impotentiæ realiter sunt ipsa principia substantiæ, sub alio tamen et alio modo essendi sumpta; vel ducunt nos in ipsa diversa principia, quemadmodum potentia vel impotentia naturalis ducit in causam sui. Potentia autem intelligentiæ non est materialis, sed formalis; et actus ejus est actus separatus, materiæ nulli immersus. Et ipsa intelligentia est hoc aliquid, secundum quod suppositum per se subsistens et naturæ communi substans, vocatur suppositum. Nam omne agens et causans, est hoc aliquid; suppositum autem in unoquoque est hoc quod ipsum est. Et hæc intelligentia est illud quod a prima causa productum est ad receptionem ipsius esse : id-
Ex quibus constat qualiter secundum Albertum et Udalricum et eorum sequaces, anima et angelus a summa primi principii simplicitate deficiant, et qualiter dicantur compositi; et quid in eis vocetur quo est et quod est, actus et potentia, esse et essentia.
Præterea circa hæc scribit Ægidius : In omni creato quod habet esse per se, oportet concedere compositionem ex quod est et quo est, id est ex essentia et esse. Quum enim creatum sit, habet esse ex alio, et est in potentia ad esse, nec est ipsum esse : alioqui esset purus actus, nec alio indigeret. Non est ergo aliquid citra Deum in quo sit tantum esse, et in quo non sit aliquid quod participet esse. Ex hoc tamen non sequitur quod omne creatum sit compositum, quia ipsum esse non est compositum proprie. Ideo advertendum quod tria hæc, unitas, simplicitas, et immutabilitas, se consequuntur. Ex hoc quippe quod aliquid est magis simplex, est magis unum, utpote magis indivisibile minusque indigens : quia compositum indiget componentibus, et numerus unitatibus; unum vero et simplex non sic indiget aliis, ut ait Proclus. Rursus, quo aliquid est immutabilius, eo simplicius, secundum Augustinum sexto de Trinitate. Hinc omnis pars habet aliquam potentialitatem, et per consequens aliquam mutabilitatem : quoniam nihil admixtum potentiæ est omnino immutabile. — Verum ut clarius pateat quæ sunt composita et qualiter, attendendum quod triplex sit totalitas, ut propositione sexagesima septima loquitur Proclus : Totalitas triplex est, scilicet ex partibus, in parte, et ante partes. Totalitas ex partibus, est ejus quod ex partibus constat, utpote res quæ participat esse, quoniam constat ex quod est et esse. Ipsum autem esse participatum, est totum in parte : quia non participatur neque recipitur in sua totalitate, sed juxta recipientis capacitatem et limitationem; ideo non est totum ut totum, sed totum ut pars. Totum vero ante partes, est esse divinum, quoniam omne esse in se per eminentiam comprehendit, neque alicui admiscetur. Totum ergo in parte non est penitus simplex : quia componitur alteri, et in diversis diversimode recipitur, ac dependet a sua causa et ab eo in quo est. Hinc quanto plus anima et angelus recedunt a divina simplicitate, actualitate et bonitate; tanto plus accedunt et cadunt ad quamdam compositionem, potentialitatem et mali admixtionem, quamvis quidam dicant contrarium. Unde quartodecimo Metaphysicæ dicit Philosophus : Accidit omnia participare malum, præter unum. Anima ergo rationalis multiplicem habet compositionem : quia non solum habet quod et quo, sed est etiam totum in parte, videlicet substantialis pars hominis; et quoniam non est tota immersa corpori, nec a corpore habet esse, nec dependet ab eo, sed separata est quoad vires suas superiores : ideo est aliquo modo hoc aliquid, et per consequens totum ex partibus; estque compositionis formis inferioribus, quum plures habeat vires et actiones. Hæc in sententia Ægidius, qui ista prolixe prosequitur.
