Skip to the text

Quæstio 1

PRO cujus clariori intellectu quæritur primo, Quid sit temporalis processio Spiritus Sancti, et an realiter differat ab æterna.

Et primo arguitur quod Spiritui Sancto non conveniat temporaliter procedere. Primo, quoniam Deo Patri non convenit temporalis processio: ergo nec Spiritui Sancto, qui æqualis est Patri in omni perfectione et dignitate, ita quod omne temporale tam elongatum est a Spiritu Sancto sicut a Patre. Si dicatur quod etiam Patri non convenit æterna processio, hoc non videtur sufficere: quia æternum non derogat excellentiæ Dei quemadmodum tempus ac temporale. — Secundo, quia Filio, cui convenit æterna processio, non convenit processio temporalis, saltem secundum ejus divinam naturam: ergo nec Spiritui Sancto. — Tertio, processio quæcumque Spiritus Sancti est realiter ipsemet Spiritus Sanctus procedens: sed Spiritus Sanctus nequaquam est temporalis: ergo nec ejus processio. — Quarto, ordini rerum derogare videtur, quod processio aut operatio veri Dei sit temporalis, quum in libro de Causis dicatur: Inter rem cujus substantia et operatio est in tempore, et inter rem cujus substantia et operatio est in momento æternitatis, est res media, cujus substantia est in æternitate et operatio in tempore. Rem autem cujus substantia et operatio est in æternitate, vocat potissime Deum. Quum ergo processio Spiritus Sancti sit operatio Dei, videtur non esse in tempore. — Quinto, processio Spiritus Sancti dicitur temporalis ratione effectus gratuiti quem causat in creatura rationali: sed dona gratuita sunt spiritualia, perpetua et divina, non materialia nec temporalia. Ergo propter hujusmodi dona non est processio illa temporalis vocanda. — Insuper, quod utraque processio illa non sit realiter eadem, hinc apparet, quod unum et idem non est æternum ac temporale. — Rursus, si esset una, non diceretur bina seu gemina: sed in textu gemina nominatur.

In oppositum sunt quæ in littera asseruntur.

Ad hæc Bonaventura respondet: Processio prout convenit Spiritui Sancto, est processio ab uno in alium. Sed processio talis dupliciter potest intelligi: primo, sicut in objectum in quod tanquam in amatum progreditur; secundo, sicut in susceptivum aut in subjectum in quo recipitur. Primus modus convenit processioni æternæ, ut dictum est sæpe. Secundus autem modus in illa esse non valet, quamvis sic intellexerint Græci, quod scilicet Spiritus Sanctus a Patre producitur ac procedit, et in Filio recipitur ac quiescit. Quod stare non potest, quum receptio Spiritus Sancti in aliquo sit per influentiam doni gratuiti quod ex tempore est, et penes quod attenditur temporalis processio, secundum quam Spiritus Sanctus procedere dicitur ab aliquo in aliquem non tantum tanquam in objectum, sed et ut in habitaculum. Sicque processio Spiritus Sancti perhibetur temporalis, non ratione ejus a quo, sed ratione ejus in quem procedit. Hinc nec generatio Filii secundum naturam divinam, nec etiam spiratio Spiritus Sancti, dicitur temporalis: quia generatio et spiratio non ita dicunt respectum ad terminum in quem tendit processio. — Præterea advertendum, quod aliquid dicitur temporale tripliciter. Primo, quia habet initium, variationem et actum in tempore, ut generabilia et corruptibilia. Secundo, quod habet initium in tempore, sed non desitionem, ut anima. Tertio, quod habet initium essendi in tempore, sed actum elevatum extra et supra tempus, ut dona gratiæ gratum facientis. Unde quarto de Trinitate loquitur Augustinus: In quantum aliquid æternum mente capimus, non sumus in hoc mundo. Hæc Bonaventura.

