Skip to the text

Quæstio 1

Circa distinctionem hanc primo quæritur, An Spiritus Sanctus sit amor et nexus, unio, vinculum et amplexus Patris ac Filii.

Videtur quod non. Primo, quia amor dicitur absolute in Deo, et de unaquaque potest prædicari persona, juxta illud : Deus caritas est. — Secundo, quoniam Filius immediate procedit a Patre :1 ergo inter Patrem et Filium nihil est medium. — Tertio, quia quemadmodum Pater et Filius in essentia unum sunt, sic essentia est quo uniuntur; sed Spiritus Sanctus est tertia in Trinitate persona : non ergo media inter Patrem et Filium.

In contrarium sunt quæ in littera asseruntur.

A Circa hæc ait Albertus : Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut amor quo se invicem diligunt : quia absurdum est quod Pater et Filius in nullo conveniant in quantum distincti sunt. In essentia enim conveniunt in quantum unum sunt. Videmus autem quod in omni natura rationali et non rationali omnes jucunditates atque deliciæ quas possunt habere in vita in quantum sunt differentes personæ, super mutuum fundantur amorem. Hinc quidam philosophi amicitiam et litem dixerunt esse principia omnis creaturæ, tanquam alterum natura ab ipso universitatis principio ut divinum quiddam reciperet, scilicet amicitiam, quod unit et congregat; alterum autem haberet, videlicet litem, ex privatione materiæ sibi concretum. Itaque Pater et Filius in eo quod personæ distinctæ sunt, conveniunt in hoc amore qui procedit ab ipsis, quo se invicem amant. Etenim Spiritus Sanctus procedit ut in alium et manet in se ipso distinctus. Nec ista opposita sunt. In quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum sui principium, sic manet in se ipso ab utroque distinctus per oppositionem relativam; sed in quantum procedit in ratione personalis amoris, nil prohibet quod procedat a Patre in Filium, et econtra a Filio in Patrem : præcipue quum ista sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, et Pater diligit Filium Spiritu Sancto, Filius quoque Patrem Spiritu Sancto, ut infra magis patebit. In quibus omnibus accipitur quod processionis est, et quod amoris, qui modum specificat procedendi. Si autem accipiatur processio in se, non agit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit. Porro si accipiatur modus quo specificatur processio, sic personæ procedenti convenit esse nexum Patris ac Filii in vinculo amoris, qui est ipsemet Spiritus Sanctus. Hæc Albertus.

Hinc in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus: Utraque processione (videlicet Filii ac Spiritus Sancti) ineffabili exsistente, minus tamen a nobis cognoscitur processio Spiritus Sancti quam Filii: quoniam minus habet similitudinis in creaturis, a quibus omnis naturalis cognitio oritur. Ideo per hoc quod magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, dicentes, Digitus Dei est hic;2 dicit glossa Augustini significari, quod philosophi qui cognoverunt Patrem et Filium, defecerunt in cognitione Spiritus Sancti, qui digitus Dei vocatur, juxta illud: Si in digito Dei ejicio dæmonia.3 Modum autem processionis Spiritus Sancti, videlicet quod procedit ut amor, collit Augustinus ex eo quod ait Joannes:

Deus caritas est; et rursus, Dilectio ex Deo est.4 Ergo in divinis est dilectio quæ est Deus ex Deo;5 et illa necessario est persona: quoniam in divinis solum est distinctio originalis seu ratione originis, quæ est distinctio personalis. Deinde quod Joannes apostolus attribuit dilectioni quæ est Deus ex Deo, attribuit Spiritui Sancto, dicens:

In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis.6 Hoc enim prius attribuit caritati, dicendo: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. — Ratione quoque idem probatur sic: Pater et Filius, non solum ut unum sunt, sed etiam in quantum sunt distinctæ personæ, necessario sociantur aliquo amore: quia secundum Philosophum, amicitia aut est beatitudo, aut non est beatitudo sine ea, eo quod nullius boni possessio jucunda est sine socio, ut Seneca protestatur. Denique amor ille non est accidens, quia hoc non cadit in Deo: est ergo substantia. Sed non est substantia sub ratione essentiæ, quoniam illa est distinctorum ut unum sunt, et non ut sunt distincti. Est ergo suppositum a Patre Filioque procedens, sicut amor procedit ab amante. Quumque dicitur, Spiritus Sanctus procedit ut amor, ly ut, est expressivum veritatis rei: nam ita procedit quod vere est amor. Ideo non est expressivum similitudinis hujus processionis ad rationem amoris: quoniam amor secundum suam rationem dicit aliquid inhærens amanti, nec dicit aliquid per se subsistens; et dicitur procedere ab amante, quia affectum amantis facit tendere in amatum. Quum itaque amor actus sit voluntatis, patet quod Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, sicut Filius procedit per modum naturæ et intellectus: id est, sicut Pater generat virtute naturæ ut natura est, protu natura dicitur vis insita rebus ex similibus similia procreans; sic Pater et Filius virtute naturæ ut voluntas est, spirant amorem personalem, qui est Spiritus Sanctus. Et quamvis sint alii multi actus voluntatis, tamen inter eos amor consistit perfectior, qui est divinarum Personarum.

C Hinc penes ipsum sumitur processio personalis, et includit in se omne quod est voluntatis, quemadmodum Filius procedens ut verbum intellectus includit in se omnem intellectualem apprehensionem, sive sit veri, seu boni. Quemadmodum autem ratione processionis in quantum hujusmodi, Spiritus Sanctus est distincta persona a Patre et Filio; ita et ratione modi processionis, et in quantum hæc processio est per modum amoris, ipse Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium, et Filii in Patrem, ut dicit Hieronymus et habetur in littera: quoniam omnis amor transit in amatum ut in objectum.

D Denique ratione hujus modi procedendi, Augustinus sexto et quintodecimo de Trinitate multa attribuit Spiritui Sancto, videlicet quod est amborum caritas, unitas, sanctitas, nexus sive conjunctio, vinculum pacis et conjunctionis ambobus. Et est proprie Spiritus Sanctus: cui ista magis conveniunt ratione modi procedendi, quia secundum ipsam processionem magis est distincta persona a Patre et Filio, quam quod sit eorum nexus aut unio. — Dicitur ergo caritas amborum tam causaliter quam formaliter, large sumendo nomen causæ pro principio. Est itaque caritas amborum causaliter, quia procedit ab eis; formaliter quoque, quia se diligunt Spiritu Sancto, juxta sensum infra tangendum. — Dicitur sanctitas utriusque, quia est Spiritus amborum : cui illa sanctitas appropriatur, ita quod appellatur Spiritus Sanctus. Ratio autem appropriationis istius est multiplex. Principalis vero est ratio, quoniam sanctitas magis convenit cum proprio Spiritus Sancti, quod est passiva spiratio, a quo ipse proprie Spiritus nominatur. Sanctitas autem, secundum Dionysium, est munditia, et illa est de ratione spiritualitatis. Quemadmodum enim natura maculatur ex contagione materiæ corporalis, sic omnis natura ex spiritualitate separata a materia, habet quamdam puritatem. Alia ratio est : nam appropriatur ei secundum prædicationem causalem, eo quod omnes effectus quibus creatura sanctificatur, sunt per appropriationem a Spiritu Sancto, juxta illud Apostoli :7 Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus. Tertia ratio est, ad distinctionem hujus Spiritus non solum a spiritibus malis, nec tantum a spiritibus bonis creatis, respectu quorum Spiritus Sanctus antonomastice sanctus vocatur; sed etiam ut distinguatur Spiritus iste secundum sui nominis rationem, quod est amor, a spiritu Dei de quo dicitur in libro Geneseos :8 Non permanebit spiritus meus in homine. Ex ratione namque amoris est ipsa bonitas appropriate in divinis : quæ bonitas in qualibet intellectuali natura est sanctitas ejus. — Vocatur etiam nexus : quoniam sicut nexus corporalis conjungit diversa, et amor humanus connectit per voluntatem diversos secundum naturam; sic amor ille divinus connectit personas Patris Filiique distinctas, ut distinctæ sunt. Connectit autem eas non effective, neque ut forma inhærens, sed ut forma ab utroque procedens, in alterum tendens. — Insuper dicitur vinculum pacis, secundum Augustinum, juxta illud Apostoli, Solliciti servare unitatem spiritus (id est voluntatis) in vinculo pacis :910 quod est caritas, quæ est vinculum perfectionis, secundum eumdem Apostolum. Unde in quantum Pater et Filius concordant in spiratione hujus proprietatis personalis caritatis, sic Spiritus Sanctus est vinculum pacis. Communio quoque amborum vocatur : non communio essentiæ, quia illa est Pater ; nec communio notionis, quæ est activa spiratio : sed est communio formæ respectivæ, quæ nihil ponit in formato, sed potius est ab ipso. Et hoc convenit Spiritui Sancto in quantum est amor et amicitia utriusque. Amicitia quippe est communio amicorum, secundum Philosophum. Sicque vocatur etiam communis ambobus, quia est forma uniens etiam alio modo quam dictum est, utpote quoniam Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti : propter quod est principiatum seu germen unum amborum. Hæc

C Udalricus.

