Skip to the text

Quæstio 1

QUæritur ergo primo, An Spiritus Sanctus prius procedat a Patre.

Videtur quod sic. Primo, per argumentum Arianorum in littera positum: aut enim processit Spiritus Sanctus a Patre nato jam Filio, aut non nato; si jam nato, ergo generatio Filii prior est processione Spiritus Sancti; si non nato, ergo prius processit a Patre quam Filio. — Secundo, prius est esse quam agere: unde actus primus dicitur actum secundum præcedere. Ergo Filius prius fuit quam spiravit. — Tertio, Pater ordine quodam gignit et spirat: ergo productio qua primo et immediate genuit Filium, est prior processione Spiritus Sancti, sicque prius videtur a Patre quam Filio profluxisse.

In oppositum est auctoritas Augustini in littera.

Ad hoc respondet Albertus: Spiritus Sanctus æque immediate procedit ab utroque, quamvis aliqui aliter dicant; sed eorum opinio modo abolita est, eo quod Sancti concorditer dicant, quod ab utroque procedat in eo quod unum sunt, seu prout ambo sunt unum. Ordo autem qui est in divinis, non ponit ibi prius aut posterius, nec mediatum et immediatum, eo quod ordo naturæ non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid, utpote quo alter est ex altero, non alter altero prior, neque secundum intellectum, neque secundum rem, sicut declaratum est supra. Hæc Albertus.

De hoc diffusius scribit Udalricus in Summa sua, tertio libro, solvens simul omnia quatuor jam prætacta. Generatio (inquit) Filii nullo modo prior est processione Spiritus Sancti, quia utraque processio est æterna : aliter Deus adventu novi amoris mutatus esset. Nec ordine naturæ. Quamvis enim secundum nominum rationem et significationem, generatio Filii et emanatio Spiritus Sancti dicant emanationes passivas, tamen realiter sunt relationes; Filius quoque et Spiritus Sanctus sunt relativa : relativa autem sunt simul natura. Nec una est prior alia ordine dignitatis, quum utraque terminetur in eamdem naturam, et a termino ad quem sumitur dignitas seu nobilitas omnis processionis. Verumtamen, secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate, Spiritus Sanctus principaliter procedit a Patre. Propter quod in expositione Nicæni symboli protestatur, quod Spiritus Sanctus vere ac proprie procedit a Patre. Quæ dicta non sunt intelligenda quasi Spiritus Sanctus procedat a Patre magis aut plenius seu perfectius vel prius quam a Filio : quoniam magis procedit aliquid ab illo quod majori virtute producit ipsum; plenius vero, a quo plura majorave accipit; perfectius, a quo nobiliori operatione emanat; prius, quando principia productiva in principiando se habent ad invicem ut prius et posterius. Quum ergo Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio una et eadem vi spirativa et unica spiratione, atque secundum eamdem rationem, eamdem etiam plenitudinem deitatis ab utroque accipiat, patet propositum. Attamen dicitur Spiritus Sanctus principaliter a Patre procedere, tanquam a principio totius spirationis, non solum exsistentis a se, sed item a Filio, qui vim spirativam et spirationem activam habet a Patre, a quo habet quidquid habet. Sicque hæc dictio, principaliter, non dicitur hic a prioritate, quia sic Spiritus Sanctus procederet secundario a Filio (sic namque in genere principii innuit gradum virtutis); sed dicitur tantum ab eo quod est principium, prout denotat ordinem originis tantum quo unum est ab alio. — Insuper Spiritus Sanctus proprie dicitur esse a Patre, id est propria ejus auctoritate, ut hoc quod dico, proprie, non excludat alia a participatione seu communione prædicati (quia tunc sequeretur quod Spiritus Sanctus non esset a Filio, vel non tam proprie esset ab eo); sed excludit alia a subjecto sumpto secundum modum seu auctoritatem principiandi : quia Pater producit auctoritate sibi non communicata ab alio, Filius vero auctoritate sibi a Patre donata. Hinc venit quod ait Richardus de S. Victore, quod Filii generatio est a Patre immediate; processus vero Spiritus Sancti est ab eo quodammodo mediate, et quodammodo immediate : quia processio Spiritus Sancti vel refertur ad suum principium absolute, sicque quum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti, procedit ab eis æque immediate; vel refertur ad rationem principiandi secundum ordinem naturæ quo ratio illa communicatur Filio a Patre : sicque processio ista est a Patre immediate, in quantum Pater per se est ejus principium; et etiam mediate, in quantum Pater est principium ejus in Filio. Atque hac ultima consideratione dicit Hilarius duodecimo de Trinitate, quod Spiritus Sanctus est a Patre per Filium : quia hæc præpositio, per, notat medium, sed non eo modo quo medium sumitur in creaturis, quoniam ibi notat gradum majoris et minoris, quæ in divinis locum non habent. Hæc Udalricus. — Ex quibus habetur ad quatuor illa quæsita solutio : ad quæ tamen ex aliis quoque doctoribus jam respondebitur plenius.

