Skip to the text

Quæstio unica

Hinc circa distinctionem istam moveo tantum hanc quæstionem, An Pater et Filius sint coæterni.

Videtur quod non. Primo, quia si sunt coæterni, ergo æterni: quod non videtur, quia in Symbolo legitur: Non tres æterni, sed unus æternus. Æternus ergo Pater et Filius, non sunt duo æterni. — Secundo, persona quæ incessabiliter gignitur, non est coæterna genitori æterno: quia quod gignitur, nondum perfectum esse sortitum est, quum generatio sit via ad esse. Filius autem incessabiliter gignitur, ut in textu habetur. — Tertio, quum in Deo non sit accidens, videtur in eo non posse distinctio esse nisi substantialis. — Quarto, quia principium videtur prius principiato, et prius est esse quam agere. Quum ergo generare sit agere, et Pater sit principium Filii, apparet quod sit Filio prior, nec ab æterno genuerit. — Quinto, quia ut in littera allegatur, generatio illa divina incomprehensibilis prorsus inenarrabilisque consistit, non tantum hominibus viatoribus, sed summis quoque angelicis mentibus, ac beatis supernis spiritibus. Præsumptuosum ergo videtur loqui, tractare, disputare ac definire de ipsa.

In contrarium est Sanctorum doctrina in littera.

Circa hæc scribit Thomas: In divinis sunt essentia, persona, proprietas, quibus aptantur tria genera. Essentiæ quippe, quia communis est et indistincta absoluteque dicta, aptatur neutrum genus, quod est informe, non importans sexus distinctionem. Personæ vero, quæ est distincta, et significatur ut aliquis exsistens in divina natura, aptatur genus masculinum (quod est genus distinctum), et non femininum, propter ipsius imperfectionem. Proprietati autem, quæ significatur per modum formæ, genus femininum aptatur, quod essentiæ quoque aptari potest, in quantum significatur ut forma. Hinc propter unitatem essentiæ non potest Pater aliud a Filio dici, sed propter distinctionem personæ alius appellatur. — Verumtamen istud videtur adaptatio quædam esse, magis quam expressio proprietatis locutionis. Hinc aliter est dicendum, videlicet, quod istud contingit quoniam neutrum genus substantivatur: idcirco importat diversitatem simpliciter et absolute, quæ est diversitas essentiæ. Masculinum vero et femininum genus adjective tenentur: unde ponunt diversitates seu distinctiones circa terminos personales qui in locutione ponuntur, quum dicitur: Filius est alius a Patre. Substantivum enim habet significationem suam absolute; sed adjectivum ponit significationem suam circa substantivum. Porro quum aliquid dicitur substantive, absolute intelligitur de eo quod simpliciter est: sicut ens absolute dictum designat substantiam. Et quia alietas essentiæ est simpliciter alietas, neutrum genus substantivatum importat alietatem essentiæ. Genus vero masculinum, quoniam adjective tenetur, ponit alietatem suam circa substantivum suum. Hinc si terminus est personalis, designat suum substantivum distinctionem personalum. Ideo hæc est vera: Pater est alius a Filio. Si autem sit terminus essentialis, designat diversitatem substantiæ. Hinc ista est falsa: Pater est alius Deus a Filio. Similiter neutrum adjective positum, quando adjungitur termino personali, importat alietatem personæ, ut quum dicitur: Pater est aliud suppositum a Filio. Sicque istud non accidit ex variatione significationis, sed ex hoc quod alietas significata in masculino et neutro non refertur ad idem. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione tricesima prima, notabiliter ait: Ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis, ut testatur Hieronymus. Ideo dum de summa loquimur Trinitate, cum caumela et modestia est agendum: siquidem nullibi periculosius erratur quam ibi. In his vero quæ de Trinitate asserimus, oportet duos cavere errores oppositos: unum impiissimi Arii, qui cum trinitate personalum, trinitatem posuit substantiarum; alium vero Sabellii, qui posuit in divinis cum unitate essentiæ unitatem personæ. Ad vitandum ergo hæresim reprobissimi Arii, vitare debemus in divinis nomen diversitatis et differentiæ, ne unitas tollatur essentiæ. Possumus autem uti mine distinctionis, propter oppositionem relativam. Si ergo alicubi in scriptis authenticis diversitas aut differentia personarum legatur, sumitur diversitas seu differentia pro distinctione. Ne autem tollatur simplicitas divinæ essentiæ, vitandum est nomen separationis et divisionis, quæ est totius in partes; et ne tollatur æqualitas, vitandum est nomen disparitatis; ne vero tollatur similitudo, vitandum est nomen alieni et discrepantis. Dicit namque Ambrosius in libro de Trinitate, quod in Patre et Filio non est discrepans. Atque ut ait Hilarius, in Trinitate nihil est separabile. — Porro ad vitandum errorem Sabellii, vitare debemus nomen singularitatis, ne tollatur communicabilitas divinæ essentiæ. Vitandum est quoque nomen unici, ne tollatur numerus personarum. Unde septimo de Trinitate ait Hilarius: Patrem et Filium, singularem Deum prædicare, sacrilegum est; et rursus: Intelligentia singularis et unici, a Deo excluditur. Dicimus tamen unicum Filium, quia non sunt plures filii in divinis. Non tamen dicimus unicum Deum, quia natura Divinitatis personis communis est. Vitandum est item nomen solitarii, ne consortium trium personarum tollatur. Hinc quarto de Trinitate Hilarius loquitur: Nec solitarius, nec diversus est Deus. Sed hoc nomen, alius, non importat nisi distinctionem personæ. Hæc in Summa.