Qui etiam in suo Breviloquio contestatur: Quamvis primum principium sit immensum et incomprehensibile, reddit tamen se hominibus aliquo modo manifestum et notum generaliter per universitatem suorum effectuum, in quibus dicitur esse per essentiam, præsentiam atque potentiam, eo quod se extendit ad cuncta creata. Reddit se quoque specialiter notum per quosdam effectus qui in ipsum specialiter ducunt: ratione quorum dicitur inhabitare, apparere, descendere, mitti et mittere. Habitare quippe notat spiritualem affectum cum acceptatione, ut est effectus gratiæ gratum facientis, quæ est habitus deiformis reducens in Deum, faciens nos Deum habere et Deum haberi a nobis, ac per hoc ipsum etiam habitare in nobis. Et quoniam gratia est effectus communis tribus personis, ideo una persona non inhabitat rationalem creaturam sine alia, imo simul Trinitas tota. Hæc ibi.

Circa hæc scribit Albertus: Temporaliter procedere non convenit nisi Spiritui Sancto et Filio; imo proprie convenit Spiritui Sancto, si accipiatur procedere prout dividitur contra generari. Sicque temporalis processio dicitur manifestatio æternæ processionis Spiritus Sancti in collatione doni gratum facientis ad sanctificandum creaturam rationalem. Itaque temporalis processio aliquid superaddit processioni æternæ: non quod Deo æterno aut Spiritui Sancto, qui verus est Deus, aliquid substantialiter vel accidentaliter queat addi, sed quia aliquid creatum nunc aliter se habet ad ipsum quam ante. Et ita temporalis processio includit processionem æternam, et addit respectum qui causatur ex hoc quod rationalis creatura ex dono Dei aliter se habet ad ipsum in gratia, quam se habuit ante. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, in Summa sua, libro tertio, scribens: Temporalem esse quamdam processionem divinæ personæ Christus ostendit, dicendo: Ego ex Deo processi, et veni in mundum; et rursus, Ibid. 7. Si ego abiero, mittam eum (videlicet Spiritum Sanctum) ad vos. Ubi asserit Beda: Ejus missio est temporalis processio. Hanc quoque Christus ostendit visibili signo, Ibid. xx, 22. quum insufflando dixit Apostolis: Accipite Spiritum Sanctum. Est autem duplex divina processio temporalis. Una communis est toti Trinitati: qua Deus per causalitatis suæ influxum procedit ad omnia, immobilis permanens in se ipso; de qua Sap. VIII, 1. in libro Sapientiæ dicitur, Attingit a fine

Joann. XVI, 28.

Ibid. 7.

Ibid. XX, 22.

Sap. VIII, 1. usque in finem fortiter; de qua capitulo secundo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur. De qua non est nunc sermo. Alia est temporalis processio proprie dicta, quando non solum similitudo et communis influentia Dei datur, sed et ipsa divina persona mittitur et donatur. Quemadmodum autem juxta præhabita, processio æterna uno modo accipitur ita quod communis est generationi atque spirationi, alio autem modo prout appropriatur spirationi; sic et temporalis processio dupliciter sumitur. Nam prout includit processionem æternam primo modo acceptam, communis est Filio et Spiritui Sancto; sed prout includit processionem æternam sumptam secundo modo, sic Spiritui Sancto propria est. Denique temporalem processionem hanc esse, probatur sic: Quidquid ab æterno exit ab uno ut per se exsistens, et tamen de novo accipitur ab aliquo, hoc sicut procedit æterna processione in esse, ita temporaliter procedit in aliquid. Sed tam Filius quam Spiritus Sanctus æterna- C liter exit a Patre in esse personale, atque de novo accipitur a creatura rationali quam inhabitat gratiose. Ergo convenit utrique temporaliter procedere. Hæc autem temporalis processio est receptio personæ æternaliter procedentis in creatura, secundum specialem modum habendi illam per gratiam. Hinc processio ista non ponit mutationem in Deo, sed in creatura. Hæc tamen processio appropriatur Spiritui Sancto, quoniam magis convenit proprio ejus, quod est esse donum amoris. Et ista processio ponit in Deo relationem rationis ad creaturam, in creatura vero relationem realem ad Deum. Hæc Udalricus.

