Quæstio 2
S Ecundo quæritur, An in divinis generatio aliquo modo prior sit processione.
Videtur quod sic, quia Filius oritur a Patre per modum naturæ, Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis : actio autem naturæ prior est actione voluntatis. — Secundo, videmus in omni creatura intellectuali, quod intellectiva potentia et operatio ejus naturali ordine sunt priores voluntate operationeque ejus : voluntas quippe in sua actione præsupponit intelligentiæ actum seu apprehensionem. — Tertio, Augustinus in toto libro de Trinitate, ex consideratione creatæ imaginis in anima relucentis procedit ad summæ et superpræstantissimæ Trinitatis cognitionem. Sed in anima cernimus quod ortus verbi seu cognitionis ex mente, egressum præcedit amoris ex voluntate. Ergo in superessentiali Trinitate sic esse videttur. Hinc Alexander sic arguit : Secundum Augustinum, generatio Filii a Patre est sicut generatio intelligentiæ a mente; processio vero Spiritus Sancti a Patre et Filio est sicut processio amoris ab intelligentia et mente. Sed intelligentiæ generationem a mente consequitur ordine naturæ amoris processio ab utroque. Ordine ergo naturæ processio Spiritus Sancti a Patre ac Filio consequitur generationem Filii Dei a Patre. — Quarto, Spiritus Sanctus juxta præhabita non a Patre tantum, sed a Filio quoque procedit : ergo Spiritus Sancti processione naturali ordine prior est nativitas Filii. — Quinto, secundum ordinem intelligendi, generatio Filii est quasi via et motus ad Filium. Sed Filius processionem Spiritus Sancti præcedit tanquam principium ejus : ergo plus generatio prolis. — Sexto, secundum Damascenum, voluntarium est cujus principium est in ipso cognoscente. Voluntas ergo est principium cognoscitivum, et per hoc differt a principio quod est natura, quæ suum actum non præcognoscit : ergo velle seu volitio præsupponit cognitionem, quum nihil sit volitum nisi cognitum, præsertim quum voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum. Nil igitur est amatum nisi præcognitum. Amorem ergo et ejus productionem præcedit notitia. Processionem igitur Spiritus Sancti, qui amor est, præcedit generatio Verbi ordine naturali. Unde ad Orosium loquitur Augustinus : Sapientiam præire non potest voluntas, imo econtra. Ergo processio voluntatis partum sapientiæ generationemve Verbi non præit, sed sequitur. — Ad hæc Scotus et Franciscus de Mayronis varia introducunt motiva, quod scilicet intellectus ex sua natura, omni actu rationis secluso, distinguatur a voluntate etiam in divinis, et prior sit voluntate in se et actu suo.
In oppositum est auctoritas Augustini in littera, asserentis quod Filius non est prius a Patre quam Spiritus Sanctus. — Rursus, Filius est immediate a Patre sicut Spiritus Sanctus, et econtrario tam immediate est Spiritus Sanctus a Patre ut Filius : non ergo est ibi præcessio. — Ad hoc probandum Alexander et Bonaventura multas rationes adducunt. Nam Pater non est prior Filio, quamvis sit ejus principium et origo. Minus ergo generatio Filii prior est emanatione Spiritus Sancti, potissime quum in supergloriosissima Trinitate non sint prius et posterius. — Insuper experientia docet quod homo actum sentiendi seu intelligendi non advertit nisi actu voluntatis concurrente et applicante. Experimur quoque quod ex desiderio sciendi procedimus ad inquisitionem studiumque scientiæ: sicque videtur actus voluntatis actum præcedere intellectus. Unde in libro de Trinitate disseruit Augustinus: Partum mentis, puta verbi conceptum, præcedit appetitus.