Concordant Richardus et Petrus.

Quod autem Pater et Filius dici possunt duo æterni, sumendo æternum adjective, affirmat Albertus; et causam assignat, quoniam adjectivum trahit et accipit substantiam seu consistentiam, unitatem et numerum a substantivo. Unde per impossibile dato quod in Socrate et Platone esset eadem numero albedo, nihilo minus Socrates et Plato essent duo albi. Sic quamvis in tribus superbenedictis personis sit eadem numero æternitas, potentia, justitia, sanctitas, etc.; tamen dicuntur tres æterni, tres omnipotentes, propter personarum distinctionem, et sumendo hæc nomina adjective. Quæ si substantive sumantur, verum est quod S. Athanasius dixit: Non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus; similiter, Unus omnipotens, unus æternus. Et de hoc scribit Albertus prolixe et quasi obscure.

Thomas vero eumdem sensum clarius deprompsit, dicendo: Hæc est differentia inter substantiva et adjectiva, quod substantiva significant rem suam absolute, et per modum substantiæ. Ideo substantivum non prædicatur pluraliter, nisi forma sua numeretur. Adjectivum vero significat per modum accidentis, cujus esse et unitas ex suo dependent subjecto: hinc multiplicatur secundum multiplicationem subjecti, nec habet numerum pluralem nisi ex parte suppositorum. Hinc substantiva essentialia in divinis non prædicantur pluraliter de personis, eo quod forma designata per ea, puta divina essentia, non dividitur. Nomina vero significantia substantiam adjective per modum inhærentis aut assequentis substantiam, prædicantur in plurali de suppositis propter suppositorum pluralitatem. In talibus tamen terminis ordo est. Quædam enim significant substantiam ut inhærenter, non significantia substantiam quantum ad modum significandi quem grammatici considerant, dicentes nomen significare substantiam cum qualitate: ut verba ac participia. Et ista nullo modo prædicantur de personis in singulari. Hinc dicimus: Pater et Filius sciunt, volunt, intelligunt; item, Pater et Filius sunt scientes, volentes, etc.: quia significant per modum actus, qui non significatur nisi ut inhærens. Quædam vero designant substantiam non per modum actus, sed formam quæ est qualitas designant ut inhærentem. Et talia magis queunt singulariter prædicari, possuntque substantiari: sicut æternus, immensus. Verumtamen, dum talibus adjectivis additur per compositionem aliqua præpositio denotans habitudinem personæ ad personam, magis trahuntur ad suppositum: et tunc de personis nunquam prædicari debent in singulari: quia nequaquam dicendum est, Pater et Filius sunt coæternus, coæqualis; sed, Coæterni, coæquales, etc. Hæc Thomas in Scripto.

Concordant Udalricus et alii multi. Quidam tamen antiqui partim aliter sensisse videntur. Sed istud verius rationabiliusque videtur.

Ex quibus patent solutiones ad duas quæstiones quas Thomas, Ægidius et alii quidam hic movent, videlicet: an Filius sit alius a Patre, et an Pater ac Filius sint duo æterni. Similis quoque solutio est, si quæratur, an Spiritus Sanctus sit alius a Filio vel a Patre, et utrum Filius et Spiritus Sanctus sint duo æterni.

Insuper, ad id quod in proposita quæstione specialiter quæritur, utpote an Pater et Filius sint coæterni, quod est quærere, an Pater prior sit Filio, seu utrum generatio illa divina sit æterna : Albertus, Thomas, Udalricus, Petrus, Richardus, Ægidius, Bonaventura et Doctor irrefragabilis concorditer dicunt, quod Pater non est prior Filio neque duratione seu tempore, nec loco, nec dignitate, neque natura, nec intellectu. Nihilo minus Pater est principium Filii, et est in divinis ordo naturæ ratione originis, sicut et infra habebitur.