Verumtamen de hac re longe aliter sentit Henricus. Nam ipsum esse seu actuale exsistere, dicit non realiter ab essentia seu quidditate distingui. Itaque primo asserit Quodlibeto, quæstione nona : Circa hoc oportet primo excludere falsam imaginationem de participatione ipsius esse, quoniam prius oportet dediscere falsa, quam possint addisci vera, ut vult Augustinus de Academicis, tertio libro. Hinc sciendum, quod creaturam participare esse a Deo, intelligi potest dupliciter. Primo, creatam essentiam intelligendo quasi aliquid substratum, et ipsum esse quod participat, quasi receptum in illa tanquam formam (vel actum) essendi, qua dicitur esse quemadmodum corpus dicitur album recepta in se albedinis forma. Quod sonare videntur Boetii verba, dicentis : In creaturis aliud est ipsa essentia creaturæ, aliud esse ipsius. Unde aliqui dicunt, quod creaturæ se habent ad Deum sicut aer ad solem illuminantem, etiam si sol essentialiter esset lux sua, sicut Deus est ipsum esse. Sicque sicut aer est de se obscurus, nec particeps lucis nisi illustretur a sole; sic creatura de se et ex sua natura non habet esse, imo est in tenebris non essendi, nisi a Deo recipiat atque participet esse. Secundo intelligitur ita, ut essentia creaturæ intelligatur ut quid abstractum per intellectum, indifferens ad esse et ad non esse, quod de se est non ens, habens tamen formalem ideam in Deo, per quam est in Deo ens quoddam antequam fiat ens in propria natura ac specie, quemadmodum quælibet res est ens in Deo (juxta illud : Quod factum est, in ipso vita erat), et tunc fit ens in actu, dum Deus eam producit ad similitudinem ideæ quam habet de re illa in se;4 et quod ex hoc dicitur participare esse, quod est illius ideæ expressa similitudo in effectu, ab illo puro esse emanans : quia essentia rei in quantum est effectus Dei, est quædam similitudo ipsius. Non autem est ipsa similitudo Dei impressa rei qua esse participat creatura, aliquid præter essentiam creaturæ, realiter differens ab eadem, et sic ei impressa. — Idcirco erroneus est primus ille modus intelligendi esse participari a Deo; nec est intellectus, sed phantastica imaginatio. Non enim imaginari debet essentia creaturæ sicut aer indifferens ad obscuritatem et luminositatem, sed sicut radius quidam in se natus subsistere, a sole productus non necessitate naturæ, sed libera voluntate, si sol esset lux sua, et ita posset producere. Tunc enim radius de se esset non ens, atque indifferens ad esse et non esse, et ex sole esset ens et esse habens; essetque radius ille factus et stans in se, ac lumen quoddam secundum suam essentiam, et similitudo lucis solaris, ac per hoc participans lucem solis, imo participatio lucis solaris per suam essentiam et in sua essentia, non per aliquid superadditum sibi, receptum in se, et realiter distinctum a sua natura, sicut lumen differt ab aere. Conformiter intelligendum est de creata essentia quoad Deum, quod scilicet creatura participet esse Dei per hoc quod in sua natura est quædam divini esse similitudo: sicut imago sigilli, si esset in se subsistens extra ceram, in sua essentia esset quædam similitudo sigilli, non per superadditum aliquid. Sic ergo in creaturis esse non est aliud quid ab essentia additum ei ut sit: imo ipsa sua essentia, quæ est id quod est creatura, habet esse in quantum ipsa est effectus ac similitudo divini esse. Nec in hoc magis est dubitandum de esse et entitate rei, quam de bonitate, veritate et unitate ipsius: quæ sunt idem cum essentia rei, quoniam ab eodem habet res esse, et quod sit bona et una ac vera, videlicet in quantum in sua essentia est quædam similitudo bonitatis, veritatis ac unitatis divinæ. Unde secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, in nullo differt homo et unus homo et homo ens. Ideo multum erravit Avicenna, æstimando quod ens et unum significant dispositiones essentiæ additas.
Mirum ergo quod hoc videre nequeunt quidam theologi, quod viderunt philosophi: præsertim quum ratio hoc convincat. Primo, quia si nihil in creaturis haberet esse per suam essentiam, sed per rem essentiæ additam, scilicet per esse aliud ab essentia, nihil in creaturis esset ens per se. Secundo, quia si esse illud est aliud ab essentia, vel est res increata, vel creata. Non increata, quum Deus non sit esse rerum creatarum nisi causaliter. Ergo est res creata. Res autem creata non habet esse a se: ergo hoc esse habebit esse participatum et acquisitum. Si igitur esse acquisitum et participatum, est aliud ab eo cujus est, de illo esse [illius rei additæ essentiæ primæ creaturæ per quam habuit esse] quæro an sit aliud ab eo cui acquiritur: et sic procedetur in infinitum, vel devenietur ad aliquod esse quod non sit aliud ab eo cujus est. Et qua ratione statur in una essentia ejusque esse, ita quod idem sunt, eadem ratione in aliis. Tertio, quoniam esse illud, aut est substantia, aut accidens. Non enim est ponere medium, nisi Creatorem, qui non est substantia nec accidens prædicamenti alicujus. Et in libro Alphorabii de Divisione scientiarum, asseritur quod omne quod est, aut est substantia, aut accidens, aut creator substantiæ et accidentis. Si dicas quod esse illud sit accidens, ergo substantia habet esse per accidens suum, et ita non per se et primo, sed accidens illud per quod habet esse, magis est ens per se et primo quam substantia: quod est contra omnem philosophiam ac rationem. Et si est accidens, dic in quo prædicamento accidentis. Quod si velis ostendere, non tibi sufficient novem genera accidentis. Si vero est substantia, ergo vel materia, vel forma, vel compositum: et sic esset essentia, vel pars essentiæ. Materia quoque non est esse rei. Et si est forma, vel est forma substantialis, vel accidentalis. Et si substantialis: ergo vel per se subsistens, ut intelligentia, et sic illa esset suum esse; vel