Denique Bonaventura ostendens quod Spiritus Sanctus non sit prius a Patre quam a Filio : Prius, inquit, multipliciter dicitur, videlicet : prius tempore, prius causalitate, prius origine, et prius auctoritate. Prius duratione seu tempore esse in Deo repugnat æternitati; prius causalitate repugnat essentiæ unitati. Sed est ibi prius origine, quo alter oritur ex altero, et hoc respectu producentis et producti. Est etiam ibi prius auctoritate, quum unus profluit a duobus: tunc enim non est ibi prius origine, quum ambo sint unum originale principium; tamen est ibi prius auctoritate, quum unus virtutem producendi ab alio habeat. Spiritus Sanctus ergo non procedit prius a Patre quam Filio, prioritate durationis nec causalitatis neque originis, sed auctoritatis, ut idem sit prius quod principalius. Verumtamen Spiritus Sanctus non procedit plenius a Patre, neque perfectius: quoniam plenius seu perfectius ab aliquo emanare, includit gradum perfectionis et compositionem aliquam in producto. Quamvis autem Filius habeat a Patre essentiam et virtutem, ex hoc tamen non sequitur gradus perfectionis in divinis: quoniam omnis imperfectio a divina processione ad intra excluditur. — Porro ad id quod quæritur, an Spiritus Sanctus procedat a Patre mediante Filio: respondendum, quod secundum Richardum, productio Spiritus Sancti est mediata simul et immediata: mediata, in quantum est a Filio qui est a Patre; et immediata, in quantum Spiritus Sanctus immediate a Patre procedit. Cujus rei exemplum ponitur in exitu Abel ex Adam: quoniam Abel immediate processit ex Adam, in quantum Adam ex lumbis et semine suo genuit ipsum Abel. Nihilo minus dicitur mediate generatus ex Adam, in quantum genitus est ex Eva, quæ fuit formata et producta ex Adam. Hunc autem modum geminum procedendi oportuit esse in Deo, propter servandam summam germanitatem in eo. Si enim processio Spiritus Sancti esset solummodo mediata a Patre, ita quod esset tantum a Filio, non esset summa germanitas Spiritus Sancti cum Patre. Similiter si omnino immediata esset a Patre tantum, non esset summa germanitas Spiritus Sancti cum Filio. Hæc Bonaventura.

Thomas quoque circa hæc contestatur: Spiritus Sanctus nec prius nec plenius nec magis procedit a Patre quam Filio. Cujus ratio tota est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et ubi est unitas, non est distinctio plenitudinis. Dicitur tamen Spiritus Sanctus principaliter et proprie esse a Patre, quia in Patre est spirationis auctoritas, præsertim quia hæc præpositio a, apud Græcos notat relationem ad primam originem. Unde non dicunt quod lacus sit a rivo, sed a fonte. Et inde est quod non concedunt Spiritum Sanctum esse a Filio, sed a Patre. Quod tamen est concedendum, quum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti: rivus autem et fons non sunt unum principium laci.

Quæstionem demum qua quæritur, an Spiritus Sanctus procedat a Patre mediante Filio, Thomas sic solvit: Omne medium aliquo modo distinguitur ab his inter quæ medium dicitur. Quumque in spiratione Pater et Filius sint duo spirantes in quantum sunt unum in potentia spirativa, possumus loqui de actu spirationis quantum ad ipsos spirantes, vel quoad principium spirandi, cujus virtute spiratio est, quod est vis spirativa, in qua non est distinctio Patris et Filii in spirando: ideo quantum ad principium istud non est spiratio a Patre, mediante Filio. Sed quantum ad personas spirantes, est ibi mediatio quædam, secundum quod est ibi ordo naturæ: quoniam Filius est ex Patre, Spiritus Sanctus ex Patre et Filio. Sicque processio Spiritus Sancti est immediata per respectum ad vim spirativam, et etiam quoad Patris personam, a qua immediate procedit; est etiam mediata, in quantum Filius spirans est a Patre.