Itaque Thomas in Scripto : In Patre (inquit) et Filio non possumus nisi duo considerare, videlicet id quod est absolutum, et quod ad aliquid seu relativum. Absolutum, puta divina essentia, utrique communis est, et una in tribus personis. Ideo quoad hoc, una persona non habet prioritatem ad aliam. Porro relativa sunt simul natura et tempore (quia secundum Philosophum, posita se ponunt, et perempta se perimunt), et etiam intellectu, quum unum sit de ratione ac definitione alterius. Hinc una persona divina non est prior alia, neque secundum id quod absolutum est, neque secundum id quod relativum. Hæc in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione tricesima tertia, ait : Nomen principii nil aliud significat quam id a quo aliquid procedit. Quum ergo Filius procedit a Patre, constat quod Pater sit principium Filii. Non tamen conceditur quod Pater causa sit Filii : quia causa est ad cujus esse sequitur aliud. Et quamvis Pater dicatur principium Filii, non tamen conceditur proprie quod Filius sit principiatus, ne designetur quasi posterior. Græci tamen concedunt utrumque, videlicet, quod Pater sit causa Filii, et quod Filius sit principiatus a Patre : quoniam minus stricte utuntur istis nominibus. Et quamvis hoc nomen, principium, a prioritate sit sumptum quantum ad id a quo nomen imponitur; non tamen significat prioritatem, sed originem in divinis. Non enim semper est idem id a quo nomen ad significandum imponitur, et id quod designat. Hæc ibi.

Denique in eadem Summa, quæstione quadragesima secunda, disseruit : Ordo dicitur per comparationem ad aliquod principium. Ideo sicut principium multipliciter dicitur, puta : secundum situm, ut punctus ; secundum intellectum, ut principium demonstrationis; atque secundum singulas causas : sic ordo in divinis dicit principium secundum originem absque prioritate. Et hic ordo vocatur ordo naturæ, secundum Augustinum : non quo alter prior sit altero, sed quo alter procedat ex altero. Dicitur quoque ordo naturæ, non quod divina natura ordinetur, sed quod ordo in divinis personis secundum originem naturalem attenditur. Ubicumque enim est pluralitas sine ordine, ibi confusio. Et quamvis in Deo sit idem essentia et natura, magis tamen vocatur ordo naturæ quam essentiæ : quia natura quodammodo importat rationem principii, quoniam dicitur a nascendo. Hæc Thomas in Summa.

Hinc Udalricus libro tertio Summæ suæ, capitulo quinto, testatur : Sicut propter unitatem essentiæ Filius est in Patre, et Pater in Filio; sic propter veritatem generationis Filius est distinctus a Patre, relatione originis eos personaliter distinguente : eo quod omnis generatio et actio est suppositi; ideo etiam distinctio quam agit generatio, est personarum, non essentiæ. Et quia proprietas distinguens in divinis, non est accidens, sed substantia : ideo personarum distinctio non est accidentalis, sed substantialis : qua Filius est alius a Patre, non quidem secundum substantiam quæ est essentia, sed secundum hypostasim quæ est persona. Quamvis enim distinctio personalis non sit distinctio secundum quid, quia illa est penes accidentia, non tamen est distinctio simpliciter, quoniam illa est penes essentiam substantialemve formam; sed est distinctio media inter illas. — Quamvis autem Filius sit a Patre distinctus, non est tamen ab eo diversus, differens aut divisus, quia diversitas est secundum formam substantialem: quia diversum dicitur quasi diversimode versum, seu quasi unum versum in duo. Ideo sicut unitas est secundum formam, ita diversitas. Differre vero dicuntur, inter quæ cadit differentia absolute, quæ est differentia specifica. Individua namque dicuntur divisa magis quam differentia, quia in eis dividitur una forma per materiam. Porro proprietas in divinis distinguens, non est differentia specifica, quia hæc faceret diversitatem essentiæ; sed est quasi media inter differentiam specificam et proprietatem, aliquid habens de utriusque natura. In hoc enim quod non facit distinctionem accidentalem, habet aliquid simile cum differentia specifica; sed in hoc quod relinquit essentiam indistinctam, habet aliquid de ratione proprietatis. Divisio autem omnis facit numerum multitudinemque simpliciter: quoniam numerus dicitur quasi nutus memoris*, id est divisionis. Et hæc requirunt differentiam secundum aliquid absolutum: quæ in divinis non est. — Et quoniam quidquid est in Deo, æternum est: ideo generatio illa divina consistit æterna, nec habet principium durationis, sed principium a quo est. Quemadmodum enim Damascenus concludit, quum generatio sit de substantia generantis, si non ab æterno sed de novo Pater generaret, ipse in sua substantia mutaretur. Unde sicut quælibet mensura durationis alicujus rei mensurat etiam ejus actiones naturales, sic generatio divina, in quantum est operatio divinæ naturæ, mensuratur æternitate. Hinc sicut non incipit, ita nec desinit: imo semper in actu est. Nec hoc dicit imperfectionem* sic in MS. in genito, quoniam imperfectio talis non consequitur nisi in generatione quæ est quoddam fieri, procedens continue de potentia in actum, et non illam quæ est actus simpliciter: quemadmodum Origenes ponit exemplum in splendore, qui non solum nascitur a corpore luminoso et desinit; sed quamdiu præsens est corpus illud, splendor sic natus est ab eo, quod indesinenter nascitur ab eodem. Nec simile est de creatione. Quamvis enim Deus de non creante factus sit creans sine sua mutatione, quia creatio est extra creantis substantiam; tamen non posset fieri de non generante generans, ob causam jam tactam. Quod si Pater consideretur secundum rationem proprietatis personalis per quam generanti convenit generare, quæ est paternitas; sic Patri non convenisset ab æterno hæc sua proprietas, nisi ab æterno genuisset, nec ei sine sui mutatione advenire potuisset. Nam licet secundum Philosophum, in ad aliquid non sit motus secundum se, ita quod per se sit terminus motus; tamen realis relatio non innascitur de novo nisi per motum, et necessario consequitur motum, in quantum fundatur super proprietatem in subjecto exsistentem. Si vero Pater consideretur secundum rationem relationis super hanc proprietatem et generationem [fundatæ], sic Pater sine Filio nequit intelligi: quia secundum Philosophum, unum relativorum nec esse nec intelligi sine alio potest. Vel Pater consideratur secundum conditionem Filii procedentis, sicque Filius est Verbum paterni intellectus: quod quum sit prolatio intellectus per sapientiam cognoscentis se ipsam et alia, vocatur ratio et Sapientia genita. Hinc sicut divina natura ex naturali sua fecunditate non permisit Patrem sine germine esse, sic eadem natura in quantum intellectus et sapientia, non permisit eum esse sine Verbo, quod est Sapientia genita. Nec sequitur: Si Filius natus est, erat quando non erat. Hoc quippe non sequitur nisi in generatione quæ est de non esse, ubi materia et dispositio ejus præcedunt plenum esse. A Hæc Udalricus.