D Hinc Thomas : In processione creaturarum a Deo duo considerantur ex parte Creatoris, puta : natura divina, ex cujus plenitudine et perfectione producitur et exemplatur omnis perfectio creaturæ; et item voluntas creantis, ex cujus liberalitate, non necessitate naturæ, hæc omnia creaturis donantur. Porro supposita processione divinarum personarum ad intra, oportet illam esse rationem et causam emanationis ad extra. Hinc sicut processionem creaturarum imperfecte repræsentantium perfectionem divinæ naturæ reducimus in perfectam imaginem plenissime continentem perfectionem divinam, puta in Filium, tanquam in principium et exemplar et rationem quasi naturalis processionis creaturarum a Deo, videlicet secundum imitationem naturæ; ita oportet quod in quantum processio creaturarum est ex liberalitate voluntatis divinæ, reducatur in unum principium quod sit ratio totius liberalis collationis. Hoc autem est [sed non est ipse Spiritus Sanctus] MS. amor, sub cujus ratione omnia a voluntate conferuntur. Ideo oportet esse aliquam personam in divinis procedentem per modum amoris. Unde quidam philosophi posuerunt amorem esse totius naturæ principium. — Denique, imago creata quæ est in anima, repræsentat imaginem increatam. Sed in creata imagine procedit aliquid per modum notitiæ, et aliquid per modum amoris. Quum ergo in Trinitate increata procedat Filius per modum notitiæ, alia persona, videlicet Spiritus Sanctus, procedit per modum amoris. — Insuper, cognitio boni non est perfecta nisi adjungatur voluntas. Sed sicut se habet intellectus ad voluntatem, sic verbum ad amorem. Ergo verbum non est perfectum sine amore. Quumque Verbum Dei omnino perfectum sit, sociatur ei amor perfectus, qui est Spiritus Sanctus.

Si autem his objiciatur, quod natura nunquam communicatur nisi per actum naturæ: amor autem non designat actum naturæ, sed potius voluntatis. Quum ergo per processionem communicetur tota divina natura Spiritui Sancto, non procedit per modum voluntatis neque amoris. — Præterea modus processionis divinæ ad intra est proprius personæ procedenti. Quum igitur creaturæ procedant a Deo per actum voluntatis, Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio per actum voluntatis eorum.

Respondetur ad primum, quod sicut in divinis per primum processum naturæ, quum sit perfectus, communicatur Filio tota divina natura, ita per primum voluntatis processum, qui est ratio omnis voluntariæ emanationis a Deo, communicatur Spiritui Sancto tota voluntas. Et quia in Deo est idem voluntas atque natura, nec tota voluntas, quæ infinita est, posset esse nisi in natura infinita, et non nisi boni infiniti tanquam objecti æquantis infinitam voluntatem; ideo nec amor, qui est ratio voluntatis, potest esse in Deo nisi quid infinitum: idcirco oportet in eo communicari naturam divinam. Itaque, quamvis amor in quantum amor, non dicat communicationem divinæ naturæ, dicit tamen in quantum est Dei amor et primus processus voluntatis divinæ. — Ad aliud respondetur, quod Spiritus Sanctus et creaturæ non eodem modo procedunt a Deo per voluntatem: quoniam creaturæ procedunt a Deo per voluntatem tanquam res operatæ a voluntate; verum Spiritus Sanctus procedit per voluntatem sicut ratio cujuslibet operis voluntatis: quemadmodum Filius producitur per intellectum a Patre ut ars omnium quæ per divinum intellectum sunt condita.

Præterea objici potest, quia idem non est appropriatum et proprium divinis personis: quoniam appropriatum sumitur juxta rationem et similitudinem proprii: propter quod sapientia, quæ Filio appropriatur, nulli divinæ personæ est propria. Amor autem, ut fertur in littera, appropriatur Spiritui Sancto. Ergo non est proprius modus suæ processionis ut procedat ut amor. — Dicendum, quod amor in divinis tripliciter sumitur. Primo, essentialiter: et sic non dicit aliquam processionem nec relationem realem, sed rationis dumtaxat, sicut de Deo dicimus, intelligens et intellectum: eadem namque persona potest esse intelligens et intellecta. Secundo, personaliter: et sic importat processionem atque realem relationem, et significat procedentem per modum amoris personam. Tertio, notionaliter: sicque designat rationem processionis personæ. Nam amor non tantum est procedens, sed etiam dicit rationem sub qua alia procedunt. Primo modo amor est communis tribus personis, sed appropriatur Spiritui Sancto, cui plus competit ratio proprietasque amoris. Secundo modo est proprium Spiritui Sancto, et sic dicitur quod Spiritus Sanctus procedit ut amor. Tertio modo est quædam relatio seu notio communis Patri et Filio, quæ etiam nuncupatur communis spiratio. Sicque accipitur amor in verbo hoc, diligunt, quum dicitur: Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Itaque amor non eodem modo accipitur dum vocatur proprium et appropriatum. Sapientia vero ita est appropriatum quod nunquam est proprium. Cujus ratio est quoniam sapientia non significatur per modum exeuntis ab aliquo, sed per modum quiescentis in subjecto: ideo semper est essentialis. Porro amor significatur per modum exeuntis ab aliquo: nihilo minus significat aliquid absolutum. Sed exitus ille potest intelligi ut realis, vel tantum secundum rationem. Idcirco ex parte qua significat aliquid absolutum, est essentiale; tuncque relatio vel exitus importatus, erit rationis tantum, sicut quum dicitur: Idem eidem idem. Dum vero exitus ille significatur non tantum ut rationis, sed ut realis, sic amor est personale. — Hæc Thomas in Scripto.

Denique in prima parte Summæ suæ, quæstione vicesima septima, respondendo ad quæstionem qua quæritur, an in divinis sit alia processio a generatione Verbi, affirmat: In divinis non est processio nisi secundum actionem ad intra, et actio ista in intellectuali natura est actio intellectus et voluntatis. Processio itaque Verbi attenditur secundum actionem intellectualem; processio autem amoris, secundum actionem voluntatis qua amor a voluntate emanat: secundum quem amorem amatum est in amante. — Hæc demum processio amoris non potest generatio appellari. Intellectus etenim fit in actu per hoc quod res intellecta, per suam similitudinem est in intellectu; voluntas vero in actu est non per hoc quod similitudo voliti est in volente, sed ex hoc quod voluntas inclinatur et tendit in volitum. Processio itaque intellectus est secundum rationem similitudinis: ideo convenit ei ratio generationis, quoniam generans gignit simile sibi. Processio vero voluntatis non est secundum rationem similitudinis, sed potius impellentis, tendentis sive moventis in aliquid. Ideo quod procedit in divinis per modum amoris et secundum actum voluntatis, non procedit ut Filius, neque ut genitum, sed magis ut Spiritus: quo nomine designatur quædam vitalis motio atque impulsio, prout quis ex amore moveri dicitur aut impelli ad aliquid faciendum.