Hinc Thomas: Processio, inquit, Spiritus Sancti ex modo suæ emanationis, in quantum Spiritus Sanctus procedit ut amor, habet quod tendit in alium ut in objectum. Et quia æternæ personarum processiones sunt causa et ratio productionis creaturarum, oportet quod sicut generatio Filii est causa totius productionis creaturæ, secundum quod Pater dicitur omnia fecisse in Filio, sic amor Patris tendens in Filium ut in objectum, est ratio in qua Deus omnem effectum amoris tribuit creaturis. Hinc Spiritus Sanctus, qui est amor quo Pater diligit Filium, est etiam amor quo diligit creaturam, impertiendo ei suam perfectionem. Potest ergo processio hujus amoris considerari dupliciter : primo, secundum quod tendit in objectum æternum, sicque vocatur æterna processio; secundo, prout procedit ut amor in objectum creatum, in quantum per illum amorem increatum aliquid confertur creaturæ a Deo : sicque vocatur temporalis processio, quia ex novitate effectus consurgit nova relatio creaturæ ad Deum, ratione cujus oportet Deum significari sub nova habitudine ad creatum, sicut in omnibus quæ de Deo dicuntur ex tempore. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima tertia : In his, ait, quæ important divinarum originem personarum, est quædam differentia attendenda. Quædam namque in sui significatione important solam habitudinem ad principium, ut processio et exitus. Quædam vero cum habitudine ad principium, determinant processionis terminum. Quorum quædam determinant terminum æternum, quemadmodum generatio; spiratio quoque passive accepta, processionem importat subsistentis amoris. Quædam vero cum habitudine ad principium, important terminum temporalem, ut missio et datio. Mittitur enim aliquid ad hoc ut in aliquo sit, et datur ad hoc ut habeatur. Personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, aut novo modo exsistendi esse in ea, est temporale. Hinc missio et datio in divinis dicuntur temporaliter tantum; generatio autem et spiratio solummodo ab æterno; processio vero et exitus utroque modo. Hæc in Summa.

In Summa etiam contra gentiles, libro quarto, scribit diffuse de effectibus attributis Spiritui Sancto in Scripturis respectu totius creaturæ; deinde, de effectibus qui ei specialiter attribuuntur respectu rationalis creaturæ per charismata gratiarum; consequenter, de effectibus attributis Spiritui Sancto secundum quod movet creaturam in Deum.

Concordat Petrus : Processio (inquiens) temporalis, secundum Magistrum in littera, est processio qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ad sanctificandum creaturam. Hæc quippe temporalis processio tria importat, puta respectum ad id a quo procedit, atque ad id ad quod procedit, et ad effectum quem facit et connotat. Quamvis autem sanctificatio rationalis creaturæ sit effectus toti Trinitati communis, tamen appropriatur Spiritui Sancto ratione amoris, qui est principium totius sanctificationis. Exemplum vero hujus temporalis processionis est, si aliquod dolium ab æterno flueret, sed in aliquo vase ejus fluxus et emanatio temporaliter reciperetur, diceretur in illud temporaliter fluere. Unde non est concedendum simpliciter, quod processio Spiritus Sancti sit temporalis, sed quod processio ejus in creaturam sit temporalis. Hæc Petrus.

Amplius Richardus prætactam veritatem duplicis processionis parum aliter exprimit, dicens : In processione Spiritus Sancti, quum procedat ut in alium, duplex importatur habitudo : una ad principium a quo, et ista æterna est; alia ad terminum ad quem seu in quem procedit. Et secundum hanc æterna est et temporalis : quia secundum quod processio Spiritus Sancti dicit habitudinem ad terminum in quem vel ad quem procedit sicut in objectum tantum, sic quum talis habitudo æterna sit, secundum eam processio illa æterna est; si autem importetur habitudo ad terminum in quem non tantum sicut in objectum, sed etiam sicut ad illud in quo de novo incipit esse, vel alio modo esse quam ante fuit, quum talis habitudo sit ex tempore, processio Spiritus Sancti secundum eam est temporalis. Hæc Richardus.

Insuper Ægidius circa hæc refert quorumdam positionem, quam dicit insufficientem; et ait: Ex amore principaliter assignare novitatem processionis, non est congruum: quoniam Deus non diligit nos propter bonitatem nostram, sed propter bonitatem suam. Idcirco in tali amore semper est objectum æternum, prout diligit se et prout diligit creaturam, loquendo de principali objecto, ex quo actus sortitur speciem. Non ergo ex diversitate objectorum debet processio gemina assignari. Hæc Ægidius.