Qualiter autem sit ordo in divinis personis, Alexander pulchre declarat. Sed hoc infra in distinctione vicesima locum habet.

Præterea quæri potest, an generatio Filii sit finita, completa seu terminata.

Ad quod ita arguitur : Filius est Patri coæternus : ergo ab æterno est natus, et esse perfectum habens, ac persona subsistens ; et sic generatio ejus ab æterno fuit completa, finita seu terminata. — Augustinus quoque in libro LXXXIII Quæstionum fatetur : Qui semper nascitur, nunquam est natus, et per hoc nunquam est filius. — Insuper, sicut produci terminatur ad esse productum, sic gigni ad esse generatum. Sed Filius Dei natus est, juxta illud in Symbolo : Et ex Patre natum ante omnia sæcula. Ergo generatio ejus est terminata.

In contrarium est auctoritas Origenis in littera, et ea quæ in verbis Udalrici jam habita sunt. Generatio enim æterna nec incipit, nec desinit : non ergo finita est. Ad quod valet quod primo libro asserit Damascenus : Deus infinite et sine tempore ens, infinite et inquiescibiliter generat. — Amplius, Deus æternaliter se eodem modo habet in se : ergo si ab æterno genuit, adhuc gignit. — Rursus, secundum Ambrosium, in Deo nihil est finitum : imo quidquid in Deo est, vere est idem cum eo et penitus infinitum.

Ad hanc quæstionem Bonaventura respondet : Quædam sunt in quibus idem est esse et factum esse, in quibus tamen differunt esse et fieri : ut sunt permansiva. Alia sunt in quibus differt esse et factum esse, idem tamen in eis est fieri et esse : ut sunt successiva. Aliqua vero sunt in quibus idem est fieri et esse et factum esse, ut sunt illa quæ habent esse permanens totaliterque dependens a principio producente, exsistente in sua actualitate per eumdem modum per quem sunt in principio productionis : ut sunt influentiæ corporales seu spirituales. Unde Augustinus sexto super Genesim ad litteram ait, quod lumen dum nascitur, semper nascitur; et aer dum illuminatus est, semper illuminatur. Conformiter dicit de lumine spirituali, quod est gratia. Si ergo Filius Dei habet esse permanentissimum et conjunctissimum suo principio productivo ut in sua actualitate exsistenti, quoniam Filius est purus actus, omnino idem in ipso est nasci et natum esse : ideo semper nascitur et semper natus est; nec unquam cessat aut desinit generari, sicut nec Pater generare. Quum itaque quæritur, an generatio Filii sit terminata, est distinguendum : quoniam terminata, aut excludit imperfectionem : sicque generatio Filii est terminata, quia perfecta, quum simul sint, imo et idem, generari generatumque esse; si vero excludit durationem, non est terminata, quum æternaliter duret : et ita est interminata, quia non desinit. Nec sequitur, Generatio illa jugiter durat, ergo aliquid de novo ibi semper producitur : quia et radius oritur semper a sole, nec tamen semper iteratur, sed a sua origine continuatur in esse. Hæc Bonaventura.

Idem Petrus : et addit quod generatio divina est infinita negative, quoniam non est apta nata habere finem; non autem privative.