De hac re scribit etiam in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo nonodecimo, probans ibidem quod Deus sit non solum intelligens, sed et volens; et quod ipse sit sua voluntas semper in actu; et quod primo ac maxime vult se ipsum, ideoque sit in sua voluntate sicut volitum et amatum est in volente et voluntate amante. Porro amatum est in amante secundum quod amatur: amare autem est quoddam velle, velleque Dei est ejus esse. Esse ergo Dei in sua voluntate per modum amoris, non est esse accidentale, sed essentiale. Unde oportet quod Deus secundum quod consideratur ut in sua voluntate exsistens, sit vere et substantialiter Deus. Quod autem aliquid sit in voluntate sicut amatum in amante, ordinem quemdam habet ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, atque ad rem cujus intellectualis conceptio dicitur verbum: non enim amaretur res, nisi aliquo modo conciperetur; nec solum amati cognitio amatur, sed et amatum secundum quod in se bonum est. Necesse est ergo quod amor quo Deus est in voluntate divina sicut amatum in amante, tam a Verbo Dei, quam a Deo cujus est Verbum, procedat. Quum autem ostensum sit quod amatum in amante non sit secundum similitudinem speciei sicut intellectum in intelligente; et omne quod procedit ab alio secundum similitudinem speciei, procedat ut genitum: constat quod processio rei ad hoc quod sit in voluntate sicut amatum est in amante, non sit per modum generationis, sicut processus rei ad hoc quod sit in intellectu, generationis obtinet rationem. Hinc Deus procedens per modum amoris, non est generatus nec filius. Sed quia amatum in voluntate consistit ut inclinans et quasi impellens intrinsecus amantem in amatum; impulsus autem rei viventis ab interiori ad spiritum pertinet: convenit Deo per modum amoris procedenti ut Spiritus nuncupetur. Hinc Apostolus impulsum quemdam attribuit Spiritui seu amori, dicendo :11 Quicumque Spiritu Dei aguntur, etc. ; et rursus, Caritas Christi urget nos.12 Et quoniam omnis intellectualis motus a termino denominatur, et præfato amore Deus ipse summe sanctus diligitur ; Deus per modum amoris procedens, convenienter Spiritus Sanctus vocatur. Nempe quæ Deo dicata sunt, sancta dici consueverunt. Hæc Thomas.

His Petrus concordans : Pater, inquit, et Filius non solum sunt unum in natura et naturali voluntate, imo et in amicitia voluntateque liberali. Et hoc dupliciter, videlicet in consonantia spirandi amorem unius in alterum, et in ipso amore spirato. Hinc amor triplex est in divinis, videlicet : essentialis, quo unum sunt in se naturaliter diligendo; notionalis, quo unum sunt in spirando : qui est communis spiratio; personalis, quo nectuntur in amore spirato. Primus intelligitur quum dicitur : Pater amat se, Filius amat se; secundus, quum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto; tertius, quum dicitur : Spiritus Sanctus amor est. Primus communis est tribus; secundus est in Patre et Filio; tertius, proprius Spiritui Sancto. Simile hujus potest poni in amore sponsi ad sponsam. Diligunt namque se naturaliter, in quantum quilibet eorum est homo; diligunt quoque se quasi notionali amore, in quantum concordant in generando; diligunt item se quasi personali amore, in quantum concordant et uniuntur in genita prole. Ex hoc quippe plus se solent diligere quando communem habent prolem, præsertim si proles amabilis sit : maxime vero, si esset amor. Sic etenim proles est mutui amoris incitamentum, nexus et vinculum utriusque parentis. — Si autem objiciatur quod caritas appropriatur Patri, juxta illud Apostoli, Gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei (utpote Patris : nam subdit, Et communicatio Sancti Spiritus) :13 ergo nequaquam appropriatur Spiritui Sancto. Respondetur : Caritas consideratur dupliciter. Primo, in propria sua natura : et sic appropriatur Spiritui Sancto, quia plus convenit cum proprio ejus, puta amore spirato. Secundo, in comparatione ad alias virtutes : sicque potest Patri appropriari. Caritas enim est universalis motor virtutum : idcirco respectu earum habet rationem principii, sicque convenit Patri, cui ratio principii appropriatur ac maxime competit. Verumtamen, quoniam unicuique maxime competit quod convenit ei secundum se, et plus quam quod convenit ei per comparationem ad alterum : hinc caritas Spiritui Sancto appropriatur potissime. — Hæc Petrus. Qui etiam distinctionem inter amorem, dilectionem et caritatem compendiose tangit, dicendo : Amor communis est ad amorem naturalem ac rationalem; dilectio proprie designat rationalem, quia includit electionem; caritas vero superaddit appretiationem : ideo proprie dicit amorem bonum, gratuitum, spiritualem.

Præterea, ei quod dictum est, Spiritum Sanctum esse amorem Patris in Filium et econtra, sic objicit Petrus : Nihil idem est principium et terminus respectu ejusdem. Si ergo Filius est terminus in quem amor a Patre procedens tendit, non est principium a quo Spiritus Sanctus procedit. Ad quod respondet : quamvis ita sit in motu recto, non tamen in circulari : quia in circulari idem subjecto, diversus ratione, est terminus a quo et ad quem. Amor autem, secundum divinum Dionysium, est circulus quidam æternus. Sicque Filius potest esse amoris principium a quo, et terminus ad quem, non secundum eamdem rationem. Nam in quantum Filius est unum cum Patre, est ipsius Spiritus Sancti principium a quo; in quantum vero est distincta persona a Patre, est terminus in quem. Hæc Petrus.

Concordat Richardus : Quemadmodum, inquiens, per naturam ut non ab alio habitam, est fecunditas in persona divina ad producendum personam per modum naturæ, et de natura ut est Patris; ita per voluntatem ut non habitam per spirationem, est fecunditas in persona ad producendum personam per modum voluntatis, de natura ut est Patris et Filii, non per modum naturæ. Ideo sicut in divinis ponimus personam procedentem per modum naturæ, quæ persona est Filius; sic ponimus ibi personam procedentem per modum voluntatis, quæ persona est Spiritus Sanctus. Itaque eadem natura Dei quæ est de ratione intellectus voluntatisque ejus, ut est de ratione intellectus, est ratio productionis Filii: quæ propter suam perfectionem æquat totam virtutem naturæ. Ideo impossibile est aliquam personam emanare per modum voluntatis ut naturaliter agentis, sed liberaliter tantum: aliter eadem natura esset ratio activa duarum productio num sub ratione qua natura, quarum quælibet ob suam perfectionem æquaret totam ipsius naturæ virtutem. Nec ex hoc sequitur quod persona sic emanans possit non produci, quamvis emanet per modum voluntatis liberaliter operantis: quia productio personæ comprehenditur in perfectione exsistentiæ quam requirit divina essentia, quoniam propter summam suam perfectionem nata est esse in tribus suppositis relativis, ita quod perfecte in quolibet. Emanatio autem creaturæ non comprehenditur intra perfectionem exsistentiæ divinæ essentiæ. Procedit ergo Spiritus Sanctus per modum voluntatis. — Quod autem procedat per modum amoris, sic declaratur: Procedere per modum amoris, dupliciter potest intelligi: primo, per hoc quod est procedere sicut amor; secundo, per hoc quod est procedere sicut ex amore productum. Primo modo amor noster procedit a nobis per nostram voluntatem. Secundo modo procedunt a nobis actus nostri quos ex amore producimus. Primo modo procedit Spiritus Sanctus per modum amoris, quoniam Spiritus Sanctus est amor procedens. Potest quoque dici procedere per modum amoris quodammodo secundum similitudinem modi secundi: quia quum actus essentiales sint ratio actuum personalium, et in divinis sit amor essentialis tribus communis, videtur quod iste amor essentialis ut est in Patre ac Filio, sit ratio actus spirandi, seu activæ spirationis, quo producitur amor personalis, qui est Spiritus Sanctus. — Insuper procedit ut mutuus amor, quum sit amor procedens a Patre in Filium (sicut in objectum, non ut in subjectum) et econtrario. Quum enim sit amor perfectus in delectatione, unione et rectitudine, et amor perfectionem unionis, delectationis et rectitudinis habeat ex mutuitate; necessario sequitur quod Spiritus Sanctus procedat per mutui modum amoris. Etenim qui non amat amantem se, est valde ingratus. Quum igitur Pater amet Filium amore a se procedente in illum, constat quod et Filius diligat Patrem amore a se procedente in ipsum. Nec tamen sunt duo amores sicut in creaturis, sed unus idemque amor, quia in Patre et Filio est una voluntas, ex qua amor ille emanat. Et si quæratur an amor ille sit debitus, quo concesso videretur obligatorius, non liberalis: dicendum, quod ex parte Filii debitus est et rectus, non tamen considerat debitum: ideo quantumlibet debeatur, dum tamen debitum non attendatur, ratio liberalitatis non minuitur, sed rectitudinis ratio demonstratur. — Denique, quoniam Pater et Filius communicant in uno Spiritu procedente ab ipsis, qui est mutuus amor, concedendum est quod Spiritus Sanctus sit proprie nexus et vinculum Patris et Filii. Nexus vero quandoque habet rationem medii respectu eorum quos nectit, sicut duo lapides nectuntur cæmento; quandoque non, sicut duo ligna nectuntur in una flamma: juxta quam similitudinem Pater et Filius nectuntur in Spiritu Sancto. Hæc Richardus.