informans, ut anima, et sic esset pars essentiæ. essentiæ. Materia quoque non est esse rei. Et si est forma, vel est forma substantialis, vel accidentalis. Et si substantialis: ergo vel per se subsistens, ut intelligentia, et sic illa esset suum esse; vel informans, ut anima, et sic esset pars essentiæ. Sed quæri potest, an ista sit concedenda: Essentia creaturæ seu creatura est suum esse. Et certum est quod non sit esse purum in se subsistens, sed limitatum. Quocirca sciendum, quia ut ait Avicenna in fine quinti Metaphysicæ suæ, duplex est esse creaturæ, videlicet: esse essentiæ, quod est esse quidditativum, quod exprimit definitio rei, et convenit ei ex propria ratione: et hoc non differt a creatura, et potest prædicari de ea. Aliud est esse actualis exsistentiæ. Primum esse habet essentia creaturæ essentialiter, attamen participative, in quantum habet formale exemplar in Deo; atque per hoc cadit sub ente quod est commune essentiale ad decem prædicamenta, quod a tali esse communiter sumpto imponitur: quod ante esse actuale exsistere non est nisi in mentis conceptu; de quo fertur quod definitio est oratio indicans quid est esse rei. Secundum esse habet creatura a Deo, in quantum est effectus voluntatis divinæ juxta exemplar ejus in Deo. Istud esse non habet creatura ex sua essentia, sed quadam extrinseca participatione: ideo habet modum accidentis quasi superveniens essentiæ. Propter quod Commentator, super quintum Metaphysicæ exponens differentiam utriusque esse, dicit quod quæstio de esse, uno modo pertinet ad prædicamentum de genere substantiæ, alio modo ad prædicamentum de accidente. Hinc quanquam istud esse exsistentiæ reducatur ad genus accidentis, eo quod accidentis habeat modum; non tamen dicit rem accidentis, nec advenit rei præexsistenti, imo per ipsum res habet exsistere. Sicque participatio hujus esse non dicitur extrinseca per inhærentiam, quemadmodum participatio veri accidentis, sed per creationis impressionem. Et quamvis hoc esse non differat re ab essentia creaturæ, non tamen differt ab ea tantum ratione, sed etiam intentione: quoniam quantum ad tale esse, creatura potest esse et non esse. Esse etenim habet, in quantum est effectus alterius; non esse vero habet ex se, et cadit in illud nisi conservetur. — Idcirco de tali esse concedi non potest, quod creatura sit suum esse: quia esse essentiæ nunc exsistens in actu, potest esse non ens seu non exsistens, sicut prius fuit non ens. Solusque Deus est hoc suum esse: qui in hoc excedit simplicitatem cujuslibet creaturæ, imo et in aliis multis. Propter quod non verendum est dicere, quod in creaturis non differunt re esse et essentia, ne creatura ad Dei simplicitatem videatur nimis attingere. Itaque quamvis esse exsistentiæ creaturæ et ejus essentia sint idem in re, unum tamen non prædicatur de alio, quum sint diversa intentione. Quod patet clarius in exemplis. Omnino enim idem sunt in re et idem significant, currens, cursus et currere; lux, lucens et lucere; vivens, vita, vivere: quemadmodum ens, essentia, esse. Et tamen dici non potest, cursus est currere, lux est lucere. Sic quoque dici non potest, ens est suum esse, quamvis sint idem in re: quia essentia in quantum est effectus Creatoris, habet esse nullo reali superaddito ei. Nihilo minus potest essentia separari ab esse: non sic ut extra actu exsistat; sit tamen in se essentia quædam ab intellectu concepta, in quantum habet rationem exemplarem in Creatore, per quam nata est fieri: qua essentia concepta seu apprehensa, non est necesse simul concipere ejus exsistentiam actualem. — Hæc Henricus.
Qui de hac ipsa materia multo diffusius scribit decimo Quodlibeto, in quo pro utraque parte fortia introducit motiva, et cujusdam doctoris contra se arguentis inserit valida argumenta. Hæc quippe materia est multum difficilis: in qua magni doctores catholici, sicut et olim excellentes gentiles philosophi, diversimode sentiunt. Nam et Albertus Magnus et Udalricus, sicut et iste Henricus, cum suis sequacibus, dicunt esse et essentiam non distingui realiter, intelligendo per esse, exsistentiam actualem: siquidem de esse essentiæ omnes fatentur quod sit realiter cum essentia idem. Porro, ut tactum est, S. Thomas, Bonaventura, Ægidius, Guillelmus Parisiensis, cum suis, tenent contrarium. Mens ergo Alberti, Henrici atque Udalrici, est quod esse et essentia non differant re, sed ratione, intentione, habitudine seu relatione: ita quod esse quod est actus essentiæ, relatum ad essentiam a qua fluit, vocatur esse essentiæ; in quantum vero participatur ab eo quod est, quod accipit esse secundum quod tangitur causalitate quadam causæ efficientis, vocatur esse actualis exsistentiæ. Quod et aliis verbis sic exprimi potest ac solet: In quantum esse refertur ad primam causam consideratam sub ratione causæ formalis et exemplaris, vocatur esse essentiæ; relatum vero et comparatum ad primam causam sub ratione efficientis, vocatur esse actualis exsistentiæ. Et hoc est quod nono Quodlibeto scribit Doctor solennis: Essentia creata, in quantum per se ipsam absque omni absoluto ei superaddito, est similitudo divinæ essentiæ acceptæ secundum rationem causæ formalis exemplaris, habet quod convenit ei esse essentiæ; in quantum vero sic sumpta, est effectus divinæ essentiæ acceptæ sub ratione causæ efficientis, habet ut ei conveniat esse exsistentiæ.
Præterea, quod Henricus præter distinctionem realem et rationis, ponit distinctionem secundum intentionem, quibusdam non placet, quum inter distinctionem realem et distinctionem rationis non videatur medium esse. Sed forsan sic loquitur sicut et alii inter illas ponunt distinctionem formalem se medio modo habere. Distinctionem quoque secundum rationem ponit Albertus duplicem esse, utpote distinctionem rationis ratiocinantis, et distinctionem rationis rei de qua fit ratio.