Si vero quis instet, quia immediatum principium est principalius quam mediatum: quum ergo Spiritus Sanctus principalius procedat a Patre, videtur quod omnino immediatius procedat ab ipso quam a Filio. Respondendum, quod quando sunt multæ causæ agentes ordinatæ, possunt dupliciter considerari, secundum quod duo inveniuntur in agente, videlicet ipsum agens, et virtus qua operatur. Si ergo considerentur causæ agentes ordinatæ se-

Gen. IV, 2.

Ibid. II, 22. cundum rationem agentis cujus est agere, sic quanto agens est posterius, tanto plus est proximum ad actionem et ad operatum. Si autem considerentur quantum ad virtutem activam, sic quanto causa est prior, tanto est immediatior: quoniam agens secundum non operatur nisi ut motum a primo, atque secundum quod virtus primi in ipso est. Hinc oportet ut semper resolvatur virtus ultimi agentis in virtutem agentis primi: sicut quod planta generat plantam, habet virtute solis; et quod sol movet ad plantæ generationem, habet a suo motore. Ideo Deus seu prima causa immediatius se habet sua virtute ad quamlibet operationem naturæ, quam aliquod agens naturale. — Hinc quoque præpositio per, quæ denotat causam mediam, interdum notat auctoritatem in recto, ut quum dicitur: Rex fecit hoc per ballivum; aliquando in obliquo, ut quum dicitur: Ballivus hoc agit per regem. Hoc etenim modo consideratur mediatio quantum ad virtutem. Nam virtus superioris est quasi medium per quod agit inferior. Sed in præcedenti modo, quo rex dicitur agere per ballivum, attenditur mediatio quoad ipsos agentes. Porro in Patre et Filio quantum ad productionem Spiritus Sancti non est distinctio quoad principium spirationis, quod est vis spirativa, quum sit eadem in utroque, sed solum quoad personas agentes. Quumque in Patre sit auctoritas, dicitur operari per Filium, Filius vero nequaquam per Patrem. Unde et Filius est aliquo modo medium in operatione Patris, Pater vero nullatenus in Filii operatione. Hæc Thomas in Scripto.

In prima vero parte Summæ, quæstione tricesima sexta, quæstionem hanc solvens: In omnibus, inquit, locutionibus in quibus dicitur aliquis operari per alium, præpositio per notat in causali aliquam causam sive principium actus illius. Quumque actio inter agentem et rem actam sit media, causale illud interdum est causa actionis secundum quod exit ab agente: et tunc est causa agenti ut agat, sive sit causa finalis, ut si dicatur, Artifex operatur per cupiditatem lucri; sive formalis, ut artifex operatur per suam artem; seu effectiva aut motiva, quemadmodum artifex agit per suæ voluntatis imperium. Aliquando autem causale illud est causa actionis secundum quod determinatur ad factum, quemadmodum artifex operari dicitur per martellum. Quum ergo Filius habeat a Patre quod ab ipso Filio procedit Spiritus Sanctus, dici potest quod Pater per Filium spirat Spiritum Sanctum, atque quod Spiritus Sanctus procedit a Patre per Filium: quod est idem. Hæc Thomas in Summa.

Si autem his objiciatur, quod sicut causa prima plus influit quam causa secunda, sic primus productor, quam aliquis sequens; quumque Pater sit primus et principalis productor Spiritus Sancti, apparet quod Spiritus Sanctus ab ipso magis perfectiusque procedat. — Rursus, secundum Philosophum, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Quum ergo Filius a Patre habeat vim spirandi, videtur quod propter Patrem spirat. Ergo Pater est magis spirans.

Et respondendum, quod Pater et Filius sunt unum principium productivum Spiritus Sancti seu unus productor, sicut et unus spirator; Filius quoque eamdem numero virtutem spirandi quam habet Pater, accepit a Patre, nec una persona divina est proprie causa alterius. — Auctoritas autem illa Philosophi veritatem sortitur in causis in quibus illud quod convenit alicui propter aliquid aliud, est in utroque diversum. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus; et ait, quod auctoritas illa Philosophi vera est ubi est ratio causalitatis et causa univoca. Tunc enim eadem specie virtus seu qualitas est in causa et causato, perfectiusque in causa: sicut caliditas in igne et calefactis ab igne. In divinis autem nulla est causalitas, sed eadem numero est vis spirativa et activa spiratio in Patre ac Filio. Amplius, aliquæ causæ includunt ordinem, distinctionem et separationem : ut dum manus projicit lapidem, et lapis impulsus impellit alium, et ille tertium. Aliæ includunt ordinem ac distinctionem, non separationem : ut dum Creator movet creaturam, respectu cujus ipse est primus et summus motor, et diversus ab ea; non autem separatus, quoniam ipse intime operatur in omnibus. Aliæ dicunt ordinem tantum : et sic Pater et Filius spirando Spiritum Sanctum non habent distinctionem quoad vim spirativam, quia spirant ut unum; nec separationem, sed ordinem tantum, in quantum unus ab alio. Hæc Petrus. — Ea vero quæ de his scribunt Alexander, Richardus, Ægidius, consonant præinductis.