In cujus verbis sunt quædam obscura: ut quod ait mutuum illum amorem non attendere debitum. Videtur enim Richardus de S. Victore velle, quod in quantum procedit a Filio, attendat debitum, nec ita sit liberalis sicut in quantum procedit a

Patre. Quod et Alexander ac alii quidam sentire videntur. Aliqui etiam dicunt, quod quamvis Spiritus Sanctus sit tertia in summa Trinitate persona quantum ad emanationem; tamen in quantum est nexus et vinculum, seu ratione modi procedendi, habet se instar medii inter Patrem et Filium.

Circa hæc Bonaventura determinat et declarat, quod Spiritus Sanctus procedit per modum liberalitatis, quæ dicitur donum. Et ratio hujus est perfectio dilectionis, perfectio emanationis atque perfectio voluntatis, qua liberalissima ac fecundissima exsistente, non potest non produci persona in divinis ad intra: et hæc est ratio propria emanationis istius. Perfectior namque est dilectio mutua quam reflexa; et adhuc perfectior est dilectio mutua communicata, quam non communicata: quia non communicata videtur sapere amorem libidinosum. Quum ergo in Deo sit summa dilectio, et summa dilectio ac beatitudo non est absque persona quæ mutuo ametur, et sine persona cui amor mutuus recommunicetur, quæ communicatio est per liberalitatem: palam est quod in divinis sit persona per modum liberalitatis ac doni procedens. Nam et isti sunt duo modi procedendi dignissimi: per modum naturæ, ut proles a parente; et per modum liberalitatis, ut donum a datore. — Denique universæ creaturæ procedunt a Deo per cognitionem et voluntatem. Quemadmodum ergo ante creaturarum productionem fuit in Deo æterna generatio Verbi, in quo Pater omnia fienda disposuit; sic et æterna processio amoris, in quo Pater omnia quæ vellet, amaret ac daret. Amor namque est donum in quo alia cuncta donantur, nec aliquid proprie datur nisi ex amore. Hæc Bonaventura.

Porro Ægidius supra distinctionem septimam aliqua scribit hic advertenda. Voluntas, ait, vult aliqua de necessitate, videlicet finem, in quem (ut tertio Ethicorum innuitur) naturaliter ferimur. Alia vult non de necessitate, ut media. Hinc voluntas comparatur ad finem ut natura; ad media vero, sicut voluntas, in quantum secundum electionem fertur in ea. Deus itaque per modum voluntatis producit Spiritum Sanctum, in quantum vult finem, videlicet propriam bonitatem. Hinc emanatio Spiritus Sancti immutabilis est, quoniam bonitatem suam Deus necessario et immutabiliter vult. Hinc emanationem Spiritus Sancti concomitatur natura divina. Imo appropriate loquendo, intellectus ut natura, est ratio productionis Filii; atque per modum voluntatis ut natura est, emanat Spiritus Sanctus: quia procedit per modum voluntatis, concomitante natura, tamen per modum voluntatis.

Verum in hac distinctione refert Ægidius quorumdam positionem, utpote Thomæ, quæ paulo ante ex Scripto ejus hoc loco est recitata: quæ etiam est positio Alexandri, Bonaventuræ, et aliorum multorum. Hanc positionem frater Ægidius dicit in duobus peccare. Primo, quia ex diversitate in effectu, arguunt distinctionem in causa: quod non est verum, quum major sit unitas in causa quam in effectu. Rursus falluntur, quia per emanationem creaturarum probant emanationem personalum. — Verum reprobatio ista nil valet, et quædam falsa continentur in ea. Nempe præfati doctores ex diversitate creaturarum non arguunt diversitatem esse in Creatore, imo et ipsi dicunt, ex his quæ in creaturis reperiuntur, non posse sufficienter probari processionem in divinis ad intra; sed illa ex fide supposita, declarant ex processione creaturarum processionem divinam ac immanentem, quasi a posteriori, et quantum id fieri fas est. — Præterea non est verum, quod semper et generaliter major est unitas in causa quam in ejus effectu: imo major diversitas atque pluralitas est in homine quam in motu ipsius. Et dato quod major sit unitas in causa quam in effectu, nihilo minus ex diversitate creaturarum rite arguitur aliqua distinctio esse in Deo, utpote idearum et intellectus ac voluntatis, quæ sic idem sunt re, quod differunt ratione. Ab uno quoque omnino uniformiter sese habente, non nisi unum procedit, et unumquodque causatum a propria ratione causali procedit.

De his demum irrefragabilis Doctor plenissime scribit. Imo quod jam ex multis doctoribus est inductum, ipse pene totum solus in Scripto suo expressit, multaque alia quæ aliorum nullus conscripsisse videtur. Et inter cetera ex Richardo de S. Victore declarat qualiter Deo Patri conveniat amor pure gratuitus, quia a nullo accipit, et se gratis communicat; Spiritui Sancto, amor pure debitus respectu Patris ac Filii, quia ad intra non producit; Filio autem, amor ex utroque quasi permixtus, quia respectu Patris debitum habet amorem, gratuitum vero ad Spiritum Sanctum.

Ostendit quoque qualiter spirari conveniat Spiritui Sancto, dicens quod spiratio primo convenit imperfectis, in quibus virtus pulsatilis movet, ut in emissione aeris attracti ad cordis refrigerationem. Secundo, spiratio sumitur prout convenit rebus perfectis, in quibus vis rationalis movet ad formationem sermonis, ut dum intellectus generat verbum intelligentiæ simul spirando spiritum qui sit vehiculum verbi, sicut asserit Damascenus: Oportet verbum habere spiritum, nec est Verbum Dei deficientius verbo nostro. Tertio, spiratio accipitur prout convenit motioni amoris, ut sicut ex mente generatur intelligentia, sic ex utraque spiretur amor. Sicque spiratio dicitur amoris processio, quoniam sicut spiratio illa exterior est motus vitalis a virtute vitali naturali progrediens, sic amor est motus vitalis interior, a virtute vitali spirituali emanans. Præterea spiratio dicit motum ab anima, similiter amor. Intelligentia vero dicit motum ad animam vel in anima. Hinc spirari convenit non intelligentiæ, sed amori: quia generatio Filii est per modum emanationis intelligentiæ a mente; processio autem Spiritus Sancti, per modum amoris ab utraque. Sicque spirari, est proprium Spiritus Sancti. Et quamvis sapientia creata dicatur spirari aut inspirari, juxta illud in Job, Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam;14 non tamen id convenit Sapientiæ increatæ. Sapientiam namque creatam spirari non est aliud quam ipsam per Spiritum dari. Unde Sapientiam increatam spirari, esset ipsam per modum spirationis procedere: quod ut tactum est, ei non convenit. — Itaque Spiritui Sancto, qui amor est, proprium est spirari. Qui est nexus, vinculum, unitas atque communio Patris ac Filii: et hoc multiplici ratione. Primo, quia est amor procedens a Patre et Filio communiter unoque modo: amor autem nexus est vinculumque amantium. Secundo, quoniam exit a Patre et Filio in unitate substantiæ cum Patre et Filio: quod esse non posset, nisi in Patre et Filio una esset essentia: idcirco unitatem substantiæ Patris Filiique ostendit. Tertio, quoniam exit a Patre et Filio per eamdem habitudinem, relationem seu notionem, quæ est communis spiratio. Quarto, quia est unio sive communio per quam Deo unimur et participamus bonitatem ipsius ac dona, quia in ipso cuncta dona donantur. Itaque Spiritus Sanctus quatuor modis dicitur unio, communio nexusque Patris ac Filii. Primo effective, quia attribuitur ei unio atque communio Dei ad nos. Secundo relative, quia refertur ad Patrem et Filium sub habitudine una. Tertio ostensive, quia ostendit eamdem esse essentiam in Patre et Filio. Quarto quasi formaliter, quoniam ipse est amor Patris ac Filii. Denique unitas amborum tripliciter dicitur. Primo intransitive, ut sit sensus: unitas quæ est ambo. Sicque divina essentia est unitas utriusque. Secundo quasi inhæsive, unitas amborum, id est, unitas quæ est in ambobus: et hæc est notionalis communis spiratio. Tertio productive, unitas amborum, id est, quæ est ab utroque, quæ est Spiritus Sanctus. — Hæc Alexander. Ex cujus solidissimis dictis plura inducerem, nisi in aliorum scriptis tacta jam essent et allegata.