Postremo, quamvis in adolescentia dum eram in studio, et in via Thomæ instruerer, potius sensi quod esse et essentia distinguerentur realiter (unde et tunc de illa materia quemdam tractatulum compilavi: quem utinam nunc haberem, quia corrigerem); interim tamen diligentius considerando, non solum hac vice, sed et ante frequenter, verius ac probabilius ratus sum quod non realiter ab invicem differant. Verumtamen pro nunc reor sufficere tantumdem hinc tetigisse: quia si
Deus sic ordinaret, de hac re tractatum componerem cum perscrutatione diligenti motivorum utriusque positionis.
Nunc breviter, ut vitetur prolixitas, tangam utrum anima sit tota in toto corpore suo, et tota in qualibet ejus parte.
Ad quod respondet Albertus: Anima consideratur tripliciter: primo, ut forma corporis; secundo, secundum suam essentiam; tertio, ut motor, prout est efficiens omnium operum corporis animati. Sumpta itaque primo modo, est tota in toto, quum sit corporis forma substantialis. Sumpta secundo modo, est indivisibilis, et tota in toto, et adest cuilibet parti secundum totam essentiam suam; et quum potentiæ animæ sint divisæ per corpus, ipsa essentialiter adest unicuique potentiæ. Sumpta tertio modo, non est efficiens causa operationum suarum nisi per partes suas potestativas seu vires. Ideo sic est tota in toto, quod non est tota in aliqua parte: quia in uno membro seu organo est secundum unam potentiam, in alia secundum aliam. — Si autem objiciatur quod secundum quosdam philosophos, spiritus est instrumentum animæ per quod anima operatur vitam; spiritus vero in corde est, ut Isaac ait: ergo in solo corde est anima. Respondendum, quod spiritus est instrumentum animæ quoad primas ejus operationes, quæ sunt vitales et naturales ac animales. Per spiritum namque vitalem influit corpori vitam et pulsum; per naturalem, opera naturalia, ut nutrire, augere, generare; per animalem, operationes animales, ut sentire, movere. — Præterea, anima rationalis non est divisibilis divisione corporis. Dupliciter namque est aliquid divisibile. Primo, divisione materiæ, ita quod in majori parte materiæ majus est, et in minori minus. Sicque non dividuntur nisi formæ habentes situm in corpore, vel per se, ut linea, vel per accidens, ut albedo. Secundo dividitur aliquid divisione corporis, quia secundum unam rationem manet in qualibet divisi corporis parte, sed non majus in majori, nec minus in parte minori. Sicque dividitur forma substantialis homogeneorum et propinquorum eisdem, ut forma lapidis, ligni. In planta quoque divisa convalescit utraque pars per insitionem: quod etiam est in quibusdam animalibus habentibus partes per totum quasi corpus consimiles. Anima autem rationalis nullo horum modorum dividitur. Quod convenit sibi non in quantum est forma, neque in quantum est forma substantialis: quia sic competeret cuilibet formæ substantiali; sed habet hoc in quantum est substantia habens partes in operatione distantes seu differentes, atque ob hoc requirens magnam organorum diversitatem in corpore suo. — Denique ab anima rationali in quantum est anima, fluunt potentiæ organis affixæ; sed in quantum est rationalis, fluunt ab ea potentiæ organis non affixæ;5 et ab illis*, puta a ratione, homo est homo. Nec obstat illud Philosophi, Intellectus nullius corporis est actus: quia intelligitur quod nullius partis corporis actus sit, quum non sit vis organica. Est ergo in homine dumtaxat anima una, plures potentias habens. Unde et sextodecimo de Animalibus contestatur Philosophus, quod sicut corpus est unum, ita et anima una. Hæc Albertus. — Concordat Udalricus.*
Thomas quoque: Aliqui, inquit, dixerunt animam posse considerari dupliciter: primo, secundum suam essentiam; secundo, ut est totum potentiale. Primo modo dixerunt eam non esse in toto corpore, sed in aliqua ejus parte dumtaxat, puta in corde, atque per cor totum corpus vivificare per spiritus vitales procedentes de corde. Secundo modo dixerunt animam esse in corpore, sed non in qualibet ejus parte. Nam ut secundo de Anima dicit Philosophus, partes seu potentiæ animæ se habent ad corporis partes quemadmodum tota anima ad totum corpus: ita quod si pupilla esset animal, visus esset anima ejus. Hujus autem opinionis erroneæ duplex falsa imaginatio exstitit causa: una, quia imaginati sunt animam esse in corpore sicut in loco, ac si tantum esset motor, non forma, sicut est nauta in navi; secunda, quia imaginati sunt animam esse simplicem instar puncti, quasi sit quoddam indivisibile habens indivisibilem situm. Quorum utrumque est stultum. Ideo dicendum cum Augustino, quod anima quoad suam essentiam, est tota in toto, et tota in qualibet parte; sed secundum totalitatem suarum potentiarum, est tota in toto, non autem in qualibet parte. Nulli quippe substantiæ simplici debetur locus, nisi secundum relationem quam habet ad corpus. Anima autem comparatur ad corpus ut substantialis forma ipsius, a qua totum corpus et quælibet pars ipsius habet esse. Potentias vero animæ non quælibet corporis partes participant, sed aliquæ has, aliquæ illas: imo quædam vires animæ sunt separatæ. Ideo anima ut motor, per suas potentias est tota in toto, et in diversis partibus corporis secundum vires diversas. Porro, quum anima dicitur esse tota in corpore toto, per totum intelligitur perfectio ejus quoad suam essentiam, non totalitas partium suæ essentiæ. Totum etenim et perfectum sunt idem, ut dicitur tertio Physicorum. — Quamvis autem anima det immediate vitam corpori et partibus ejus, loquendo de vita prima, quæ in viventibus dicitur esse; loquendo tamen de vita secunda, quæ est operatio vitalis, et defertur in corpus per spiritus vitales, sic anima primo vivificat cor, ex quo vita corporis totius dependet. Ideo corde læso, perit operatio animæ in omnibus partibus corporis. Hæc Thomas in Scripto. — Qui in prima parte Summæ, quæstione septuagesima sexta, de his plenius tractat.