Hinc ait Udalricus in Summa, libro tertio : Loquendo de terminatione durationis, generatio divina non est terminata, quum sit æterna et extra terminos durationis; sed loquendo de termino perfectionis, qui est ipsum genitum, sic est terminata ad Filium, sic quoque finita est. Non est autem finita prout finitum vocatur quod per motum accipit complementum, vel quod est conclusum infra terminos suæ essentiæ, per quos potest definiri vel intellectu comprehendi, vel quod in aliquo termino suæ durationis cessat. Hæc Udalricus.

Ex his patet solutio quæstionis qua quæritur, an generatio divina sit in fieri aut in facto esse.

Ad quam Alexander respondet : Æterna generatio nec est in fieri, nec in facto esse, sed in esse, imo in invariabili esse. Fieri namque et factum esse, solum conveniunt creaturis; esse autem semper uno modo convenit divinis. Verumtamen esse in fieri, dupliciter convenit creaturis. In successivis enim esse in fieri est esse actu, in permanentibus vero esse in fieri non est esse actu, sed esse in complemento. Unde in successivis sequitur, Si fit, est; in permanentibus autem, Si fit, non est. Similiter esse in facto esse dupliciter dicitur. Nam in successivis factum esse non ponit esse actu in præsenti, sed ponit fuisse in præterito; in permanentibus autem ponit esse actu in præsenti. Quum ergo loquimur de generatione æterna, si loquimur de esse ejus per modum fieri, loquimur de ea secundum quod accipitur fieri in successivis: et hoc solum ratione præsentialitatis, non ratione successionis. Si loquimur de ea per modum facti esse, loquimur de ea per modum facti esse in permanentibus: et hoc, ratione completionis, non præteritionis. Hinc inspicientes ad præsentialitatem æternitatis, dicitus de Filio: Semper nascitur. Videntes vero ad completionem et perfectionem, dicitus: Semper natus est. Hæc Alexander. — Idem Petrus.

Amplius, si quæratur quod istorum verius aptiusque dicatur, Semper nascitur, vel, Semper natus est, Alexander respondet: Præsens dupliciter sumitur. Primo, tanquam aliquid partibile, cujus pars præteriit et pars futura est: et sic non convenit generationi æternæ, ne imperfecta credatur, et quia in ea nihil præteritum, nihil futurum. Secundo, præsens accipitur ipsum nunc impartibile quod est finis præteriti principiumque futuri: et sic ratione impartibilitatis et præsentialitatis, convenit cum nunc æternitatis; et sic recte dicitur, Semper nascitur. Similiter quum dicitur, Natus, consignificatio est præteriti perfecti, et ratione præteritionis non convenit æternitati seu æternæ generationi, sed ratione perfectionis.

A Præterea quæri potest, an dici possit per modum futuri: Semper nascetur. Et videtur quod sic, quia nunquam deficiet. — Respondetur, quod quum verbum futuri temporis non consignificet actu ens neque perfectionem, non est talis modus loquendi conveniens.

Hinc Ægidius: Generatio, inquit, divina a generatione generabilium in quatuor differt. Primo, quia generatio divina mensuratur æternitate, hæc tempore (sumendo eam pro mutatione disponente ad inductionem formæ) vel nunc temporis (sumendo eam pro substantialis formæ inductione). Ex hac differentia sequitur alia, quia quum tempus sit mensura motus, æternitas autem ipsius esse, generatio inferiorum est mutatio aut terminus mutationis, generatio autem æterna est ipsum esse. Tertia, quia quod in inferioribus generatur, nondum est; in divinis autem quod gignitur, est perfecte. Quarta, quod in generabilibus inferioribus non possunt omnia tempora simul pronuntiari, sed de Dei Filio possunt. Quod enim in inferioribus genitum est, non gignitur; et quod gignitur, non gignetur. De Filio autem Dei dici potest quod semper genitus est, semper gignitur, et semper gignetur, quamvis sit ibi incompactio, id est improprietas, quantum ad modum loquendi, quemadmodum in ceteris propositionibus affirmativis de Deo dictis. — Quod si quæratur, quid horum magis proprie dicitur: respondendum, quod propriissime dicitur, Semper genitus est. In generatione quippe divina tria considerantur. Primum est indeficiencia seu elongatio a præteritione: et quoad hoc, aptius per verbum futurum exprimitur, quia hoc tempus a præteritione maxime distat. Secundum est præsentialitas ejus et esse: sicque aptius designatur per tempus præsens. Tertium est perfectio ejus et complementum: et sic tempus præteritum magis apte ipsam designat, non ratione præteritionis, sed completionis. Et hæc tria includuntur dum dicitur, Semper genitus est: quia per semper, intelligitur indeficientia; per genitus, alio. Quumque generatio Filii Dei sit sine perfectio; per est, præsentialitas. Ideo asserit Augustinus: Melius dicitur, Semper natus est, quam, Semper nascitur. Hæc Ægidius.