Quocirca sciendum, quod positio quam recitat, est sancti Doctoris: in qua etiam Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et Udalricus concordant; nec Ægidius idonee recitat nec efficaciter reprobat eam. Nempe (ut patuit) Thomas dicit processionem Spiritus Sancti esse temporalem secundum quod tendit in objectum creatum, in quantum per increatum amorem confertur a Deo aliquid creaturæ ex quo consurgit nova relatio creaturæ ad Deum. Et ista objectorum distinctio est sufficiens ratio distinguendi atque ponendi geminam processionem Spiritus Sancti. Nec absolute verum est verbum illud Ægidii, quod Deus non diligit nos propter nostram bonitatem, quum in Evangelio Christus testetur: Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis. Nec dubium quin secundum præsentem justitiam Deus diligat justos propter eorum justitias, quemadmodum scriptum est: Quoniam justus Dominus et justitias dilexit. Atque sicut odio sunt Deo impius et impietas ejus, ut ait Scriptura, sic amori est Deo justus et justitia ejus. Verumtamen amor Dei prævenit nos, et amor ejus causa est nostræ bonitatis. Hinc propter se ipsum et propter suam bonitatem principaliter et finaliter amat nos, quum ipse omnia referat ad se ipsum, et sibi ipsi sit finis seu quasi finis. Nihilo minus interdum attenditur distinctio actuum penes objectum primarium et secundarium, seu penes objectum generale et propri-

Joann. XVI, 27.

Ps. x, 8.

Sap. XIV, 9.

Aum, et item penes objectum primum et proximum.

Jam declarandum est, an processio Spiritus Sancti æterna et temporalis, sit realiter una et eadem.

Et videtur quod non, quia unum et idem non est æternum et temporale. — Iterum, dictum est quod temporalis processio Spiritus Sancti est receptio ejus in creatura rationali: quæ receptio est quid creatum, non emanatio æternalis. — Rursus, secundum Augustinum in libro de Trinitate, temporalis processio Spiritus Sancti est signum suæ processionis æternæ. Signum autem differt realiter a signato, nec est idem realiter cum æterno.

In contrarium est doctrina doctorum.

Ad hoc Thomas respondet: Quum processio semper dicat respectum procedentis ad eum a quo procedit, et Spiritus Sanctus non referatur ad Patrem nisi relatione æterna, nulla processio Spiritus Sancti potest esse realiter aut essentialiter alia ab æterna; sed potest ei advenire aliquis respectus alius ex parte ejus in quem est, sicut in amatum a quo recipitur per gratiam, ratione cujus dicitur temporalis. Dicendum ergo quod est una processio essentialiter, propter unum respectum procedentis ad producentem: quem respectum principaliter importat processio. Est tamen duplex seu gemina, ratione duorum respectuum in duo objecta, videlicet in æternum ac temporale: quorum respectuum unus, puta æternus, est realiter in ipso procedente; alius vero est in ipso secundum rationem dumtaxat, realiter autem in eo in quem procedit, puta in creatura. Horum tamen respectuum primus includitur in secundo, sicut causa et ratio ejus. Unde secundus se habet ex additione ad primum. Itaque processio Spiritus Sancti non dicitur temporalis secundum id quod est, sed ratione temporalis respectus ad creaturam. Temporalis quoque processio dicitur signum æternæ, quantum ad effectum ex quo consurgit et oritur temporalis ille respectus secundum quem processio dicitur temporalis. Effectus quippe temporalis processionis est amor gratuitus et infusus, qui est similitudo increati amoris, qui est Spiritus Sanctus, et per consequens signum ejus. Hæc Thomas.

Ex quibus patet solutio ad objecta. Tamen ad secundum dicendum, quod temporalis processio Spiritus Sancti vocatur ejus receptio in creatura per prædicationem causalem, quia est causa gratiosæ suæ inhabitationis atque præsentiæ; vel est prædicatio per effectum, sicut dies dicitur latio solis super nostrum horizontem. Si autem objiciatur, quoniam ea quæ non sunt ejusdem rationis, non connumerantur ad invicem: quæ enim connumerantur, in aliquo conveniunt. Sed æternum et temporale non sunt rationis ejusdem. Ergo non potest dici quod sint duæ processiones, æterna et temporalis. Ad hoc Thomas respondet: Processio æterna et temporalis, per respectum ad principium a quo sunt, sunt penitus idem et rationis ejusdem; nec ex hac parte numerantur. Sed per respectum ad id in quo sunt, distinguuntur; nec sunt ejusdem rationis secundum univocationem, sed analogice, quoniam unum est ratio et causa alterius: sicque possunt connumerari, quemadmodum et Deum et angelum dicimus duas res. Hæc Thomas.