In Summa quoque contra gentiles, libro secundo, capitulo septuagesimo secundo, ait: Oportet proprium actum in proprio perfectibili esse. Anima vero est actus corporis organici, non unius organi tantum; totum quoque corpus et quælibet corporis secundum vires diversas. Porro, quum anima dicitur esse tota in corpore toto, per totum intelligitur perfectio ejus quoad suam essentiam, non totalitas partium suæ essentiæ. Totum etenim et perfectum sunt idem, ut dicitur tertio Physicorum. — Quamvis autem anima det immediate vitam corpori et partibus ejus, loquendo de vita prima, quæ in viventibus dicitur esse; loquendo tamen de vita secunda, quæ est operatio vitalis, et defertur in corpus per spiritus vitales, sic anima primo vivificat cor, ex quo vita corporis totius dependet. Ideo corde læso, perit operatio animæ in omnibus partibus corporis. Hæc Thomas in Scripto. — Qui in prima parte Summæ, quæstione septuagesima sexta, de his plenius tractat. ejus partes sortiuntur esse speciemque ab anima. Propter quod ea ablata, nec totum nec partes manent, nisi æquivoce. Præterea, quum totum dicatur per relationem ad partes, oportet totum diversimode accipi, sicut diversimode accipiuntur partes. Duplex autem est pars, scilicet quantitativa et essentialis, prout materia et forma sunt partes compositi. Conformiter totum dupliciter dicitur, scilicet secundum quantitatem, et secundum essentiæ perfectionem. Totum vero et pars quantitativa non conveniunt formis nisi per accidens, in quantum dividuntur divisione subjecti quantitatem habentis; totum autem et pars secundum perfectionem essentiæ, conveniunt formis per se. De hac ergo totalitate loquendo, quælibet forma est tota in toto, et tota in qualibet ejus parte: quia albedo secundum totam rationem albedinis est in toto subjecto albo, et in qualibet ejus parte. Secus de totalitate quæ per accidens attribuitur formis: sic enim tota superficiei albedo non est in qualibet parte superficiei. Quumque animæ animalium perfectorum non dividantur divisione subjecti, non convenit eis nisi totalitas per se. Ideo de eis absolute dicendum, quod sunt totæ in toto, et totæ in qualibet parte. Nec difficile est hoc apprehendere ei qui intelligit animam non esse indivisibilem sicut punctum, nec incorporeum spiritum corpori sic conjungi sicut corpus corpori. Quod ergo Philosophus in libro de Causa motus animalium, perhibet animam esse in corde, intelligendum est modo prætacto, in quantum est motor. Vis namque motiva principaliter est in corde, per quod anima motum et operationes in totum corpus diffundit. Hæc ibi.
Ægidius demum hic scribit: Non videtur faciliter intelligibile quod unum et idem creatum certis circumscriptum limitibus, secundum totalitatem suam exsistat in pluribus. Idcirco notandum quod forma tripliciter dividi potest: quæ divisio in commento septimæ propositionis libri de Causis tangitur, quo habetur: Omne divisibile dividitur aut multitudine, aut magnitudine, aut motu: secundum multitudinem, quando dividitur secundum numerum; secundum magnitudinem, quando habet extensionem; secundum motum, dum subjacet tempori. Quum ergo in uno homine non sit nisi anima una, nec illa sit divisibilis divisione subjecti, nec tempori sit subjecta, quia perpetua; constat quod nullo modorum illorum divisibilis sit: idcirco est tota in toto, etc. Verumtamen præter hæc, sunt alia quatuor genera divisionum. Primum est totius potestativi in suas partes seu vires: quæ divisio etsi competat animæ, magis tamen competit ei ut est motor, quam ut forma: quia per suam essentiam corpus informat, sed per potentiam movet. Secundo dividitur aliquid secundum rationem quidditatis, sicut forma generis in species suas. Tertio, secundum attributionem, ut in his quæ analogice dicuntur, ut ens in decem prædicamenta. Quarto, secundum partes essentiæ, sicut compositum dividitur in formam atque materiam. Itaque anima non est proprie in pluribus, neque in multis locis, quum sit in uno ac toto corpore suo per se et primo; in partibus autem corporis, secundum quod ordinem habent ad totum. Hinc quælibet pars animalis non est animal: quoniam animatio et informatio animæ concernit directe, immediate et per se totum corpus, et partes ex consequenti. Hæc Ægidius.