Circa hæc loquitur Scotus: Spiritus Sanctus producitur per actum voluntatis. Voluntas namque est perfectio simpliciter, et convenit Deo: aliter non esset voluntate perfectus; est quoque in Deo perfectio infinita, consequens ejus naturam. Tunc ita arguitur: Omne principium productivum imperfectum reducitur in productivum perfectum. Sed voluntas in nobis est principium productivum imperfectum: ergo reducitur in principium productivum perfectum, quod est voluntas divina. Similiter, natura in rebus creatis est principium productivum imperfectum: ergo in principium productivum perfectum reducitur, quod est natura divina, seu Deus ut agens necessitate naturæ in generatione Unigeniti sui, non in rerum creatione. Tunc ita arguitur: Omne habens principium productivum perfectum, potest illo producere. Sed Pater et Filius habent voluntatem, quæ est principium productivum perfectum, videlicet voluntatem infinitam: ergo possunt per illud producere productum adæquatum, utpote infinitum, quod est amor immensus, non inhærens nec accidens, sed subsistens.

Sed occurrit hic dubium, quomodo voluntas possit producere simile in natura et communicare naturam, præsertim quum natura sic definiatur: Natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans. — Ad hoc quidam doctor respondet, distinguens in primis naturam, et dicens quod sumitur quatuor modis: primo, pro essentia; secundo, ut est principium ex se inclinativum ad agendum; tertio, ut est naturæ proprietas: sicque voluntas potest vocari natura in comparatione ad subjectum; quarto, ut est immutabilis necessitas. Ulterius dicit quod alio modo hæc est vera: Deus vult; alio modo ista: Deus amat se; et aliter ista: Deus spirat. Hæc enim necessaria est: Deus vult necessitate naturæ. Sic et hæc vera est: Deus intelligit se ex necessaria determinatione intelligibilis ad intellectum. Sed hæc, Deus amat se, necessaria est, non necessitate præveniente aut compellente, sed necessitate consequente libertatem. Porro hæc, Deus spirat, est necessaria ex necessitate adsistente. — Unde aliqui dicunt, quod intellectus et voluntas non in quantum intellectus et voluntas communicant naturam (alioqui omnis intellectus et voluntas communicarent naturam); sed intellectus et voluntas in natura divina communicant naturam, cum qua realiter idem sunt, diversimode tamen. Quum enim intellectus naturam communicat in divinis, tunc natura determinatur ab intellectu, ita quod potius communicatur ibi natura intellectualis, quam naturalis intellectus, ita quod natura tenet ibi gradum priorem. Ideo prius producitur ibi ut Filius, quam ut Verbum: quoniam intellectus sequitur, et natura præcedit. Sed ex parte voluntatis natura non concurrit cum voluntate sicut cum intellectu: quia ibi natura non præcedit, nec voluntas est sequens, ita quod natura sit impellens atque præveniens, quum hoc non stet cum voluntatis libertate. Sed voluntas producit, et coexsistit sibi vis quædam naturæ: qua sibi coexsistente naturam communicat, quam alias non communicaret. — Alii vero declarant quomodo voluntas necessarie communicet ac producat. Dicunt enim quod voluntas potest comparari ad finem ut ad summum bonum apprehensum, prout elicit simplicem actum circa illud, et quod sic voluntas necessarie vult summum bonum, et est ibi perfecta et infinita libertas, et necessitas immutabilitatis dumtaxat. Alio modo potest comparari voluntas ad incentivum amorem quem producit. Sicque est ibi duplex necessitas: una quam habet voluntas ex se, scilicet necessitas immutabilitatis; et alia ex vi naturæ adsistente, et non tantum necessitas ex libertate perfecta. — Dicunt et alii, quod actus voluntatis dupliciter consideratur: primo, ut elicitur a potentia; secundo, ut tendit in objectum. Primo modo est actus liber et libere elicitus; secundo modo est necessarius: quemadmodum visio ut elicitur a potentia imperio voluntatis, est actus libere elicitus, qui tamen ut tendit in objectum, habet necessitatem. — Hæc Scotus.

Quocirca sciendum quod quamvis loquatur pluraliter, specialiter tamen notat Henricum, qui ea quæ tacta sunt, scribit partim in Summa sua, et partim in Quodlibetis, sicut et supra tertia distinctione plenius est ostensum. Et ea quæ dicit, revera coincidunt cum his quæ jam ex verbis Thomæ, Ægidii et Richardi sunt introducta, quamvis Henricus aliqualiter subtilius atque profundius ea exprimere videatur. Nihilo minus Scotus more solito ea impugnat, tamen inefficaciter. Sic et enim arguit: Quæro an vis coexsistat voluntati ut operans totale aut partiale. Nullum horum poterit dici, quia sic vis illa esset voluntatem præveniens ac impellens, etc. — Ad quod dico, quod positio illa Henrici non est intelligenda quasi vis illa sit quid distinctum a voluntate aut superaddita voluntati; sed est ipsa voluntas realiter idem cum vi divinæ naturæ, seu cum divina natura summe fecunda, atque ad producendum suo modo efficacissima: quæ vis quantum ad actum spirandi seu producendi Spiritum Sanctum, habet se concomitante, sicut voluntas ad actum gignendi.

Præterea contra illud quod dictum est, quod in hac propositione, Deus vult se, est una necessitas; in hac vero, Deus spirat, est duplex necessitas: arguit sic: Ipsi dicunt quod actus personales fundantur super actus essentiales; sed non potest esse major necessitas in eo quod fundatur in aliquo, quam in illo super quod fundatur. — Istud videtur puerile ac debile argumentum. Ei namque quod fundatur in aliquo, aliquid convenit in quantum fundatur in illo, et aliquid in quantum est aliquid in se; et ex utroque potest quamdam necessitatem habere: sicut et rebus quibusdam creatis in quantum innituntur Deo ut conservatori indesinenti convenit incorruptibilitas aliqua, quibus nihilo minus ex essentialibus suis principiis aut ex propria natura ac propria definitione aut ratione competit incorruptibilitas quædam, ut de intellectualibus creaturis atque cœlestibus corporibus elucescit.

Insuper ait Scotus: Ad necessariam productionem amoris spirati in divinis, duo concurrunt, videlicet infinita voluntas et infinitum objectum, quorum utrumque per se est principium necessario producendi amorem. Infinita quippe voluntas non potest non esse recta: ergo non potest nolle summum amabile, quod est bonum immensum; nec potest velle non esse in actu volendi hoc bonum. Si autem deesset infinitas vel voluntati vel objecto, posset voluntas quandoque illud non velle; sed posita utriusque infinitate, necessario sequitur productio infiniti amoris. Unde intelligo sic, quod in primo instanti naturæ intellectus divinus intelligit divinam essentiam, et præsentat eam voluntati divinæ: quæ quasi in secundo instanti habet actum producendi amorem adæquatum, qui vere est infinitus, sicut objectum ipsius, quod est bonitas seu essentia Dei, quod amatur illo amore quantum ex sua natura amabile est, utpote infinito. — Ad argumentum autem prætactum, dicendum quod quamvis Spiritus Sanctus sit similis in natura Patri ac Filio, hoc tamen ex sua productione non habet directe, quia procedit ut amor, non ut Filius;15 similitudo vero in Spiritu Sancto concomitatur suam productionem. — Hæc Scotus.