Hinc Petrus: Sicut ex parte solis differunt lucere et illuminare, ita ex parte Spiritus Sancti æternaliter temporaliterque procedere. Ideo sicut lucere et illuminare non differunt essentialiter in sole, ita procedere æternaliter et temporaliter non differunt realiter in Spiritu Sancto.

Circa hæc Petrus et Richardus concorditer scribunt: Processio alicujus ab aliquo potest distinctionem habere seu geminari quatuor modis. Primo, geminatione principiorum a quibus procedit, quemadmodum filius carnalis procedit a patre et matre. Secundo, geminatione modorum quibus procedit, ut processio notitiæ et amoris a mente. Tertio, geminatione seu distinctione ipsorum procedentium, ut procreatio duorum geminorum ab eisdem parentibus. Quarto, geminatione terminorum, sicut geminatur caritas Dei et proximi. Quod contingit dupliciter, utpote: terminorum non coordinatorum, ut actus dilectionis qua homo diligit proximum et se ipsum; aut terminorum coordinatorum, ut actus dilectionis qua diligit Deum propter se ipsum, et proximum propter Deum. — His verbis addit Richardus: Secundum primum modum non distinguuntur æterna processio Spiritus Sancti et temporalis, quia sunt a Patre et Filio in quantum unum sunt. Neque secundo modo, quia utraque processione procedit Spiritus Sanctus per modum voluntatis, quamvis sit aliter per modum voluntatis æterna processio, aliter temporalis: quia æterna de necessitate, temporalis non. Nec tertio modo, quoniam in utraque processione est eadem persona procedens. Nec quarto modo, quoniam termini illi habent coordinationem, quia æterna processio respicit pro termino, id est objecto, personam divinam, temporalis creaturam: qui termini sunt coordinati, prout inter Creatorem et creaturam potest coordinatio poni. Nam creatura ad Creatorem realiter ordinatur, Creator ad creaturam secundum rationem refertur. Nempe per hoc quod Spiritus Sanctus procedit a Patre in Filium ut in objectum, et econverso, procedit ab utroque simul ad creaturam sanctificandam. Unde quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus: Spiritus Sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio ad creaturæ sanctificationem, sed simul de utroque ad illam. Restat ergo quod prædictæ processiones quinto modo distinguuntur, videlicet per distinctionem terminorum coordinatorum. Etenim termini processionum istarum realiter, ut patuit, distinguuntur. In essentia vero processionum harum, differentia esse non potest nisi secundum rationem. Creatura namque ad quam sanctificandam procedit Spiritus Sanctus, et sanctificationis effectus, atque realis relatio quæ per illum effectum est in creatura ad Spiritum Sanctum, non sunt de essentia seu realitate processionis temporalis Spiritus Sancti. Itaque una est processio secundum rem, duæ secundum rationis distinctionem. Nec duæ istæ processiones habent inter se ordinem realem, nisi ratione effectus connotati, non ratione principalis significati. Hæc Richardus. — Porro Petrus præhabitis suis verbis addit: Quæ isto (scilicet ultimo) modo geminantur et distinguuntur, non oportet differre essentialiter. Sicque geminatur processio Spiritus Sancti æterna, qua procedit a Patre in Filium et econtra ut in objectum; et temporalis, qua ab utroque procedit in creaturam ut in subjectum, large accipiendo subjectum pro eo in quo recipitur aliquid, prout domus diceretur subjectum habitationis. Quemadmodum enim subjectum habet aliquem actum per formam suam, sicut album per albedinem disgregat visum; sic anima dicitur subjectum Spiritus Sancti, quia per ejus adventum et habitationem in anima efficitur in ea aliquid, et ipsa aliquid facit per ipsum. Non ergo differunt istæ processiones penes id quod procedit, nec penes principium a quo procedit, sed penes terminum, propter effectum qui ex illo consequitur, et respectum ex effectu causatum. Non tamen intelligas quod Spiritus Sanctus sit in homine ut accidens in subjecto, sed secundum dona ipsius; ipse autem per se est ibi, ut motor in moto. Hæc Petrus.