Idem Petrus. Qui etiam de compositione et simplicitate animæ loquens: Duæ sunt, inquit, opiniones de anima. Quidam enim (ut patet in libro Fontis vitæ) asserunt eam componi ex materia spirituali et forma, quoniam potest recipere et mutari, moveri et multipliciter alterari: quæ sunt proprietates materiæ. Alii dicunt eam compositam ex quod est et quo est, seu ex quod est et esse, id est ex sua quidditate, et actuali exsistentia, quam habet a Deo: idcirco est in potentia respectu illius esse et respectu ejus a quo suscipit illud, et ipsum esse est actus ac perfectio ejus; sicque est ibi compositio ex actu atque potentia. In rebus autem compositis, quo est potest tripliciter accipi, utpote forma partis, et forma totius, et actus essendi. In simplicibus vero, quo est solum vocatur actus essendi. Porro in ipso quod est, duo secundum rationem considerantur, quæ ratione, non re, distinguuntur: unum per modum generis, scilicet natura communis; aliud per modum differentiæ, utpote limitatio naturæ ad certum gradum suæ perfectionis. Ex quibus definitio integratur: in qua actus exsistendi ponendus non est, quoniam res ejusdem naturæ differunt per esse, quamvis conveniant in definitione, seu in genere et specie. Verumtamen, quum nullum terminatum sit terminus suus, videtur quod duo prædicta differant re: sicque ipsum quod est, compositum erit in se. — Hæc Petrus. Cujus verba consonant Thomæ. Tamen hæc ultima clausula videtur ambigua et obscura. Genus enim et differentia ab eadem sumuntur natura, juxta sensum præhabitum.
Insuper Bonaventura hic loquitur: Aliqui dicunt, quod anima secundum essentiam est in corde, secundum potentiam vero per influentiam in toto est corpore, sicut aranea in tela. Cor namque est domicilium vitæ, et ejus inhabitator est anima. Ad quod ponendum movit eos experimentum cum rationis defectu. Experimentum, quia visibiliter patet quod corde læso anima separatur, et ex ipso fluit sensus et motus, estque nobile membrum, exsistens in medio corporis tanquam centrum ipsius. Defectus vero rationis in eis fuit, quoniam intelligere non valebant quomodo aliquid limitatum, sit unum et idem in pluribus membris ac partibus; et quoniam fides non cogit sic credere, nec ratio intelligit, dicunt non esse ponendum quod anima sit ita in toto. Aliorum autem (ut Augustini) positio est, quod anima sit tota in qualibet parte. Ad quod ponit experimentum, atque exemplum, ac rationabile argumentum. Experimentum, quoniam anima in partibus distantioribus a corde sentit tam cito sicut in propinquioribus: imo in ictu oculi sentit dolorem in distantibus partibus; et dum anima separatur a corpore, dolor et resolutio est in partibus singulis. Exemplum est, secundum Augustinum, quia videmus quod in animali perfecte sano una est in singulis partibus sanitas. Si ergo hoc ita est in forma corporali, quanto magis in spirituali? Argumentum est, quoniam anima est simplex et indivisibilis ac motor sufficiens: quumque sit forma totalis corporis, in toto est corpore; et quoniam simplex, non est secundum partem et partem; et quoniam motor sufficiens, non est in puncto. — Denique triplex est forma. Una, quæ perficit totum corpus suum, et extenditur ac dependet: et quoniam totum perficit, est in toto; quia vero extenditur, perfectionem totius communicat partibus; et quia dependet, operationem totius communicat partibus: ut patet in forma ignis. Nam quælibet pars ignis, est ignis ac calefacit. Alia forma est, quæ perficit ac dependet, non autem extenditur: et quoniam totum perficit, est in toto et qualibet ejus parte; quia vero non extenditur, ideo perfectionem totius non attribuit partibus; et quia dependet, operationem totius communicat partibus. Et talis est anima vegetativa et sensitiva: quoniam nulla pars animalis est animal, et tamen quælibet pars vivit et sentit. Tertia forma est, quæ perficit totum, nec tamen extenditur, neque dependet quantum ad operationem et permanentiam: et talis perfecte est in toto et partibus; et quoniam non extenditur, perfectionem totius non communicat partibus; et quoniam non dependet, nec operationem communicat illis. Et talis est anima rationalis: nulla enim pars hominis est homo, et nulla pars hominis intelligit. Hæc Bonaventura.
Concordat Richardus, dicendo: Est quædam simplicitas per negationem magnitudinis corporalis ac spiritualis, sicut simplicitas puncti. Alia est simplicitas per privationem magnitudinis utriusque : ut si esset aliqua substantia corporea a suis dimensionibus separata. Tertia est simplicitas per negationem magnitudinis corporalis, potestativa tamen magnitudinis spiritualis finitæ : ut est simplicitas angeli et animæ rationalis, tamen in gradu diverso. Quarta est simplicitas per negationem magnitudinis corporalis, tamen potestativa magnitudinis spiritualis infinitæ : ut est simplicitas Dei. Quum ergo Deus ob suam simplicitatem et magnitudinem spiritualem immensam attingeret et adimpleret infinita loca, si essent; ipseque angelus attingat quamlibet partem loci finiti, totus in quo operatur, et hoc ob suam simplicitatem et magnitudinem spiritualem : cernere possumus qualiter anima esse queat tota in corpore toto, et tota in qualibet ejus parte, quum habeat simplicitatem et magnitudinem spiritualem suo corpori proportionatam : quia per magnitudinem hanc, quamlibet sui corporis partem attingit; quumque simplex exsistat, oportet quod secundum se totam attingat. Non est ergo imaginanda simplicitas animæ instar puncti : quod quum spirituali ac corporali magnitudine careat, non potest nisi in uno indivisibili esse. Et quia secundum Augustinum sexto de Trinitate, in his quæ non mole magna sunt, idem est esse majus quod melius, et bonitas in perfectione consistat : illa essentia spirituali est magnitudine major, quæ perfectione est plenior; illa quoque essentia est minima parvitate spirituali, quæ minimum habet de perfectione. — Si autem his objiciatur, quod secundum ea anima simul moveretur atque quiesceret, pede moto et manu immota : dicunt quidam non esse inconveniens, aliquid simul quiescere et moveri, ut patet de sedenti in cathedra in navi, qui motu navis movetur, et cathedræ quiete quiescit. Imo sic posset quis simul motibus moveri oppositis : ut si quis in navi currente deorsum, currat sursum. Alii dicunt, quod nulla pars corporis definit animam, sed corpus totum : ideo anima non movetur nisi per totius corporis motum. Hæc Richardus.