Ad istud Alexander respondet: Voluntas seu appetitus rationalis est duplex. Est namque voluntas ut natura, et est voluntas ut voluntas: quas Damascenus exprimit Græcis verbis. Porro voluntas ut natura, est appetitus generalis et indeterminatus; voluntas vero ut voluntas, est specialis ac definita. Etenim voluntas ut natura, inserta est cuilibet potentiæ animæ respectu sui objecti et actus, ad quæ naturaliter inclinatur: quemadmodum vis irascibilis ad bonum arduum, concupiscibilis ad bonum delectabile, rationalis ad verum. Voluntas vero ut voluntas, inserta est solum virtuti motivæ rationali, quæ movetur ex arbitrio atque judicio libere. Voluntas illa primo modo sumpta, notitiam intelligentiamque præcedit: quoniam appetitus ille est in ipsa vi cognitiva respectu motivæ naturaliter insertus (potentiæ cognitivæ), quo rei inhiat cognoscendæ. Et de hoc appetitu intelligitur auctoritas Augustini jam tacta. Porro voluntas ut voluntas, ordine naturæ notitiam sequitur. Non enim possumus aliquid velle neque diligere nisi aliqualiter notum. Juxta hunc modum ponitur in divinis voluntas dupliciter, utpote essentialiter et personaliter. Voluntas essentialiter dicta, sumitur a voluntate ut natura: et hæc voluntas quasi indeterminata est et generalis in divinis, quum sit eadem tribus personis, quum sit ipsa divina essentia. Hæc autem voluntas secundum ordinem intelligendi præcedit generationem Verbi æterni; et ante ipsam præintelligitur, sicut essentia ante Filii generationem. Porro voluntas dicta notionaliter seu personaliter, accipitur a voluntate ut voluntas: quæ appropriatur Spiritui Sancto. Et sicut voluntas ut voluntas, ordine naturæ dicitur consequi notitiam; sic ista voluntas dicta personaliter pro Spiritu Sancto, secundum rationem intelligendi consequitur in divinis generationem intelligentiæ: sicque processio Spiritus Sancti consequitur generationem Filii, non tamen consequitur re aut tempore. Verum voluntas primo modo dicta antecedit, quum sit divina essentia, dicens cum hoc rationem ad productionem Filii per generationem, et Spiritus Sancti per processionem. Ordine ergo naturæ prior est generatio quam processio. Hæc Alexander.
Concordat Bonaventura, dicendo: Quidquid sit de ordine reali, de quo infra dicetur, tamen secundum ordinem intelligendi prior est emanatio Verbi, tum quoniam Verbum principium est Spiritus Sancti, tum quia Verbum procedit per modum naturæ.
Hoc idem Thomas clarius exprimens: In divinis, inquit, non potest considerari nisi quod absolutum est, quod est unum et indivisibile, in quo prioritas et posterioritas non invenitur; vel quod relativum. Relativorum vero natura est ut simul sint tempore, natura et intellectu: ideo generatio non est prior processione aliquo modo qui possit ad divina referri, sed tantum secundum modum intelligendi qui est in intellectu nostro tantum, accipiente generationem et processionem in divinis secundum similitudines repertas in creaturis, quæ valde deficientes sunt ad repræsentandum generationem et processionem prout in divinis consistunt. Hæc Thomas in Scripto.
Porro Petrus quærit, an Filius sit naturaliter prior Spiritu Sancto; et respondet: A In persona Filii tria considerantur, substantia, notio personalis qua refertur ad Patrem, et notio personæ qua refertur ad Spiritum Sanctum. Ratione naturæ non potest dici prior Spiritu Sancto, quia ejusdem naturæ sunt; nec ratione spirationis, quia secundum hanc dicitur correlative ad Spiritum Sanctum; nec ratione filiationis, duplici ratione: una, quoniam filiatio dicit habitudinem ejus ad Patrem, non ad Spiritum Sanctum; altera, quia spiratio est de perfectione filiationis, nec separatur ab ea. Eo etenim dicitur Filius et imago, quia cum Patre convenit in natura et modo naturæ, alterum de sese spirando. Hinc patet quod nec actu neque potentia nec natura Pater prior sit Filio aut uterque Spiritu Sancto, quum simul sint paternitas, filiatio atque processio, atque per has proprietates constituantur personæ in esse personali distincto. Hæc Petrus.
