Distinctio 12
A. Utrum Spiritus Sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio.
ITEM quæritur, quum Spiritus Sanctus a Patre procedat et a Filio, utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio. Quod nititur hæreticus ostendere, ita dicens: Si processit Spiritus Sanctus a Patre, processit utique aut nato jam Filio, aut non nato jam Filio. Si vero jam nato Filio processit, ante natus est
Filius quam processit Spiritus Sanctus : præcessit ergo nativitas Filii processio- processerit nem Spiritus Sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit quam Filius genitus fuerit.
B. Responsio Augustini ad id quod primo quærebatur, scilicet an prius a Patre quam a Filio processerit.
His et hujusmodi quæstionibus magis laboriosis quam fructuosis, respondet Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate, dicens : In illa summa Trinitate quæ Deus est, intervalla temporum nulla sunt per quæ possit ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus Sanctus. Numquid ergo possumus quærere utrum jam processerat de Patre Spiritus Sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat, et illo nato de utroque processit? Non possunt prorsus ibi ista quæri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut ex consequenti perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus Sancti de utroque. Ecce his verbis absoluta est quæstio illa qua quærebatur utrum prius processerit Spiritus Sanctus a Patre quam a Filio.
Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 26.
Ibidem. alii non habent ex
C. Hic agitur de eo quod secundo quærebatur, scilicet an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio.
Nunc tractandum est quod secundo quærebatur, scilicet an plenius aut magis procedat Spiritus Sanctus a Patre quam a Filio. Ad quod dicimus, quia sicut non ante procedit a Patre quam a Filio, ita non plenius vel magis procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen in quintodecimo libro de Trinitate, dicit quod Spiritus Sanctus principaliter procedit de Patre. Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus Sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit Spiritus Sanctus principaliter, nisi Deus Pater. Ecce audistis quia Spiritus Sanctus principaliter procedit a Patre. Sed ne te hoc turbaret, ipse continuo ex quo sensu hoc dixerit, aperit subdens : Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur; sed hoc quoque illi Pater dedit non jam exsistenti et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et Spiritus Sanctus Spiritus esset amborum. Ecce exposuit ipsemet quomodo Spiritus principaliter procedat a Patre : non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio; sed quia quum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.
Ibid. c. 17.
Ibidem.
D. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus Sanctus proprie procedere a Patre.
Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus Sanctus procedere proprie de Patre. Unde Hieronymus in Expositione catholicæ fidei Nicænique symboli ait : Credimus in Spiritum Sanctum, qui de Patre procedit proprie; item : Spiritum Sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre esse proprie; et item : De Patre Filius, et Spiritus Sanctus proprie et vere de Patre procedit. Ecce aperte dicit Spiritum Sanctum proprie esse de Patre, et proprie procedere a Patre. Quod non est ita intelligendum tanquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio : sed quia hoc habet Pater a se, non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spiritus Sanctus; Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet, ut de ipso sit et procedat Spiritus Sanctus.
Hier. Explanat. fidei ad Cyrillum, c. 1 et 11.
E. Ex eodem sensu dicitur Spiritus Sanctus esse et mitti a Patre per Filium.
Forte etiam juxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus Sanctus mitti per Filium, et a Patre esse per Filium. Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu Sancto et Filio loquens, in duodecimo libro de Trinitate ait : In Spiritu Sancto tuo ex te profecto et per eum misso; item : Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus Sanctus tuus est : quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo in conscientia; in spiritualibus enim rebus tuis hebes sum. Item in eodem : Conserva hanc, oro, fidei meæ religionem, ut quod in regenerationis meæ symbolo professus sum, semper obtineam :1 te Patrem scilicet et Filium tuum una tecum adorem; Spiritum Sanctum tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, promerear. Ecce aperte dicit Spiritum Sanctum a Patre per Filium et mitti et esse. Quod non est intelligendum quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit, sed quia ex Patre et Filio est, et mittitur ab utroque. Sed hoc ipsum habet Filius a Patre, ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus Sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione, ut ostenderet in Patre esse auctoritatem. Inde est etiam quod Veritas ostendens Patrem esse auctorem processionis qua procedit Spiritus a Filio, dixit in Evangelio, De Patre procedit :2 quum et de Patre et Filio procedat Spiritus Sanctus. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate quærit : Si de Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus, cur Filius dixit, De Patre procedit? Cur, puta, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, sicut et de quo et ipse est? sicut ait :3 Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Si ergo hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris : quanto magis illic intelligendus est Spiritus Sanctus de ipso procedere, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, De me non procedit?
Hilar. de Trinitate, lib. xii, 55, 56.
Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 27. quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim Deus de Deo), ab illo utique habet ut etiam de illo procedat Spiritus Sanctus. Et ideo Spiritus Sanctus ut etiam de Filio procedat sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Quapropter qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, non sine vita exsistenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coæterna sit vitæ Patris qui dedit:4 intelligat etiam, sicut habet Pater in se ipso ut de illo procedat Spiritus Sanctus, sic dedisse Filio ut etiam de illo procedat idem Spiritus Sanctus, et utrumque sine tempore. Ita ergo dictum est Spiritum Sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit de Filio, de Patre esse et Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus Sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur quæ habeant prius et posterius, quia ibi omnino nulla sunt.
SUMMA
DISTINCTIONIS DUODECIMÆ
POSTQUAM præcedenti distinctione ostensum est, Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere, hic quæritur qualiter sit procedens. Potestque littera in quatuor dividi partes, secundum quatuor quæ quæruntur et determinantur in textu. Primum est, an Spiritus Sanctus procedat prius a Patre quam a Filio. Secundo, an plenius a Patre procedat, et qualiter dicatur principaliter emanare a Patre. Tertio, an proprie procedat a Patre. Quarto, an procedat per Filium. Difficultates autem quæ circa litteram esse possunt, in quæstionum solutionibus elucescent.
Footnotes
Chapter 118 of 271