Præterea quæri potest, quomodo anima, quæ non augetur nec crescit neque extenditur, per totum expanditur corpus, et quæ primo est in corpusculo infantili, post sine sua augmentatione est per totum corpus virilis quantitatis diffusa. Et respondendum, quod animæ non convenit esse in loco nisi definitive, ita quod ubi operatur, ibi esse censetur; nec debetur ei locus punctalis, nec major aut minor, nisi in quantum id quod informat et in quo seu circa quod operatur, est majus aut minus.
Amplius, circa hæc scribit Durandus : Dubitatio est, an totalitas quantitativa insit et competat animæ; et de hoc sunt quatuor opiniones. Prima est, quod nulla forma substantialis est quanta, seu habens totalitatem quantitatemve partium. Si enim esset aliquo extensa seu quanta, hoc esset vel ratione sui, vel ratione subjecti : non ratione sui, quum hoc sit proprium quantitati; nec ratione sui subjecti, quum immediatum subjectum formæ substantialis sit materia prima, quæ de se non est quanta neque partibilis. — Sed quidquid sit de veritate quæsiti, ratio hæc non valet : quia ad hoc quod forma substantialis sit quanta per accidens, non oportet quod recipiatur in subjecto quanto, sed sufficit quod sit subjectum aut pars subjecti quantitatem recipientis. Nam et secundum omnes, materia extenditur et est quanta, non per se, nec quia sit in subjecto quanto, sed quia est subjectum vel pars subjecti quantitatem habentis.
Secunda opinio est præfatæ omnino contraria, dicens quod omnis forma substantialis, etiam anima hominis dum est in corpore, sit quanta per accidens : non quia recipiatur in subjecto quanto, quum subjectum ejus sit sola materia; sed quoniam est subjectum vel per se pars subjecti quantitatis. Omne enim subjectum de necessitate afficitur quantitate ipsum informante : sed omnis forma substantialis, etiam anima rationalis, subjectum est quantitatis vel per se pars subjecti, etiam magis quam materia. Ergo omnis hujusmodi forma afficitur quantitate. Affici autem quantitate informante, non est nisi esse aut fieri quantum : quemadmodum affici albedine inhærente, est esse album. Major nota est. Minor probatur tripliciter. Primo sic : Materia prima secundum se solam non potest esse subjectum quantitatis, quia tunc prius competeret ei esse alterius generis, scilicet esse quantum, quam esse proprii generis, puta substantiæ, quod non habet absque forma substantiali. Subjectum igitur quantitatis, aut est materia mediante forma, sicut subjectum coloris est corpus mediante superficie : sicque immediatum per se subjectum quantitatis esset forma substantialis, et haberetur propositum, quod scilicet forma illa esset quanta. Aut immediatum subjectum quantitatis est totum compositum; et sic rursus habetur propositum : quia vel totum est immediatum subjectum ratione alterius partis, quæ non potest esse materia, sicut ostensum est, ergo est forma; vel ratione totius, et sic totum est subjectum quantitatis secundum quod totum, et ita secundum utramque partem suam quantitati subjicitur atque extenditur. Quod videtur sentire Philosophus, primo asserens Physicorum, quod materia cum forma est omnium accidentium causa ut mater et in ratione subjecti. Secundo probatur sic : Corpus quod est in genere substantiæ, est subjectum corporis quod est in genere quantitatis : sed individuum corporeum habet rationem corporis quod est in genere substantiæ, magis ratione formæ substantialis quam materiæ, quemadmodum omnia prædicata in genere substantiæ magis conveniunt suppositis ratione formæ quam materiæ; quumque Socrates dicatur quantus ratione quantitatis, magis ei hoc convenit ratione formæ quam materiæ. Tertio sic : Quantitas et quodlibet accidens requirit subjectum in actu simpliciter, ad hoc quod sit in potentia ad actum secundum quid : sed quodlibet suppositum in genere substantiæ magis est tale per formam quam per materiam. Ergo quodlibet compositum ex materia et forma, magis est subjectum quantitatis ratione formæ quam materiæ. Quumque in homine non sit alia forma substantialis quam anima rationalis, homo secundum eam est quantitatis subjectum et extenditur aut immediate aut principalius quam secundum materiam.
