Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An tertia persona in divinis proprie appelletur Spiritus Sanctus.

Videtur quod non. Primo, quoniam quælibet persona divina est spiritus, juxta illud Joannis:1 Spiritus est Deus. Quælibet etiam divina persona est sancta, et Spiritus essentialiter sanctus. Ad quod insinuandum Isaias fatetur se audisse Seraphim exclamantes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens.2 Ergo quælibet earum est Spiritus Sanctus. — Secundo, quum quælibet earum sit spiritus, vel ergo est Spiritus Sanctus, vel Spiritus non sanctus. Si primum, habetur propositum. Secundum vero esset blasphemia.

Ad hoc Thomas respondet: Spiritus est nomen impositum ad significandum subtilitatem alicujus naturæ. Hinc dicitur tam de quibusdam corporalibus quam de incorporeis rebus. Nam aer ob suam subtilitatem dicitur spiritus: et ejus attractio vocatur inspiratio; ejus vero expulsio, exspiratio. Deinde ventus spiritus appellatur. Sed et subtilissimi vapores seu humores per quos virtutes animæ diffunduntur in diversas corporis partes: qui vapores vocantur spiritus animales, etc. Conformiter incorporalia et immaterialia, ut Deus, angelus, anima, spiritus nuncupantur. Hinc quoque homines bene concordes et mutuo amorosi, dicuntur unius spiritus ac conspirati, quemadmodum et unum cor unamque animam habere dicuntur. Unde nono dicitur Ethicorum: Amicorum est proprium unam animam in duobus corporibus esse. Nam et Apostolus dixit: Qui adhæret 1 Cor. vi, 17. multum de materia habent, grossa vocantur. Ideo spiritualitas secundum rationem hujus significationis potissime convenit Deo. Itaque spiritus prout nominat subtilitatem naturæ, convenit tribus personis. Sed Spiritus Sanctus duplici ratione a spiritualitate vocatur. Una atque præcipua est (ut credo) quia per ipsum et per dona ipsius, divinæ spiritualitatis participes efficimur, in quantum a temporalium affectu abstrahimur. Propter quod temporalium contemptores vocantur spirituales. Et hoc convenit ei in quantum procedit ut amor, qui est primum donum, in quo cetera dona donantur. Alia ratio est quoniam ipse est amor Patris ac Filii, quo se diligunt: amantem autem et amatum uniri in spiritu perhibemus. Hæc Thomas in Scripto.

C In prima vero parte Summæ, quæstione tricesima sexta: Processio, inquit, in divinis quæ est per modum amoris, non habet proprium nomen. Relationes quoque quæ secundum eam accipiuntur, in nominatæ sunt. Hinc persona hac processione procedens, non habet proprium nomen. Sed sicut sunt accommodata aliqua nomina ex usu loquentium ad designandum præfatas relationes, vocando eas processionem ac spirationem, quæ secundum proprietatem significationis magis videntur significare actus notionales quam relationes; sic ad designandum personam per modum amoris procedentem, accommodatum est nomen hoc, Spiritus Sanctus. Et hujus convenientiæ ratio sumitur ex duobus. Primo, ex communitate Spiritus Sancti, qui est communis amor Patris ac Filii, et ex utroque emanans: ideo nomen illud quod ambobus posset esse commune, sibi est proprium, ut quintodecimo de Trinitate loquitur Augustinus. Secundo, quoniam spiritus in rebus corporeis impulsionem et motionem quamdam importat: propter quod ventum et flatum, spiritum nominamus. Proprium vero amoris est impellere ac movere voluntatem amantis in amatum. Quum igitur Spiritus Sanctus procedat ut amor quo Deus amatur, recte vocatur Spiritus Sanctus, quoniam sanctitas illis attribuitur rebus quæ ordinantur aut tendunt in Deum. Hæc in Summa. — Porro in Summa contra gentiles, libro quarto, tractat de Spiritu Sancto et de ejus effectibus per diversa capitula multum diffuse.

Concordat his Petrus. Item Richardus; et addit: Spiritus dicitur vel a spiritualitate, et sic convenit tribus personis; vel a spiratione, sicque convenit proprie Spiritui Sancto, qui procedit ut amor.

Bonaventura quoque hic scribit: Quamvis spiritus propriissime in Deo dicatur, quia in ipso potissime spiritualitas atque spiratio sunt; ratio tamen cognoscendi ac dicendi nominis hujus a corporalibus sumitur. In corporali autem substantia spiritus dupliciter dicitur: primo, a spiritualitate, sicque dividitur contra corpulentiam et grossitiem; secundo, a spiratione, et sic ventus seu flatus dicitur spiritus. Conformiter in spiritualibus aliquid dicitur spiritus: primo a spiritualitate, sicque anima et angelus, spiritus appellantur; secundo a spiratione, et ita affectus seu amor dicitur spiritus. Cujus ratio est, quoniam actus spirationis in corpore est actus internus, actus continuus, actus vivificus et habens originem a calore. Quum ergo egressus amoris ab intrinseco veniat, et amor ipse sit actus vivificus (juxta illud Hugonis: Scio, o anima, quod vita tua dilectio est); amor etiam debet esse continuus, quoniam jugiter debet exhiberi; estque calor spiritualis: hinc solus amor dicitur proprie spiritualiterque spirari. Præterea, quoniam amor in hominibus potest spirari recte ac ordinate, et ita est purus; et item non recte et inordinate, sicque vocatur libidinosus: hinc persona in divinis quæ proprie amor vocatur, non solum dicitur Spiritus, sed etiam Spiritus Sanctus, quum sit amor rectissimus. Filius vero non ita vocatur Filius Sanctus, quoniam generatio ejus est naturalis, circa quam non attenditur sanctitas quemadmodum circa voluntatis amorem. Verumtamen spirare dupliciter sumitur. Primo, prout est idem quod Spiritum producere: et sic convenit Patri ac Filio. Secundo, prout idem est quod inspirare: et sic toti convenit Trinitati, et notat effectum in creatura cui a Deo bona cogitatio atque affectio inspirantur. Hæc Bonaventura.