Cujus verba partim dissonare videntur a verbis Alexandri, dicentis quod verba futuri temporis prædicari non valeant de generatione Filii Dei. Ad quod (ut apparet) poterit dici, quod verba illa futuri temporis non debeant prædicari seorsum de Filii generatione, sed in eodem contextu sermonis forsitan possint, ita dicendo: B Filius Dei semper est natus, semper nascitur, et semper nascetur: ad insinuandam æternam indeficientiam generationis illius.

Circa hoc scribit Richardus: Filius Dei ab æterno genitus est, et semper generatur; sicque simul generatur et genitus est. Quod quidam nituntur ostendere ex hoc, quoniam Filius Dei habet simplicitatem cum immensitate. Nam quia immensus, generatur sine fine; et quoniam simplex, totus semper genitus est. Sed hoc non videtur sufficienter declarare propositum: quia non solum semper genitus est sub ratione qua simplex, sed etiam quia immensus; nec tantum semper generatur sub ratione qua immensus, sed item sub ratione qua simplex. Alii ita declarant istud, nempe quod in his quæ fiunt per motum, non valeat simul esse fieri et factum esse. Hinc est quod motus est entis in potentia, ut tertio dicitur Physicorum, quoniam quod movetur, est in potentia ad id ad quod movetur. Unde ut dicitur sexto D Physicorum, nihil movetur ad id quod habet. Et quia dum aliquid factum est, jam habet id ad quod motus factionis ordinabatur; non potest contingere quod aliquid simul fiat et factum sit, loquendo de factione proprie sumpta, quæ est per motum. Quamvis enim illud quod fit per momentaneam mutationem, in eodem instanti fiat et factum sit; attamen fieri transit, remanente facto esse, eo quod tale fieri importet nunc primo accipere esse ab mutatione et motu, propter quod locum in ea non habent fieri et factum esse; videtur quod in ea simul sint gigni et genitum esse respectu ejusdem personæ. — Insuper, quum præsens æternitati conveniat secundum se, non autem præteritum, quia non dicimus de Deo, fuit, nisi in quantum aliqua pars durationis successivæ ei coexstitit; videtur quod loquendo simpliciter, atque ad naturam rei habendo respectum, convenientius exprimatur generatio divina per præsentis temporis verbum. Verumtamen habendo respectum ad excludendum errorem de cordibus hominum simplicium, ne putent generationem divinam esse in fieri, congruentius exprimitur per verbum præteriti temporis. Sed quia generatio illa est semper perfecta, et Genitus semper gignitur: hinc convenientissime declaratur per verbum præsentis temporis et participium præteriti, dicendo: Pater generat Genitum ab æterno. Vel per verbum præteriti temporis adverbiumque præsentis, dicendo, Ego hodie genui te, sicut in Psalmo.1 Sic namque significatur generatio ut perfecta atque ut permanens: quia præteritum exprimit eam ut perfectam, et præsens ut permanentem. Hæc Richardus.

Qui etiam concordans verbis Ægidii quantum ad prædicationem verbi futuri temporis de generatione divina, fatetur multo convenientius dici, Pater genuit, quam, Gignet: quia per verbum præteriti temporis, significatur generatio esse perfecta, quamvis non esse in actu: quia per hoc quod dico, Genuit, ex vi verbi præteriti temporis non ostenditur permanentia generationis, quamvis ex natura rei sequatur: Pater genuit, et in divinis generatio fuit, ergo adhuc est et manet. Per verbum autem futuri temporis non ostenditur generatio neque perfecta nec permanens, quia futurum caret actualitate et perfectione. Tamen utrumque dici potest, Pater genuit, et, Pater gignet: quoniam sicut verbum præteriti temporis prædicatur de Deo in quantum aliqua pars durationis successivæ sibi coexstitit, sic et futuri temporis verbum, in quantum futura duratio ei coexsistit. Hinc quemadmodum vere dicitur, Deus fuit, Deus est, Deus erit; sic et, Pater genuit, Pater gignit, et, Pater gignet. Unde in Isaia per verbum futuri temporis divina generatio designatur, quum dicitur:2 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis permanebo? Hæc idem.

Præterea quæritur, quis sit modus generationis divinæ.