B Verum ad hanc positionem sequi videtur inconveniens unum præter prætacta, videlicet quod anima nequaquam intelligeret universale, si per se aut per accidens quanta est. Quod enim recipitur in quanto, recipitur situiter, et non ducit nisi in cognitionem singularis situiter exsistentis. — Ad quod isti respondent : Dato quod anima esset quanta per accidens, non oporteret quantitative ab ea recipi quidquid in ipsa recipitur, nisi quantitas esset ratio recipiendi, quemadmodum non oportet omne quod in albo recipitur, effici album, si albedo non sit causa recipiendi. Nam calor recipitur in lacte albo, non tamen fit albus. Et quamvis anima esset per accidens quanta, non tamen oporteret potentiam intellectivam qua species intelligibiles recipiuntur, esse quantam. Species quoque intelligibilis quum sit subjective in intellectu, est quid singulare, et tamen repræsentat universale. — Ad auctoritatem vero Augustini respondent, quod loquitur inquisitive, non determinative, quum dicat in libro de Quantitate animæ, quod tanta est anima quantam eam esse corpus permittit.
C Sed istis objicitur, quia si anima esset extensa et quanta per accidens, dividetur corporis divisione : ut patet in divisione superficiei albæ, qua divisa, albedo quoque per accidens saltem dividitur. Imo sic una anima fieret duæ, quum divisio terminetur ad plura, ut etiam in divisione albi videmus quod albo diviso, sunt duæ in partibus divisis albedines.
Tertia opinio est, quod omnes formæ substantiales inanimatorum sunt quantæ per accidens; nulla autem anima est per accidens quanta. Quod probant tripliciter. Primo sic: Illa forma quæ non respicit æqualiter totum et partem, neque æqualiter denominat totum et partem, non est quanta per accidens, quoniam forma quanta per accidens æqualiter denominat totum et partem, ut patet de albedine et calore. Anima autem non denominat totum et partem. Non enim quælibet pars animalis est animal, sicut quælibet pars ignis est ignis. Secundo sic: Forma quanta per accidens non requirit diversitatem in partibus, quia conditio quanti est habere partes ejusdem rationis. Anima vero in corpore suo partium diversitatem requirit. Tertio sic: Forma non habens easdem operationes in toto et partibus, non est per accidens quanta: sed talis est anima. Et ex eisdem rationibus arguitur, quod formæ inanimatorum sunt quantæ per accidens. — Huic opinioni objicitur, quia secundum Philosophum, plantæ et animalia quædam vivunt decisa atque divisa, tanquam anima in eis exsistente: quæ anima est actu una, sed plures potentia. Ergo hujusmodi animæ per accidens quantæ sunt et extensæ, ac dividuntur, nec eis repugnat habere materias in partibus suis diversimode dispositas, atque in eis habere operationes distinctas.
Quarta opinio est, quod omnes formæ quæ educuntur de potentia materiæ, extenduntur et sunt quantæ per accidens. Cujus causam quidam assignant, dicentes quoniam forma quæ de potentia materiæ educitur, ita educitur, quod pars educitur de parte, et totum de toto. Sed hæc ratio videtur petere quod deberet probare. Forma namque quæ ante generationem præexsistit in potentia passiva materiæ, ita exsistit in potentia agentis activa, non quod ipsa tota vel aliquid ejus præexsistat in agente, sed solum quia in virtute agentis est eam producere: ergo nec dicitur in materia seu ejus potentia passiva præesse, nec educi de ejus potentia, quia forma aut aliquid ejus præexsistat in materia; sed solum quia materia per agens naturale potest ad ipsam transmutari et ipsam recipere. Unde sicut forma geniti non dicitur educi de forma generantis, et pars de parte; ita dicendum non est quod educatur tota de materia tota, et pars de parte, præsertim quia materia non habet partem et partem nisi per quantitatem. — Secunda causa quæ assignatur ad idem, est hæc: Ubicumque forma ita dependet a materia quod esse non potest nisi in materia, ibi forma sequitur conditiones materiæ in extendi et operari ac ceteris: quoniam esse est tanquam fundamentum quod præsupponitur a posterioribus perfectionibus. Sed formæ quæ educuntur de potentia materiæ, sic dependent ab ea quod naturaliter nequeunt esse nisi in ea. — Hæc Durandus.
Qui etiam huic quartæ opinioni consentire videtur, addendo: Omnes formæ extenduntur quantumcumque sint perfectæ, præter animam rationalem, et dividuntur toto diviso. Verumtamen quædam earum diu manent post divisionem, sicut in plantis et animalibus annulosis; aliquæ cum sua divisione corrumpuntur, vel si manent, hoc est per morulam brevem. Causa vero istius diversitatis est quia quo forma perfectior est, eo in corpore suo requirit majorem diversitatem in organis. Propter quod in fine primi de Anima, dicit Philosophus: Si autem non permanent, nullum inconveniens: instrumenta enim non habent quibus salvent naturam.
Verum ut patuit, Thomas, Bonaventura et alii magni aliter tenent.
Postremo, si alicui mutilato aut monstruoso manus aut brachium miraculose addatur, quæri potest an additum illud informetur et vivificetur per animam præexsistentem in eo cui fit illa additio, an per animam aliam. — Ad quod respondet Durandus, quod per animam præexsistentem in corpore. Nec fit hoc per motum localem, sed per unionem et concomitantiam partis ad totum. Quod enim est in tu locali, quemadmodum anima unitur de aliquo sicut forma in materia, potest in novo materiæ nutrimenti per unionem alimenti ad corpus animatum.
Footnotes
Chapter 108 of 271