Hinc in libro de Trinitate scribit Guillelmus Parisiensis capitulo vicesimo: Monstravimus supra, quod Pater et Filius necessario sunt prima dualitas, per modum quo eis convenit esse duos. Nunc demonstrare conabimur, quod necessario communicent tertio, qui neuter eorum est, et tamen cum eis communicet in essentia illa altissima, ita quod prima illa dualitas non sit sola, sed necessario requirat tertiam unitatem quæ communis eorum societas sit. Et hoc est quod nominant veræ fidei professores, primæ societatis beatissimum fœdus. Et est primi amoris primus fructus, et primi complexus gaudium atque suavitas; primæ pacis vinculum, prima concordia, primum complacitum. Usitata vero et certa appellatione dicitur Spiritus Sanctus, qui est primum æternumque donum, thesaurus donorum omnium, fons gratiarum, caritas qua se complectuntur Pater æternus et Unigenitus ejus, de qua in universo exuberat ingens suavitatis ubertas cuncta perfundens, quæ ubertate universos delectat utentes. — Porro quod primo et summo amore se invicem complectantur Pater et Filius, ostendunt prima et summa bonitas in utroque ac mutuæ cognitionis ultima seu extrema et maxima certitudo. Optimus equidem optimum clarissima cognitione notum non amare non potest; et si etiam Pater Filium non amaret, optimus tamen optimum non posset non amare. Summe igitur diligens summe diligendum necessario diliget, nec minus quam se ipsum, et inter ipsos est prima pax et amicitia prima. Necessario igitur primi se amantes, primo fœdere sibi invicem colligati sunt. Et si nostræ consuetudinis intelligentiam ista præcedant necessario, tamen ubi vere sunt duo quorum uterque est optimus, et bonitas summa, est summa concordia, mutuusque summæ bonitatis complexus. Quemadmodum enim primus pater fons est atque principium omnium generationum, et sicut primum verbum ac prima loquela fons principiumque consistit omnium verborum ac loquelarum; sicut etiam Unigenito Dei appropriatum principium est sapientia omnium cognitionum ac luminum quæ post sunt: sic omnium amicitiarum atque concordiarum seu societatum necesse est primam societatem esse principium. Quemadmodum item primogenitum lumen principium est luminis omnium cognitionum, sic omnis suavitas affectionis habet tanquam appropriatum principium effectivamque causam, primam suavitatem, quæ per appropriationem est Spiritus Sanctus. — Hæc Guillelmus Parisiensis. Qui de his plura conscribit, quæ infra tangentur.

Concordat dominus Antisiodorensis, qui in Summa, primo libro: Quæritur, inquit, quomodo Spiritus Sanctus procedit ut amor. Quum enim Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum tanquam amorem, qui nexus et concordia est Patris et Filii, propter quod asserit Augustinus, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Sed videtur quod hoc non sit ita, quia in divinis diligere est esse. Sed Pater et Filius non sunt Spiritu Sancto: ergo non diligunt se Spiritu Sancto. bit. Tamen in ejus determinatione aliqua scribit hic doctor deservientia huic proposito: Pater, inquiens, gignit Filium qui est sapientia summa, cujus radii sunt omnes sapientiæ creatæ. Propter quod de ea ait Scriptura: Omnis sapientia a Domino Eccli. 1, 1. Deo est. Sic Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum, cujus velut rivuli sunt omnes sanctæ affectiones, imo ex quo omnis amor profluxit. Procedit namque a Patre et Filio per modum benignitatis et doni, imo et primi doni, qui est amor: et procedit ut amor propter proprium terminum emanationis seu spirationis, quæ terminatur ad istum increatum et spiratum amorem. — Denique in Deo sunt omnia: ergo in ipso est amor naturalis et amor gratuitus. De amore naturali dicit Apostolus: Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ.16 Ubi dilectio sumitur essentialiter, non personaliter pro Spiritu Sancto: alioqui Filius esset filius Spiritus Sancti. Quum ergo dilectio Dei naturalis sit essentialis, oportet ut amor gratuitus sit personalis, quamvis in Deo realiter idem sint, quemadmodum essentia et persona: attamen uno nominato, non nominatur alius. Sicque amor gratuitus proprie dicitur Spiritus Sanctus. — Rursus, in anima rationali, quæ imago est Dei, est amor gratuitus, utpote caritas, et amor naturalis: idcirco in Deo est dilectio correspondens utrique. — Hæc Antisiodorensis.

Sed præinductis ac præallegatis doctoribus videtur discordare hoc loco opinio

Durandi de S. Portiano, qui ait: Ad videndum quomodo Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, primo excludetur imaginatio quorumdam non bona circa hoc. Quidam namque imaginantur quod Filius producitur per actum intelligendi, unde et Verbum appellatur, quod est terminus operationis intellectualis per ipsam productus; Spiritus Sanctus autem per actum volendi, propter quod amor vocatur. Sed istud non videtur bene dictum. Quod enim Filius producatur per actum intellectus, et Spiritus Sanctus per modum volendi, non potest intelligi nisi duobus modis: primo, quod isti actus sint ipsæmet productiones personarum; alio modo, quod sint principia productionum: sicut calor manus dicitur produci ab igne per calorem et per calefactionem, sed per calefacere seu calefactionem tanquam per productionem, et per calorem tanquam per productionis principium. Primum dici non potest (videlicet quod intelligere et velle sint activæ productiones personarum) propter tria. Primum est, quia secundum omnes, productiones personarum sunt actus notionales et non essentiales: sed intelligere et velle sunt actus essentiales. Secundum est, quoniam actus isti competunt unicuique divinæ personæ, et sic cuilibet personæ in divinis conveniret producere Filium ac Spiritum Sanctum. Tertium, quia productiones personarum realiter differunt: sed actus isti sunt omnino idem realiter, quum absolute dicantur. — Insuper, quod non sint principia productionum, sic patet: Id cujus conditio est opposita fecunditati, non potest esse principium actus quo aliquid producitur, quia omnis productio provenit ex fecunditate: sed conditio actuum intelligendi atque volendi est opposita fecunditati, quia conditio actuum horum est quod ex eis nil alterum aut aliud constituitur, ut nono Metaphysicæ dicitur.

Præterea, exclusis per intellectum a Deo intellectu et voluntate cum omnibus actibus suis, adhuc esset in divinis generatio

A Filii et spiratio Spiritus Sancti, ita quod hæc sunt in divinis ex fecunditate naturæ radicaliter: quam fecunditatem habet ex sua infinitate, et non ex hoc quod est intelligens et volens. — Et si objiciatur: Filius Dei est Verbum, verbum autem non est intellectu excluso, similiter Spiritus Sanctus est amor, qui non est voluntate et ejus actu exclusis. Respondeo, quod Filius Dei esset, sed Verbum non diceretur; similiter Spiritus Sanctus esset, sed amor non diceretur.

Istud potest sic persuaderi: Secundum idem proportionabiliter convenit fecunditas Deo et creaturis: sed fecunditas producendi aliquid convenit creaturis non ex hoc quod sunt intelligentes aut volentes, sed per aliquid aliud prius eis conveniens. Hinc virtus generandi invenitur in rebus intellectu carentibus, animatis et inanimatis. Ergo similiter est in Deo, quod licet natura divina sit intelligens et volens, ex hoc tamen nulla fecunditas inest ei ad producendum quamcumque personam: sed sicut calor ignis si esset intelligens atque volens, causaret similem sibi calorem ex fecunditate suæ naturæ sicut nunc facit, nec ad hoc aliquid cooperaretur intelligere suum aut velle; sic natura divina quamvis sit intelligens et volens, ex infinitate sua habet fecunditatem quod virtute sua persona sit a persona, ad quam nil agit intelligere aut velle. — Præterea, qualis est ordo rei inter differentia realiter, talis est ordo rationis inter differentia secundum rationem. Sed ubi natura et intellectus et voluntas differunt realiter, productio est vi naturæ, non intellectus aut voluntatis: ergo sic est in Deo, in quo sola ratione distincta sunt. — Hæc est prima pars opinionis hujus Durandi.