Arius quippe sceleratissimus hæresiarcha, ad probandum generationem non esse in Deo, ponit duodecim modos generationis seu processionis in creaturis, quorum nullus convenit Deo. Primus est juxta fluxum lineæ a puncto: qui modus non potest generationi divinæ attribui, quoniam deest in eo æqualitas simplicitatis in puncto et linea, sicut ponitur in Patre et Filio. Secundus modus est juxta emissionem radiorum a sole: qui non potest divinæ generationi adscribi, quia non est æqualitas naturæ inter solem et radios solis. Tertius est juxta characterem seu impressionem a sigillo: ubi deest consubstantialitas, et se habent sicut causa et effectus. Quartus est juxta immissionem bonæ voluntatis a Deo: ubi etiam consubstantialitas deest. Quintus est juxta exitum accidentis a substantia: in quo accidenti deest subsistentia. Sextus est juxta abstractionem speciei a materia, sicut intellectus abstrahit speciem intelligibilem a re materiali atque phantasmate: in quo deest simplicitatis æqualitas. Septimus est juxta excitationem voluntatis a cogitatione: quæ excitatio est temporalis. Octavus, juxta transfigurationem, sicut ex ære fit imago: quæ transfiguratio est materialis. Nonus, juxta productionem motus a movente: quæ est productio effectus a causa. Decimus, juxta eductionem specierum a genere, in quo unum prædicatur de alio, scilicet genus de specie: quod in generatione divina non est. Undecimus, juxta ideationem, ut arca exterior ab arca in mente: in quo est comparatio effectus ad causam. Duodecimus, juxta nascentia in natura, sicut homo generatur ab homine: in quo est prius et posterius. Sicque nullus horum modorum convenit generationi divinæ.

Ad hæc Victorinus arguenti contra se Ariano seu Ario recte respondit, quod modi processionum non sunt ab hæretico sufficienter distincti. Æterna quoque generatio est improportionalis omni generationi et processioni creaturarum. Nec obtenebratissimus ille Arius tetigit processionem illam quæ præcipue repræsentat et imitatur generationem divinam, videlicet emanationem verbi ab intellectu. — Hinc Augustinus in libro de Verbis Domini ait: Nullus modus processionis creaturæ, per se plene aut sufficienter repræsentat generationem divinam. Idcirco ex multis modis processionum creaturæ oportet colligere modum generationis divinæ, quatenus quod deest uni, suppleatur ex alio. Propterea in synodo dicitur Ephesina: Coexsistere semper et coæternum esse Filium Patri splendor tibi denuntiet, impassibilitatem nativitatis illius ostendat verbum, consubstantialitatem nomen filii pandat. Inter omnia tamen expressius illam declarat processio verbi ab intellectu, quod non est posterius eo a quo procedit, nisi sit talis intellectus qui exeat de potentia in actum. Postremo infelix Arius non expressit modum processionis quo amor a voluntate emanat: qui modus potissime convenit processioni Spiritus Sancti. — Hinc ait et Damascenus libro primo, capite nono: Impossibile est inveniri in creatura imaginem intransmutabiliter ostendentem in se modum sanctæ Trinitatis. Creatum enim, compositum, fluxibile, vertibile, circumscriptibile, qualiter manifeste ostendet supersubstantialem divinam substantiam omnibus his infinite et incomparabiliter eminentem?

Præterea circa quæstionem illam, an Pater prior sit Filio, refert Durandus: Quidam distinguunt de relatione quod potest considerari dupliciter, scilicet ut relatio, et ut proprietas constitutiva personæ. Si ut relatio, Pater non est Filio prior, quia relativa sunt simul; si ut proprietas, sic paternitas prior est filiatione, et Pater Filio. Proprietas namque personæ producentis præintelligitur personæ productæ et proprietati ipsam constituenti. Etenim qualem ordinem realem habent inter se realiter differentia, talem ordinem rationis habent inter se quum sola differunt ratione. Quemadmodum enim intellectus et voluntas in nobis, in quibus realiter differunt, realem habent ordinem inter se, ita quod intellectus naturaliter præcedit voluntatem, et intelligere ipsum velle; ita in Deo, in quo sola differunt ratione, intellectus et actus ejus secundum rationem præcedunt voluntatem et actum ipsius. Constat autem quod in his in quibus proprietas constitutiva differt realiter ab actione et relatione, talis est ordo inter ea, quod proprietas constitutiva suppositi præcedit realiter saltem ordine naturæ actionem, eodemque modo actio relationem: ergo in Deo, in quo ista non differunt nisi secundum rationem, proprietas constitutiva præcedit secundum rationem, ipsam generationem, et generatio relationem. Sicque paternitas considerata ut proprietas Patris constitutiva, prior est filiatione, Pater quoque Filio secundum rationem hujuscemodi considerationis. Hæc Durandus, qui huic positioni non consentire videtur.

At vero Scotus circa hæc ait: Generatio in divinis æterna est; nec ulla alia generatio potest esse æterna, quia mutatio est, habens duos oppositos terminos, privationem et formam, qui esse nequeunt ab æterno. In generatione autem divina non sunt hi termini oppositi, privatio et forma, nec secundum rem neque secundum rationem: ideo non repugnat ei æternitas. Denique, omnis productio a causa naturaliter producente absque motu, nec dependente ab aliquo, potest esse coæva producenti: talis vero est generatio in divinis. Quod enim productio aliqua non est æterna, contingit aliquo horum trium modorum, videlicet: quia est cum motu et mutatione a privatione ad formam et econtra, aut quia est a causa dependente ab alio in agendo, aut quia est ab agente voluntario. Pater autem in divinis agit ad intra sine motu et mutatione, nec dependet ab aliquo, et generat per modum actionis naturæ. Sicque tenet quod sexto de Trinitate loquitur Augustinus: Si ignis esset ab æterno, splendor esset ei coæternus. Hæc Scotus.