Postremo modice tangam quid circa hæc scripserit Scotus : Actus, inquit, considerari potest tripliciter : primo, in se; secundo, in quantum est termini; tertio, prout comparatur ad supposita agentia. Primis duobus modis est omnimoda uniformitas, vel potius unitas, in actu spirandi quo Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum : quia verissime una est actio et unus terminus productus. Verum loquendo tertio modo, non est omnimoda uniformitas : quoniam sicut vis spirativa communicatur Filio a Patre, ita quod Filius spiret, habet a Patre; sicque Pater spirat a se, Filius non a se.

Sed objici potest sic : Pater prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius. Pater enim spirat in primo signo originis, in quo habet Pater a se esse et spirare. Et tunc Filius non spiraret : quia si Spiritus Sanctus intelligetur prius habere esse a Patre quam a Filio, tunc Filius non produceret Spiritum Sanctum jam exsistentem. — Responsio : De istis ordinibus seu originibus atque de multis ordinibus prioritatis et posterioritatis, alias dicetur. Sed quantum ad istud, non est intelligendum quod Pater spiret antequam Filius, quemadmodum Pater prius ordine generet quam spiret : quia sic Filius non spiraret, sicut nec Spiritus Sanctus potest generare Filium præintellectum jam generari. Sed iste est ordo, quod in Patre est primo utraque fecunditas (utpote generativa et spirativa) a se. Secundo, est in Patre actus primæ fecunditatis, et tunc in Filio est secunda fecunditas, scilicet spirativa, quam per generationem accepit a Patre. Tertio, actus secundæ fecunditatis simul est a Patre et Filio, habentibus tunc simul istam fecunditatem, tamen cum aliquo ordine : quoniam ille actus est Patris a se, Filii autem non a se, sed a Patre; sicut nec in secundo signo est ista fecunditas Filii a se, sed Patris a se. Non est ergo ordo originis inter spirationem Patris ac Filii, quasi Pater spiret in aliquo signo originis in quo Filius non spiret : imo in eodem signo originis simul spirant. Est tamen ibi ordo spirantium in spirando, quoniam Pater in illo tertio signo originis spirat a se, Filius non a se. — Verumtamen asserit quidam doctor, quod Pater spirat principaliter et principalius : principaliter, inquam, quoniam propria auctoritate; et principalius Filio, qui auctoritatem spirandi habet a Patre. Filius vero tantum principaliter spirat, quia respectu Spiritus Sancti habet auctoritatem. Alius doctor contradicit et dicit, quod non est ibi aliqua comparatio proprie dicta in aliqua forma una, sed tantum in voce : quemadmodum Michael dicitur sanctior dæmone, ubi est tantum comparatio secundum vocem, et non secundum aliquam formam communem in utroque extremo exsistentem, imo hæc forma, videlicet sanctitas, est tantum in Michaele; ita principalitas ista est tantum in Patre, ut idem sit Patrem principalius spirare et principaliter spirare. — Hæc Scotus.

Ad primum igitur respondendum, quod Augustinus illud solvit in littera. Quod tamen et aliter solvi potest. Quum enim supergloriosæ et adorandæ personæ sint coæternæ, nec in Filio prius est nasci a Patre, quam simul cum Patre Spiritum Sanctum producere, nec in Spiritu Sancto posterius est a Patre Filioque spirari, quam eamdem deitatem cum ipsis æternaliter inseparabiliterque habere. Itaque in eodem momento et nunc æternitatis, Filius a Patre natus est et Spiritus Sanctus ab utroque processit, nec est ibi prius neque posterius. Udalricus tamen, Petrus et alii circa hujus solutionem argumenti multa conscribunt. Sed non videtur difficultas in argumento seu potius cavillatione illa hæretica Arianorum, qui ex his quæ in creaturis invenerunt, præsumpserunt immoderanter et ruditer judicare de Deo et emanatione æterna ad intra. — Ad secundum dicendum, quod in divinis idem omnino sunt esse et agere, quum Deus sit purus actus : ideo esse non præcedit agere, præsertim ad intra. — Solutio tertii patebit in quæstione sequenti.

Chapter 119 of 271