Deinde subjungit: In productione divinarum personarum tria considerantur, videlicet habitudo virtutis productivæ ad actum producendi, supposita producentia, et ordo productorum ac productionum. Quoad primum, nulla persona in divinis procedit per modum intellectus aut voluntatis, sed quælibet per modum naturæ. Quod enim producitur a virtute agente ex necessitate immutabilitatis et determinata ad unum, producitur per modum naturæ. Sic autem producuntur Filius et Spiritus Sanctus: ergo per modum naturæ. In hoc namque differt modus naturæ a modo voluntatis in eliciendo actum suum, quod principium naturale agens naturaliter, non habet in potestate sua actum suum, ut eum possit non producere. Pater autem necessario generat Filium suum; Pater quoque et Filius necessario producunt Spiritum Sanctum. — Si autem consideremus supposita producentia, sic Spiritus Sanctus producitur per modum voluntatis, Filius per modum naturæ: quoniam modus naturæ in creaturis est, quod unum sit ab uno tantum, et non a pluribus ejusdem gradus atque originis, quorum quodlibet esset per se sufficiens ad totum perfecte agendum. Plures tamen concurrunt moderando per voluntatem suam virtutem, ut patet de pluribus trahentibus navem ubi alter sufficeret. Quum enim Filius procedat solum ab uno, Spiritus Sanctus a Patre et Filio, ita quod tam perfecte producit unus ut ambo: ideo Spiritus Sanctus dicitur produci per modum voluntatis, Filius per modum naturæ. — Si vero attendatur ordo productorum seu personarum productarum et productionum, sic Filius dicitur procedere per modum intellectus, Spiritus Sanctus per modum voluntatis: quoniam in imagine creata quæ attenditur secundum potentias et actus naturæ intellectualis, prima emanatio est secundum intellectum, et alia sequens, in qua terminatur emanatio immanens, est secundum voluntatem. Ex hoc ita arguitur: Illud quod in divinis procedit prima emanatione ad intra, procedit per modum intellectus; et quod procedit secunda emanatione ad intra, procedit per modum voluntatis. Sed Filius procedit prima tali emanatione, Spiritus Sanctus secunda. Ergo Filius procedit per modum intellectus, Spiritus Sanctus per modum voluntatis.

A Et sic intelligenda sunt quæ dicuntur circa istam materiam de modo processionis divinarum personarum, et verba doctorum quæ insinuare videntur quod intelligere et velle sint rationes divinarum emanationum. Hæc enim dicuntur solum secundum quamdam adaptationem ad ea quæ inveniuntur in imagine creata. — Hæc est secunda pars opinionis istius.

Itaque secundum Durandum istum (in hac opinione erronea ac perversa durum Durandum), Filius et Spiritus Sanctus dicuntur produci per modum intellectus et voluntatis, non ex natura rei et proprie, sed propter quamdam similitudinem et adaptationem, quemadmodum in Scripturis Deus nasci et pœnitere asseritur, condolere quoque, audire et flecti.

Hæc autem opinio videtur non solum valde periculosa, sed et penitus imperita, et prorsus damnabilis ac pessimus error, imo errorum congeries, nec ullam apparentiam aut rationum soliditatem sortitur. — In primis ergo convincitur esse contra Scripturam canonicam Joannis primo, quo legitur: In principio erat Verbum.17 Ubi dicunt expositores catholici, quod ad exprimendum modum ac proprietatem generationis æternæ non poterat aptius nomen inveniri aut exprimi quam hæc dictio, Verbum. Si autem præfata opinio esset vera, Verbum in divinis non diceretur proprie, sed metaphorice aut transumptive: quod quia Origenes scripsit super Joannem, S. Thomas in prima parte Summæ suæ affirmat eum fuisse fontem Arianæ perfidiæ. Quod vero istud sequatur ex præfata stulta et præsumptuosa opinione, facillimum est probare: quia secundum eam Filius Dei non dicitur Verbum nisi per adaptationem quamdam ad creatam imaginem, et per similitudinem cum rebus creatis, quum verbum sit proprie emanatio intellectus ex sua natura. Deinde reprobatur opinio seu potius rudis et fatua imaginatio illa, per omnia loca Scripturæ in quibus Filius Dei sapientia Patris vocatur, quia videlicet unigenitus Filius

Dei est sapientiæ Patris plena expressio. Unde et sapientia, ars, exemplar, idea, veritas, et consimilia ad intellectum pertinentia, Filio Dei appropriantur, quia per intellectum a Patre procedit, prout omnes doctores authentici concorditer protestantur. — Consequenter stolida ista opinio reprobatur, quia apertissime contrariatur documentis antiquorum atque sanctorum doctorum, Augustini, divini Dionysii, Boetii, Anselmi, et aliorum. Siquidem sacratissimus et theologicissimus Dionysius in libro de Divinis characteribus docet, quod Unigenitus Patris sit vere et proprie verbum, sapientia et conceptus paterni intellectus. Fidelissimus quoque Augustinus, quintodecimo de Trinitate, fatetur : Tanquam se ipsum dicens, Pater genuit Verbum sibi æquale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid magis aut minus esset in ejus Verbo quam in ipso. Rursus eodem asserit libro : Sciunt se invicem Pater et Filius, sed Pater gignendo, Filius nascendo; item : Pater omnia quæ substantialiter habet, in coæterno sibi suo Verbo dixit. Septimo etiam de Trinitate disseruit : Pater Verbo sibi æquali semper et incommutabiliter dicit se ipsum. Quæ omnia vera non essent, nisi Pater intelligendo gigneret Filium, et ipsum intelligere Patris ad productionem Filii aliquid ageret : quoniam dicere Dei Patris non est exterior prolatio, sed interna expressio, et realiter ipsum intelligere ejus. Hinc in Proslogion, capitulo vicesimo tertio, ait Anselmus : Hoc bonum es tu, Deus Pater, hoc est Verbum tuum, id est Filius tuus. Etenim non potest aliud esse quam tu, aut aliquid majus aut minus te esse in Verbo tuo quo tu dicis te ipsum, quoniam Verbum tuum sic verum est quomodo tu verax es.

Insuper reproba illa opinio est contra omnes doctores scholasticos hucusque præallegatos, sicut ex introductis clarissime constat. Unde in prima parte Summæ, quæstione vicesima septima, sanctus Doctor testatur : In divinis non est processio nisi secundum actionem immanentem. Hujusmodi autem actio in intellectuali natura est actio intellectus et voluntatis. Et processio Verbi est secundum actionem intellectus; processio Spiritus Sancti, secundum actionem voluntatis. Imo quod generare Dei Patris sit realiter intelligere ejus, præsertim notionaliter sumptum, constat ex eo quod ibidem asserit Thomas : Intelligere in nobis non est ipsa substantia intellectus. Propter quod verbum quod secundum intellectualem operationem procedit in nobis, non est ejusdem naturæ cum eo a quo procedit. Sed intelligere divinum est ipsa substantia intelligentis : ideo Verbum procedens ab intellectu, est ejusdem naturæ. Et rursus ibidem : Processio Verbi in divinis habet rationem generationis. Procedit enim per modum intellectualis actionis, quæ est operatio vitæ, et a principio conjuncto, atque secundum rationem similitudinis : quia conceptio intellectus est similitudo rei intellectæ et in eadem natura, quia in Deo idem est intelligere et esse. Denique in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo undecimo, ait : Impossibile est divinam generationem accipi nisi secundum emanationem intellectualem, ex hoc quod Deus intelligit se ipsum. Et idem ibi prosequitur diffuse. Postea quoque declarat idem de Spiritu Sancto, quod a voluntate vere procedat. In Scripto quoque, sicut supra innotuit, protestatur quod productiones personarum in divinis nequeunt accipi nisi secundum actiones intellectus et voluntatis. — In qua doctrina, ut copiose ostensum est, Alexander, Albertus, Bonaventura, Guillelmus Parisiensis, dominus Antisiodorensis, Udalricus, Petrus, Henricus, Scotus, Richardus, Ægidius, vere concordant : prout supra, præsertim in quæstione sexta distinctionis secundæ ostensum est, qua quæstione quæsitum est, utrum in divinis sint tantum tres personæ. Ubi p. 189 C. commemorata sunt verba Alexandri, dicentis : Communio boni non potest esse nisi duobus modis, videlicet per modum p. 189 C. naturæ, et per modum voluntatis. Prima, in divinis est generatio; secunda, processio amoris ab amante. Est itaque in divinis processio per modum intellectus seu rationis; sed hæc non est alia a productione naturali. Deo namque non convenit productio cujuscumque naturæ, sed dignioris, utpote intellectualis; nec dicitur ibi generatio secundum quemcumque modum, sed secundum quod intelligentia a mente procedit, quæ est prima productio rationalis et intellectualis naturæ. Propter quod asserit Augustinus, generationem Filii per productionem intelligentiæ a mente esse intelligendam, productionemque Spiritus Sancti per processionem amoris a mente et intelligentia. Hæc Alexander. Idem ostensum est ibi ex verbis Alberti, Thomæ, Richardi, et aliorum nunc nominatorum. Unde et Henricus sexto loquitur Quodlibeto: Persona in divinis non potest esse origo personæ nisi per actum quo illam producit, qui est immanens actus; immanens vero actus in Deo non est nec esse potest nisi actio intellectus et voluntatis. Unde et Scotus: In hoc, inquit, omnes conveniunt, quod in divinis sunt tantum duæ productiones: una secundum actionem intellectus; alia secundum actionem voluntatis.