Verumtamen hæc non præjudicant verbis dicentium quod secundum ordinem intelligendi, generatio prior sit processione: imo et prioritate productivitatis atque originis, dicitur Pater Filio prior.
Hinc Richardus verbis Bonaventuræ specialiter consonans: Generatio, inquit, secundum ordinem intelligendi prior est quam spiratio, quia generatio est per modum naturæ, etc., ut supra. Imo secundum nostram rationem intelligendi prius occurrit nobis divina natura, quam ejus voluntas. Præterea, intellectualiter dicere, prius est secundum rationem intelligendi quam spirare: quia intellectualiter dicere, est actio intellectus; spirare, voluntatis, cujus actio præsupponit ipsius intellectus actionem. Unde et nostræ apprehensioni prius occurrit intelligere Dei, quam velle ipsius. Quum ergo dicere in divinis non videatur prius quam generare, quoniam intellectus non est prior secundum rationem intelligendi quam natura, sequitur quod secundum rationem intelligendi prius sit generare quam spirare. Amplius, secundum rationem et ordinem intelligendi, generare est prius quam Filius: sed Filius secundum rationem intelligendi prius est quam spiret: quod autem prius est priorre, est prius posteriore. — Si autem objiciatur, quod generatio et spiratio sunt æque immediate a Patre: ergo una non est prior quam alia. Respondendum, quod Pater spirat non solum immediate, sed et mediate per Filium: sicque secundum hoc spiratio præsupponit generationem secundum rationem et ordinem intelligendi. Imo dato per impossibile, quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, ipseque Pater tantum generaret atque spiraret, adhuc secundum nostrum modum apprehendendi generatio esset prior spiratione, quemadmodum natura et intellectus voluntate. Et quamvis vis spirativa non præsupponat simpliciter generationem, attamen ut est in Filio, præsupponit eam secundum nostræ intellectionis modum ac ordinem. Hæc Richardus.
At vero Ægidius circa hæc refert præinductam Thomæ positionem, non tamen (ut apparet) sincere. Sic equidem narrat: Quidam dicunt, quod relativa sunt simul natura, et in hujusmodi non est prioritas: ergo in divinis secundum relationem non erit prioritas, nisi secundum modum intelligendi, in quantum volumus loqui de divinis secundum ea quæ in creaturis videmus. Quæ responsio sibi ipsi contradicere videtur: quia si de divinis quantum ad relationem loqui volumus secundum ea quæ in creaturis videmus, in creaturis autem relativa sunt simul etiam quantum ad modum intelligendi: ergo ibi, scilicet in divinis, prius et posterius esse non queunt.
Hæc recitatio non est vera. Non enim vult sanctus Doctor asserere, quod in divinis sit prius et posterius, loquendo de divinis juxta modum quem habent relativa creata, quum et relativa creata dicat esse simul natura; sed hoc intendit, quod in divinis inter emanationes generationis et processionis sit prius et posterius tantum secundum nostrum modum intelligendi, in quantum loquimur de emanationibus illis secundum quod ex emanationibus ad intra intellectualium creaturarum procedimus ad divinarum emanationum notitiam. In mentibus namque creatis emanatio intellectus realiter atque fontaliter, imo et aliquo modo causaliter, prior est emanatione actioneque voluntatis.
Deinde subjungit Ægidius: Quum dicitur quod relativa sunt simul natura, intelligendum est de relativis oppositis, quorum unum sine alio non potest intelligi, non de relativis disparatis. Hinc si generatio haberet oppositionem ad spirationem, valeret ratio illa, videlicet quod relativa sunt simul natura: ideoque ex parte relationis non posset assignari prius et posterius in divinis. Sed relationes illæ non sunt oppositæ, sed disparatæ.