Circa hæc scribit Ægidius: Quamvis Verbum in Deo personaliter solum sumatur, non tamen amor: quia in divinis ex parte voluntatis non correspondent nominana distincta nominibus impositis ex parte intellectus. Nempe ad actum intellectus quatuor ista concurrunt: intellectus, actus intelligendi, et quod ab actu intelligendi gignitur, quod in nobis est duplex, puta informe et formatum: et quum habet esse informe, dicitur cogitatio; sed quum habet esse formatum, dicitur verbum. Illud autem verbum seu cogitatio distinguitur semper a mente a qua procedit. Consimiliter ex parte voluntatis quatuor accipiuntur, puta voluntas, velle, et quod a voluntate emanat vel voluntati imprimitur. Dum enim volumus actu, resultat aliquid in voluntate, quod quidam vocant impressionem: quæ etiam distinguitur per esse informe et esse formatum. Et quamvis res ex parte voluntatis correspondeant rebus ex parte intellectus, nomina tamen non correspondent nominibus quantum ad omnia, sed quantum ad aliqua. Quemadmodum enim habemus nomen proprium designans intellectivam potentiam, utpote nomen hoc, intellectus; et item nomen proprium designans actum illius potentiæ, scilicet intelligere : sic voluntas est nomen potentiæ affectivæ, et velle est nomen actus ipsius. Porro alia duo quæ sunt ex parte intellectus, videlicet cogitatio et verbum, non habent correspondentia sibi nomina ex parte voluntatis. Deficimus enim in vocabulis emanationis voluntatis, sive habeat esse informe, sive formatum : ideo exprimimus eam nominibus actus voluntatis, vocando eam amare sive amorem. Ideo amor seu amare, est æquivocum ad actum voluntatis et ad id quod in voluntate resultat dum actualiter volumus. Verumtamen informe non habet locum in Deo. Tamen tria considerantur in Deo tam quantum ad intellectum, videlicet ipse intellectus, actus intelligendi, et Verbum quod per actum producitur, tam quantum ad voluntatem, utpote voluntas et ejus actus, qui est amare, atque id quod a voluntate per actum procedit : quod quia non habet proprium nomen, dicitur amor, et nomine Spiritus Sancti designatur. Hæc Ægidius.

Hinc ait Albertus : Spiritus dicitur a spirando. Spirare vero dicitur a spiritum emittendo. Spiritus namque est de interioribus affectus. Unde emissio amoris est emissio spiritus : tum quia calidum facit spirare, et amor est ignis divinus qui facit spirare affectum; tum quoniam homines concordantes adspirant in osculo, in quo est conjunctio oris spirantis ad os spirans, ut notetur conjunctio spirituum interius. Per hunc modum, quum verissima conjunctio sit Patris ac Filii in Spiritu, conjunctio illa dicitur Spiritus ; et additur Sanctus, ad insinuandum sinceritatem ad actum spirandi. Sunt enim quædam nomina quæ absolute dicta notant habitus generales, ut bonus, sanctus, justus; conjuncta vero cum aliis ordinatis ad actum quemdam, dicunt bonitatem ad actum illum, ut quum dicitur bonus citharœdus. Sicque dicitur Spiritus Sanctus propter sinceritatis munditiam et immaterialitatem conspirandi amorem in Patre et Filio : et quia procedit ut amor, convenientiam habet ad nomen quod est Spiritus Sanctus. Hæc Albertus.

Udalricus etiam scribit hic : Quod Spiritus Sanctus nominatur proprie Spiritus Sanctus, non est propter rationem sanctitatis, quæ communis est tribus personis, quamvis Spiritui Sancto approprietur, ut dictum est; sed propter rationem hujus nominis, spiritus. Propter quod interdum vocatur Spiritus Dei, Spiritus Domini, Spiritus veritatis, Spiritus caritatis : in quibus omnibus intelligitur persona Spiritus Sancti. Hoc etenim nomen, spiritus, si sumatur secundum id cui nomen imponitur, quod est natura incorporea, dicit attributum divinæ essentiæ, et commune est tribus : si vero sumatur secundum rationem spirationis, a qua sumptum est nomen hoc, juxta illud, Spiritus ubi vult, spirat;3 sic est proprium Spiritus Sancti, quemadmodum et passiva spiratio. Hæc Udalricus.

Ad primum ergo dicendum, quod si complexum hoc, Spiritus Sanctus, sumatur quasi unum nomen, sic ex accommodatione et usu loquentium est proprium nomen Spiritus Sancti, et relationem importat, sicut Pater et Filius, quamvis eam aperte non dicat. Si autem sumatur ut duæ dictiones, sic tam Pater quam Filius est spiritus sanctus. Per quod patet ad secundum solutio.

Footnotes

  1. Joann. iv, 24. ↩

  2. Is. vi, 3. ↩

  3. Joann. III, 8. ↩

Chapter 113 of 271