Cf. p. 192 D supra.

Cf. p. 192 A'.

Nunc ergo solvendæ sunt persuasiones Durandi. Atque ad primam dicendum, quod actus isti intellectus ac voluntatis in divinis accipiuntur tripliciter, scilicet essentialiter, notionaliter, et personaliter. Primo modo absolute sumuntur, et competunt unicuique divinæ personæ, et aliquo modo agunt ad personarum productionem, secundum quod sunt in personis producentibus, in quantum videlicet sunt fundamentum et radix personalium actuum, prout in prætacta ostensum est quæstione ex Henrico, Richardo et aliis. Porro in quantum sumuntur notionaliter, sunt principia et rationes principiativæ personarum, prout etiam in ista quæstione est declaratum. Si vero sumantur personaliter, sunt ipsæ relationes atque personæ.1819

A Et per hanc distinctionem verissimam dejicitur et exsufflatur totum fundamentum Durandi. — Quod vero consequenter assumit, et ait quod conditio actuum intelligendi et volendi est quod ex eis nil aliud seu alterum constituitur: si hoc verum esset eo modo quo ipse id applicat ac prætendit, apertissime sequeretur quod Deus excelsus et gloriosus non esset creator et causa rerum per intellectum et voluntatem, et falsa esset Scriptura quæ ait: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.20 Et rursus, Omnia in sapientia fecisti;21 itemque, Omnia quæcumque voluit Dominus fecit.22 Denique in creaturis intellectus et voluntas sunt activa principia, et secundum Peripateticos, intelligentiæ per operationem intellectus movent orbes, et per eos producunt inferiores effectus: imo secundum Avicennam et Algazelem, intelligentia superior per actum intellectus producit intelligentiam inferiorem et animam nobilem ac orbem. Quod quamvis verum non sit, tamen ex hoc innotescit quod secundum tantos philosophos, intellectus est productivus. Et nonne secundum Aristotelem, intellectus practicus ordinatur ac tendit in opus? Imo secundum eumdem, intellectus speculativus extensione sui fit practicus. Nihilo minus ad salvandum quod ex nono Metaphysicæ allegat Durandus, sufficit dicere quod conditio intellectus pure speculativi et voluntatis eum sequentis, est ut per eos nil aliud vel alterum constituatur ad extra secundum quod tales sunt, quum sic solum habeant actiones immanentes, non eg residuales.

Insuper quod ait Durandus, exclusis per apprehensionem a Deo intellectu ac voluntate cum omnibus actibus suis, adhuc esset in divinis generatio Filii atque spiratio Spiritus Sancti, ineptissime dictum est. Quamvis enim conveniat superdignissimo Deo fecunditas summa et plena ex sua natura et ex sua infinitate, hoc tamen non est in quantum sua natura est natura, loquendo in generali et indeterminate eam sumendo, sed in quantum est natura intellectualis, divina, incircumscripta, absolute perfecta. Imo nec naturis creatis competit generare similia sibi in specie nisi in quantum sunt tales vel tales. Idem dicendum de infinitate, quod ipsa ut solum infinitas, non est origo, radix et ratio tantæ fecunditatis; sed in quantum infinitas prima, formalis, perfectionalis, totius potentialitatis penitus expers. Propter quod asserit Scotus, qui in istis modis appropriate loquendi fuit satis acutus et curiosus: Ad necessariam productionem amoris in divinis concurrunt infinita voluntas, et infinitum objectum, quod est finis, imo et infinitum infinitæ perfectionis contentivum. Et idem de intellectu respectu productionis Verbi est accipiendum. Hinc sicut jam tactum est, irrefragabilis Doctor, qui ubique cautissime loquitur, ait: Deo non convenit productio cujuscumque naturæ, sed intellectualis ac liberæ. Itaque dico quod seclusis a Deo superaltissimo intellectu et voluntate cum actibus suis, non conveniret ei generatio neque spiratio, imo nec vita nec ratio Deitatis: quia secundum præallegatos doctores, generare proprie sumptum non convenit nisi viventibus, nec aliqua vita convenit Deo adorando et sancto, nisi pure ac perfecte intellectualis; atque de ratione Dei est, esse ens absolute perfectum. — Amplius, contra illud quod ait Durandus, quod seclusis a Deo intellectu et voluntate, adhuc esset in eo generatio, et genitum diceretur Filius, sed non Verbum; et item esset in Deo spiratio, tamen spiratum non diceretur Spiritus Sanctus: potest sic argui: Filius Dei nunc secundum rei veritatem et prout generatio realiter est in Deo, dicitur et est Verbum, quamvis non intellectu excluso. Similiter Spiritus Sanctus nunc vere et proprie dicitur amor. Ergo generatio et spiratio prout secundum veritatem et exsistentiam actualem sunt in Deo, sunt per actum intelligendi et volendi, quum Verbum non sit sine intellectu, imo sit emanatio ejus, nec amor sine voluntate, sed processio sit ipsius.

Deinde contra sequentem Durandi persuasionem, qua propositum suum sic nititur persuadere: Fecunditas secundum idem proportionabiliter convenit Deo et creaturis; sed fecunditas producendi aliquid convenit creaturis non ex hoc quod sunt intelligentes et volentes, etc. Istud est infirmissimum argumentum, et multum debilius argumento Arianorum, assignantium duodecim modos emanationum in creaturis, quorum nullus competit generationi Filii Dei: ergo illa non est ponenda. Quod argumentum jam ante stultum est, quoniam creaturæ non queunt repræsentare perfecte Deum et emanationes divinas ad intra: et utique multo minus inferiores et viliores creaturæ, in quibus Trinitas relucet solum per modum vestigii, possunt repræsentare modum generationis divinæ et spirationis æternæ in Deo. Stultum est ergo ex hoc concludere, quod generatio convenit Deo non quia intelligens, quoniam creaturis inferioribus convenit non quia intelligentes, etc. Imo ut S. Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto, ostendit, atque præhabitum est, generatio nequaquam potest Deo convenire secundum modum quo convenit extense loquendo elementis, neque ut convenit mixtis inanimatis, neque ut convenit plantis aut vegetativis, nec sicut convenit animalibus irrationalibus; sed potius per modum quo convenit intellectualibus et rationalibus creaturis, in quibus est processio verbi ab intellectu, atque amoris a voluntate. Sicque naturæ intellectuali ex sua intellectualitate inest fecunditas, et ex sua voluntate causalitas et ubertas. At vero si (ut ait Durandus) utraque emanatio divina ad intra, esset per modum naturæ, non esset ratio distinguendi inter eas. Probatum est quoque, quod naturæ secundum quod natura est, non convenit nisi unus modus se communicandi. — Ex quibus patet multiplex error ac falsitas tam intolerandæ et stultæ opinionis.

Quomodo autem processio Spiritus Sancti tam necessaria sit ut non possit non esse, non obstante quod voluntaria et liberalis exsistat, jam satis ostensum est in quæstione hac ipsa.

Postremo, ex præinductis patent solutiones objectionum in quæstionis hujus exordio factæ. Ostensum est quippe, quemadmodum amor in Deo dicatur tripliciter, et quomodo approprietur, et qualiter proprius sit Spiritui Sancto. — Ad secundum dicendum, quod inter Patrem et Filium non est media persona secundum modum et ordinem emanationis. — Ad tertium patet responsio ex verbis Alexandri ac aliorum præhabitis.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 8. ↩

  2. Exod. viii, 19. ↩

  3. Luc. xi, 20. ↩

  4. 1 Joann. iv, 8. ↩

  5. Ibid. 7. ↩

  6. Ibid. 13. ↩

  7. 1 Cor. xii, 11. ↩

  8. Gen. vi, 3. ↩

  9. Coloss. iii, 14. ↩

  10. Ephes. iv, 3. ↩

  11. Rom. viii, 14. ↩

  12. II Cor. v, 14. ↩

  13. II Cor. xiii, 13. ↩

  14. Job xxxii, 8. ↩

  15. Cf. p. 443 C. ↩

  16. Coloss. 1, 13. ↩

  17. Joann. 1, 1. ↩

  18. dist. II, q. 6. ↩

  19. dist. II, q. 6. ↩

  20. Ps. CXLVIII, 5. ↩

  21. Ps. CIII, 24. ↩

  22. Ps. CXXXIV, 6. ↩

Chapter 112 of 271