Ad istud dicendum, quod Thomas aliique doctores non dicunt generationem et spirationem esse relationes oppositas, nec Patrem dicunt referri ad Spiritum Sanctum paternitate, nec Filium ad Spiritum Sanctum filiatione; sed utrumque, videlicet Patrem et Filium, referri dicunt ad Spiritum Sanctum communi spiratione activa, quæ ad spirationem passivam Spiritus Sancti se habet per modum relationis oppositæ. In divinis quoque relationes disparatæ sunt coæternæ. Et istud ex verbis Petri præhabitis innotescit, qui etiam ait quod spiratio sit de perfectione filiationis, nec separatur ab ea. Denique de relativis generaliter protestatur, quod sunt simul natura. Idcirco hoc generaliter verum est de omnibus vere et secundum esse relativis, per respectum ad suum correlativum secundum esse.
Circa hanc quæstionem Durandus scribit prolixe, inter cetera dicens: Dum quæritur de prioritate generationis Filii respectu processionis Spiritus Sancti, aut quæritur de prioritate secundum rem, aut de prioritate secundum intelligendi rationem. Si primo modo, sic aliqui dicunt quod inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti est per se ordo originis quo unum est ex altero, non tamen conditio prioris et posterioris. Spiratum namque (ut dicunt) est per se a genito, ergo spirari est a generari.
Hæc et consimilia Durandus prolixe prosequitur: quæ infructuosa videntur, quum clarum sit non esse simpliciter verum, quod spiratus sit per se a genito, quum Spiritus Sanctus, quem constat esse spiratum, sit a Patre, qui non est genitus. Imo nec Pater producit Spiritum Sanctum in quantum pater aut generans, nec Filius, in quantum filius aut genitus, sed uterque ut unum principium, in eadem vi spirativa communicans. Quamvis ergo Spiritus Sanctus procedat a Filio, non tamen congrue sonat quod spirari sit a generari, quia Filius non spirat ut filius. Ideo aptius sonat quod aliqui dicunt, quod spirari non est a generari per se atque directe, sed quasi concomitanter, in quantum Filius habet a Patre per generationem æternam non solum divinam essentiam, sed vim etiam spirativam: non quod vis spirativa sit terminus generationis, sed quia per generationem simul communicatur. Pater quippe communicat Filio essentiam spirative fecundam. Itaque non apparet dicendum quod generatio in divinis sit prior processione, loquendo de prioritate secundum rem. Si enim illa est prior realiter, alia videbitur esse posterior secundum rem, quum tamen in summa Trinitate nihil sit prius aut posterius; et juxta Augustinum, solum est ibi ordo naturæ quo unus ab alio, non quo unus post alium, ut vera et perfecta requirit æternitas, quum et omnis imperfectio a divina et æterna emanatione sit penitus excludenda. Idcirco quod aliqui ponunt in personis emanationibusque ad intra, ordinem naturalis præsuppositionis, non videtur quibusdam satis idonee dictum, quum in hujusmodi præsuppositione videatur ordo prioris ac posterioris includi.
Addit quoque Durandus: Si quæstio intelligatur de ordine generationis et processionis secundum modum et ordinem intelligendi, dicendum quod ordo prioris et posterioris est in divinis non solum inter origines seu emanationes præfatas, sed etiam inter absoluta secundum se, et inter essentiam et relationes oppositas, itemque inter essentiam et relationes disparatas, et inter personas constitutas. In divinis namque intellectum præintelligimus voluntati, essentiam relationi, Patrem Filio, et utrumque Spiritui Sancto, paternitatem quoque spirationi, et filiationem seu generationem processioni. Consurgit autem hic ordo intelligendi, vel ex his quæ in creaturis videmus, sicut est de ordine inter intellectum et voluntatem; aut ex naturali habitudine rerum, ut inter correlativa. Hæc Durandus.
