Skip to the text

Distinctio 10

A. Hic de Spiritu Sancto agitur : et prius, quod sit amor Patris et Filii, dicitur.

NUNC post Filii æternitatem, de Spiritu Sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disseramus. Spiritus Sanctus amor est sive caritas sive dilectio Patris et Filii. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate ait : Spiritus Sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum : et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat caritatem.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 17.

B. Quod Spiritus Sanctus proprie dilectio dicatur, et tamen Trinitas sit dilectio.

Joannes autem in Epistola canonica ait : Deus caritas est. Non dixit : Spiritus Sanctus caritas est. Quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quæstionis decisa. Sed quia dixit, Deus caritas est, incertum est. Et ideo quærendum est, utrum Deus Pater sit caritas, an Filius, an Spiritus Sanctus, an Deus ipsa Trinitas : quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus. Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit : Nescio cur sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia; non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes una caritas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter æstimet caritatem appellare Spiritum Sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari : sicut proprie Verbum Dei etiam sapientia Dei dicitur, quum et Pater et Spiritus Sanctus sit sapientia.

Ibidem. I Joann. IV, 16.

Aug. ubi supra.

C. Sicut Verbum Dei proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia; ita et Spiritus Sanctus proprie dicitur caritas, et tamen Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicitur caritas.

Si ergo proprie aliquis horum trium caritas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus Sanctus? ut scilicet in illa summa simplicique natura non sit aliud substantia, et aliud caritas; sed substantia ipsa sit caritas, et caritas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu Sancto : et tamen Spiritus Sanctus proprie caritas nuncupetur. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus, quod in Trinitate caritas aliquando refertur ad substantiam, quæ communis est trium personalum et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spiritus Sancti, sicut

Ibidem. sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio proprie accipitur : et hoc in multis fieri reperitur.

D. Exemplis firmat, eadem nomina et proprie et universaliter accipi.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 17.

Ibidem.

Pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi : sicut legis nomine aliquando simul omnia veteris instrumenti significantur eloquia, aliquando autem proprie vocatur lex quæ data est per Moysen. Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiæ, quum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipsa sapientia; ita Spiritus Sanctus proprio vocabulo caritas nuncupatur, quum sit Pater et Filius universaliter caritas.

E. Auctoritatem ponit quod Filius proprie dicitur sapientia.

Ibidem.

Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia ore Apostoli dicentis : Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.1 Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus caritas, invenimus, si diligenter Joannis apostoli eloquium scrutemur, qui quum dixisset, Diligamus invicem, quia ex Deo est dilectio, adjunxit :2 Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, quia dilectio Deus est. Hic manifestavit se dixisse eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus Sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quæritur. Pater enim solus ita Deus est ut non sit ex Deo : et ideo dilectio quæ ita Deus est ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius aut Spiritus Sanctus. Sed in consequentibus quum Dei dilectionem commemorasset Joannes, qua dilexit nos, et hinc hortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat;3 quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit : In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis.4 Spiritus itaque Sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse ergo Deus est dilectio. Deus ergo Spiritus Sanctus, qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur : Deus dilectio est; et, Dilectio ex Deo est. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum Sanctum esse caritatem Patris et Filii; et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse Spiritum Sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit caritas qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.

F. Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus Sanctus sit amor quo Pater a Filio et Filius a Patre diligitur.

Nunc vero quod incepimus, ostendere curemus, scilicet Spiritum Sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scilicet Pater diligit Filium, et Filius Patrem. De hoc Hieronymus super psalmum septimumdecimum ait : Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filium, et Filius in Patrem. Augustinus quoque in sexto libro de Trinitate ait : In omnibus æqualis est Patri Filius, et est unius ejusdemque substantiæ. Quapropter etiam Spiritus Sanctus in eadem unitate substantiæ et æqualitate consistit.

Hier. in Psalm. xvii, 1.

Aug. de Trinitate, lib. vi, c. 4.

G. Quid sit Spiritus Sanctus hic aperitur.

Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas : manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed proprio suo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis.5 Ecce hic habes Spiritum Sanctum esse quo Filius diligitur a Patre, et Pater a Filio, et quo illi duo servant unitatem pacis. Spiritus ergo Sanctus, ut ait Augustinus in eodem, commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis et coæterna est : quæ si amicitia convenienter dici potest, dicatur ; sed aptius dicitur caritas ; et hæc quoque, substantia : quia Deus substantia est, et Deus caritas est. Tria ergo sunt, et non amplius : unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quæ si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est?

Ibid. c. 5.

Aug. ubi supra.

H. Quod Spiritus Sanctus sicut communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.

Hic notandum est, quod sicut Spiritus Sanctus in Trinitate specialiter dicitur caritas, quæ est et Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie, quod Patri et Filio communiter quodam modo congruit. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate ait : Si caritas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabilem communionem demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas, qui Spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus Sanctus caritas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quæ dicta sunt : sicut non solus in illa Trinitate vel spiritus est, vel sanctus (quia et Pater spiritus, et Filius spiritus ; et Pater sanctus, et Filius sanctus); et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus Sanctus. Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse

Ibid. lib. xv, c. 19. proprie, quod ambo communiter. Alioqui si in illa Trinitate solus Spiritus Sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus Sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolus de Deo Patre : Transtulit nos in regnum Filii caritatis suæ.6 Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus Sanctus, Filius est etiam Spiritus Sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas Spiritus Sanctus; sed propter ista de quibus satis disserui, proprie sic vocatur.

SUMMA

DISTINCTIONIS DECIMÆ

DISTINCTIONE præcedenti tractatum est de æterna unigeniti Filii Dei generatione; hic vero tractatur de æterna Spiritus Sancti processione. Et primo per Scripturam, deinde per auctoritates Sanctorum, ostendit quod Spiritus Sanctus sit amor Patris ac Filii, et qualiter nomen hoc, amor, appropriatum sit Spiritui Sancto, quum tamen sit tribus supergloriosis personis commune, quemadmodum sapientia quum toti Trinitati communis sit, attamen Filio Dei appropriatur.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 24. ↩

  2. 1 Joann. 1v, 7, 8. ↩

  3. 1 Joann. , 10-12. ↩

  4. 1 Joann. , 13. ↩

  5. Ephes. iv, 3. ↩

  6. Coloss. 1, 13. ↩

Chapter 111 of 271