Ad primum igitur in exordio quæstionis objectum jam patet solutio: quia ostensum est qualiter duæ aut tres personæ sunt unus æternus et plures æterni. — Secundum quoque solutum est. Similiter tertium: quia præhabitum est quod in divinis est distinctio personalis per relativa, non per absoluta: quæ non est proprie substantialis, et nullatenus accidentalis. De hoc supra in tertia distinctione diffusius dictum est. — Quartum item solutum est: quia in Deo sunt penitus idem in re, esse et agere, substantia et relatio, fundamentum et proprietas.

Ad quintum dicendum, quod generatio illa divina a nulla mente creata comprehendi plenarie valet, sicut nec Deitas ipsa. Conformiter inenarrabilis imperscrutabilisque consistit. Nihilo minus sicut Sancti in patria Deum clare ac facialiter contemplantur, et quodammodo comprehensive, unde et comprehensores dicuntur, quia cognoscunt eum sicuti est, utpote clare per speciem; sic et emanationes æternæ ad intra clare conspiciuntur et suo modo comprehenduntur ab eis et enarrantur. Præsumptuosum ergo et temerarium esset, si quis ita vellet generationem illam scrutari, quasi putaret se eam plene comprehendere posse. Si autem conetur eam utcumque comprehendere, quantum suæ mentis imbecillitati Deo præstante est possibile, sicque in via cognitioni patriæ propinquare, atque cum humilitate et reverentia ordinate procedat ac timorate, innitendo auctoritati Scripturæ, non suo ingenio; non erit præsumptuosum, sed laudabile, pium ac meritorium valde. Sic quippe Augustinus, Hilarius, Ambrosius, et ante eos divinus Dionysius, in libris suis de Trinitate egerunt. De qua ordinata scrutatione ait Psalmista: Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea.3 Hinc super Cantica sanctus ait Bernardus: Spiritus scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei;45 et sive ad ima, sive ad alta deduxerit, securus sequor eum quocumque ierit. Tantum ut custodiat corda nostra et intelligentias nostras, ne forte quum non adfuerit, adesse eum putemus, et pro ipso proprium sensum sequamur, ac deviemus.6 Hinc suo sensu scrutantes scrutinia, et vi rationis volentes irrumpere potius in secreta, quam per doctrinam Spiritus introduci, reprehenduntur ut infideles, qui terminos articulorum fidei non observant.

Circa hæc multa scribit Albertus de angelis, qualiter eis conveniat loqui et suos conceptus invicem indicare, ac consimilibus, quæ directe ad secundum pertinent librum. Idcirco pertranseo, hoc tantum commemorans quod inducit: Ad videndum (inquiens) qualiter angeli sibi loquantur, oportet præmittere simile quoddam. Ponamus duo lumina a se distantia. Ad hoc quod unum illorum penetret aliud, tria tantummodo exiguntur: primum est quod sibi invicem congrue opponantur; secundum, quod non sit medium prohibens conjunctionem unius ad aliud; tertium, quod sit proportionata [potentiæ immutandi] distantia. Si ergo ponamus quod unum illorum luminum sit cognitivum alterius et econtra, habeantque libertatem arbitrii: tunc sequitur quod si voluerint, se cognoscent; et si noluerint, non cognoscent. Dicit enim Augustinus, quod quamvis species intelligibilium sint semper in anima, non tamen anima semper intelligit, quia non vult. Unde si voluntas claudat sibi ipsi intellectum ut non intelligat actu, multo magis potestatem habet se claudendi ab alio. Et sic dico esse in angelis: qui quum sint intellectualia lumina, ut B. Dionysius protestatur, [ad hoc quod loquantur invicem] non exigitur nisi voluntas communicandi alteri intelligentiam suam, et conversio ad ipsum in ordine atque conceptione suæ intelligentiæ per modum expressionis ad alterum. Intelligimus namque dum notitiam habemus; sed cogitamus, quum apud nos conferimus; et ordinamus conceptum ad expressionem, quum accipimus cogitatum nostrum in aliquo signo ad alterum. Nihilque amplius, judicio meo, ad loqui exigitur angelorum. Hoc autem signum nil aliud est quam species intelligibilis cum ordine seu ordinatione ad alterum, et voluntate communicandi, ut mihi videtur. Hæc Albertus.

Footnotes

  1. Ps. 11, 7. ↩

  2. Is. LXVI, 9. ↩

  3. Ps. cxviii, 129. ↩

  4. I Cor. u, 10. ↩

  5. Apoc. u, 23. ↩

  6. Philipp. iv, 7. ↩

Chapter 110 of 271