Juxta præhabita sunt intelligenda verba nonnulla Guillelmi Parisiensis in libro suo de Trinitate, in quibus insinuare videtur quod generatio spirationem præcedat, ut dum quintodecimo libri illius ait capitulo: Omnis virtus et potentia spiritualis non agit nisi per modum intellectus ac voluntatis, hoc est per modum sapientiæ et amoris; nec gravida est intra se nisi sapientiæ in effectu seu in actu, et amoris inde fluentis, quemadmodum intellectus humanus quum acquisierit alicujus habitum artis, gravidus est et fecundus artis in effectu, hoc est meditationum atque verborum quæ verba sunt rerum de quibus est ipsa ars. Quoniam ergo prima operationum et actionum spiritualium intelligere est, velle namque sequitur intelligere, necessario primus auctor est intellectus, primaque omnium potentiarum est generativa: quare ejus actus omnium primus est intelligentia. — Hæc Guillelmus, qui in libro prætacto multa his consimilia scribit.
Præterea quæstio ista videtur mihi profundiorem continere difficultatem, videlicet, An ex natura rei prius conveniat Deo gignere quam spirare.
Et videtur quod imo, quia intellectus naturali ordine voluntatem præcedit, et
A Filius Spiritum Sanctum, seu generatio processionem. Hinc Scotus ait: Pater non spirat antequam Filius, sicut prius ordine gignit quam spirat. Denique omni actu et consideratu mentis creatæ secluso, ita se habent ex natura rei in Deo generatio atque spiratio, quod terminus generationis, videlicet Filius, est revera fons, principium et origo Spiritus Sancti: ergo ordine naturæ et ex ipsa origine prior est Spiritu Sancto, et ipsa generatio processione; sicque ex natura rei per prius convenit Deo gignere quam spirare. — Sed hujus oppositum rursus probatur, eo quod Deus sit in sua natura purissimum ac supersimplicissimum esse, in quo ex natura rei non est aliqua formalis distinctio, nec prius neque posterius, nec ante voluntatem intellectus, ergo nec emanatio unius ante emanationem alterius, prout istud supra distinctione secunda plenius est ostensum. p. 149 et s.
Ad hæc dicendum videtur, quod in simplicissimo Deo, qui est purissimus actus, penitus ex natura rei idem sunt, esse, posse et agere; seu essentia, virtus et actio: ita quod nec intellectus differt a voluntate, nec econverso, nisi secundum rationem creatam considerantem; nec generatio activa differt a Patre gignente, nec communis spiratio differt a Patre Filioque spirante, nisi secundum rationem. Ideo ex natura rei non videtur ibi prioritas. Nihilo minus, sicut inter Patrem et Filium est ordo naturæ, quo unus ab alio, non quo unus prior sit alio, secundum Augustinum, sic inter Filium et Spiritum Sanctum. De hac re erit infra tractatus. Ideo jam tantumdem tetigisse sufficiat.
Et ex his patet responsio ad objecta. In divinis enim penitus idem sunt, natura, intellectus, voluntas; sed ex parte nostræ considerationis est inter ea distinctio, ordo, prioritas. Non tamen negatur quin ex natura rei inter personas divinas et inter emanationes pro personis seu relationibus sumptas, sit ordo naturæ et prioritas originis ordini naturæ correspondens, ut dictum est. — Ad omnia alia est una responsio, quia non aliud probant neque convincunt, nisi quod quantum ad ordinem intelligendi sit prioritas in divinis inter generationem et processionem, quia in creaturis sic invenimus: creaturæ vero a plena repræsentatione divinæ et creatæ simplicitatis deficiunt infinite. Creator vero, cujus nec sapientiæ nec omnipotentiæ finis est, ita instituit ordinem universi, quod rationales et intellectuales creaturæ ab intellectuali perfectione speciem sortiuntur: idcirco in ipsis intellectus voluntatem præcedit, et intellectiva potentia propinquius habet se ad naturam specificam. In Deo autem non est hujusmodi habitudo.
Chapter 120 of 271