Concordant Albertus et Udalricus, qui in Summa sua, libro tertio, addit: Quamvis æterna processio Spiritus Sancti habeat objecta æterna, in quantum Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium, et econtra Filii in Patrem; ex hoc tamen non distinguitur, quia distinctio in divinis non est nisi per relationes originis. Sed quum juxta Philosophum secundo de Anima, denominatio debeat fieri a digniori, cur processio Spiritus Sancti in creaturam sanctificandam temporalis vocatur, quum in ea æterna processio includatur? Dicendum quod aliud est nominatio, aliud denominatio. Quum enim nomen dicatur quasi notamen, ubi fuerit diversorum conjunctio, totum illud exprimendum est nomine: aliter totum illud non notificaretur, sed pars ejus. Verumtamen si unum eorum est principalius altero, ponendum est substantive, et alterum debet poni ut determinatio ejus. Porro denominatio dicitur quasi nominatio de aliquo ipsius rei, et non nominatio totius. Ideo denominatio fieri debet a digniori, quoniam illud est formale et completivum, reddens rei speciem et rationem et nomen. Hic autem processionem hanc Spiritus Sancti volumus nominare magis quam denominare. Idcirco utrumque ad ipsum spectans exprimimus, quum dicimus, Processio temporalis: ita tamen quod principale ponitur ut subjectum seu substantivum, quum dicitur processio; et secundarium ponitur ut determinatio ejus, quum dicitur temporalis. Hæc Udalricus.

C Denique circa hæc Durandus scribit: Omnis processio Spiritus Sancti est a Patre et Filio, et illa esse non potest nisi una et unica. Temporalis autem processio appellatur processio personæ a persona ad sanctificandum creaturam per aliquid in ipsa creatum. Hinc secundum Augustinum in littera, Spiritus Sanctus temporaliter procedit dum creaturam sanctificat. Ex quo quidam sumpserunt occasionem dicendi, quod sicut processio æterna est processio personæ a persona, sic processio temporalis est processio alicujus doni creati, ut gratiæ seu caritatis, a persona divina in animam: quod non est verum, prout nunc de processione loquimur temporali. Loquimur namque de processione qua ipse Spiritus Sanctus procedit, qui non fertur procedere ex eo quod aliquod donum ejus procedit. Itaque temporalis processio ista est qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in creaturam, non ut in subjectum, sed ut in objectum amatum et cognitum, et modo aliquo habitum : quod fit in tempore, mediante aliquo dono gratuito collato creaturæ, per quod consurgit in cognitionem et dilectionem meritoriam Dei, et habet Deum novo modo non subjective, sed objective, et præter hoc habet ipsum ut spiritualem rectorem ac protectorem. Hinc temporalis processio ultra exitum personæ a persona importat Spiritum Sanctum sic esse in creatura ut est specialis rector, provisor et director ipsius. Quæ duo includit temporalis processio Spiritus Sancti, sicut totum includit suas partes. Idcirco processio ista Spiritus Sancti non est processio doni creati, quamvis non sit sine eo : quia divina persona non habet se novo modo ad creaturam, nisi quia creatura se habet novo modo ad ipsam per aliquid sibi a Deo de novo influxum, sive ob aliam mutationem in creatura, ita quod tota novitas atque mutatio est in creatura realiter et subjective, in Deo autem secundum rationem et objective. Igitur processio ista dicitur temporalis, quia una pars ejus est talis.

Sed contra hoc arguitur primo sic : Totum non potest dici æternum, nisi quælibet pars ejus æterna sit. Ergo non potest dici temporale, nisi quælibet pars ejus sit temporalis. — Secundo, de uno cæco alioque vidente, non potest dici quod ambo sint cæci, neque quod ambo sint videntes. Ergo de processione temporali Spiritus Sancti, quæ includit aliquid æternum et aliquid temporale, dici non potest quod temporalis consistat.

Respondendum ad primum, quod ad esse totius requiritur natura cujuslibet partis, sed ad non esse totius sufficit alteram partem deesse. Æternum autem est quod semper fuit et est : idcirco ad esse æterni oportet quamlibet ejus partem semper fuisse, esse ac fore. Sed temporale est quod prius non fuit : hinc non oportet quamlibet ejus partem exsistere temporalem, imo ad non fuisse talis totius, sufficit alteram ejus partem aliquando non fuisse. — Ad secundum dicendum, quod refert loqui de pluribus pluraliter contentis, et de uno continente plura. De pluribus enim pluraliter contentis verum est quod assumitur, non autem de uno plura continente. Si etenim quæreretur utrum hæc duo, processio personæ a persona, et exsistentia personæ divinæ novo modo in creatura, sint æterna vel temporalia, neutrum esset dicendum, sed quod unum sit æternum, aliud temporale. Si vero quæratur utrum hoc totum, processio personæ a persona in creaturam, sit æternum vel temporale : respondendum est quod sit temporale, quia non semper fuit, eo quod altera pars ejus, videlicet esse in creatura, non fuerit semper.

Præterea si quæratur, an processio temporalis ponat in numerum cum æterna : dicendum, quod si temporalis processio Spiritus Sancti esset solum processio doni creati, ut multi imaginantur, poneret in numerum, quia realiter essent duæ processiones, sicut et duo procedentia. Sed quia processio ista est Spiritus Sancti, dicendum quod sunt una processio. Nec una ponit cum alia in numerum processionum, neque in numerum rerum extra animam, quum una nil reale addat intrinsece supra aliam, sed tantum relationem rationis. Sed in numerum rei rationis ponit, imo et in numerum rei quoad hoc quod temporalis processio connotat extrinsece quid reale, utpote donum gratuitum in creatura rationali, causatum in ea a Spiritu Sancto. — Hæc Durandus.

Postremo Ægidius de isto scribit prolixe : et quamvis in conclusione cum præallegatis concordet doctoribus, quorumdam tamen narrat et reprobat positionem, specialiter vero videtur S. Thomam notare. Sed superfluum reor in his immorari verbis Ægidii, qui nil idoneum contra Thomam inducit, imo tandem incidit ejus determinationem. Aliqua quoque hic scribit de analogia quæ reprobata sunt supra. Unum vero ponit notabile : Aliqua, inquiens, dicuntur univoce, aliqua æquivoce, aliqua analogice. In æquivocis solus modus plurificatur, non res : quia æquivoca non conveniunt in re, sed in voce. Ideo tale dicendum est duplex, non duo. Nam Canis cœlestis et canis latrabilis non sunt duo canes, sed canis dupliciter dictus. Porro univoca conveniunt in nomine et re ac ratione : ideo quamvis in eis plurificetur res, non tamen modus. Ideo de homine qui est Socrates, et de homine qui est Plato, non est dicendum quod sit homo dupliciter dictus, sed quod sunt duo homines. Analoga vero conveniunt in nomine et re, sed differunt ratione : et quia conveniunt in re, multiplicatur res una in eis ; verum quoniam rem illam non æqualiter participant, plurificatur ratio in eisdem. Ideo talia dici possunt duo, propter rem unam plurificatam in eis ; et duplex seu duplicia, propter modi diversitatem. Hinc substantia et accidentia possunt dici duo entia, et ens dupliciter dictum. Hæc Ægidius.

Ad primum igitur in principio quæstionis objectum, dicendum quod quamvis tres superbenedictæ personæ sint in omni dignitate æquales, tamen ex distinctione originis et relationis aliqua conveniunt uni quæ non conveniunt alteri. Temporaliter autem procedere non convenit nisi personæ cui et æternaliter procedere convenit. — Ad secundum patet ex dictis solutio : quia ostensum est qualiter Filio quoque secundum divinam naturam procedere competat. — Ad tertium, quod quamvis Spiritus Sanctus non sit temporalis, est tamen temporaliter operans ac procedens. Estque alia ratio Spiritus Sancti, alia ratio processionis Spiritus Sancti, quemadmodum alia est ratio emanationis, alia personæ. — Ad quartum, quod operatio Dei quæ est in ipso, est realiter sua essentia, et æternitate mensuratur. Nihilo minus quidam effectus Dei sunt temporales, ratione quorum operatio Dei temporalitatis cujusdam denominationem sortitur sine ipsius Dei mutatione. — Ad reliqua responsiones præhabitæ sunt.

Chapter 126 of 271