Skip to the text

Distinctio 14

A. Quod gemina est processio Spiritus Sancti.

PRÆTEREA diligenter adnotandum est, quod gemina est processio Spiritus Sancti : æterna videlicet, quæ ineffabilis est, qua a Patre et Filio æternaliter et sine tempore processit; et temporalis, qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab æterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio, ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam, non divisim a Patre in Filium, et a Filio ad creaturam. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate ait :1 Spiritus Sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit : quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat.

B. De temporali processione Spiritus Sancti specialiter agitur.

De temporali autem processione Beda in homilia dominicæ primæ post Ascensionem ita loquitur : Quum gratia Spiritus Sancti datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio : quia et ejus missio est ipsa processio. His verbis aperte ostendit, donationem gratiæ Spiritus Sancti dici processionem vel missionem ejusdem. Sed quum donatio vel datio non sit nisi temporalis, constat quia et hæc processio sive missio temporalis est. Hanc quoque temporalem Spiritus Sancti processionem Augustinus quintodecimo libro de Trinitate insinuat, dicens Spiritum Sanctum processisse a Christo quando post resurrectionem insufflavit in discipulos, his verbis : Quum resurrexisset Christus a mortuis, et apparuisset discipulis, insufflavit et ait, Accipite Spiritum Sanctum : ut etiam eum de se procedere ostenderet. Et ipse est virtus quæ de illo exibat, ut legitur in Evangelio, et sanabat omnes. Et ut ostenderet hanc processionem Spiritus Sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus Sancti, addidit : Post resurrectionem Dominus Jesus bis dedit Spiritum Sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de cœlo propter dilectionem Dei : quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum.

Beda, Homil. lib. II, hom. 10.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 26.

Joann. xx, 22.

Luc. VI, 19.

Aug. ubi supra.

Rom. V, 5.

C. Quod aliqui dicunt Spiritum Sanctum non dari, sed dona ejus.

Sunt autem aliqui qui dicunt Spiritum Sanctum ipsum Deum non dari, sed dona ejus, quæ non sunt ipse Spiritus; et ut aiunt, Spiritus Sanctus dicitur dari, quum gratia ejus, quæ tamen non est ipse, datur hominibus. Et hoc dicunt Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit Spiritum Sanctum procedere quum ipsius gratia datur hominibus : tanquam non ipsemet detur, sed gratia ejus. Sed quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est et tertia in Trinitate persona, detur, aperte dicit Augustinus quintodecimo libro de Trinitate, ita dicens : Eumdem Spiritum Sanctum datum quum insufflasset Jesus, de quo mox ait, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ambigere non debemus. Ipse est ergo qui etiam de cœlo datus est die Pentecostes. Quomodo ergo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum? imo quantus est Deus, qui dat Deum? Ecce his verbis aperte dicit Spiritum Sanctum, ipsum scilicet Deum, dari hominibus a Patre et a Filio. Et quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est ac tertia in Trinitate persona, nobis detur, nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in primo libro de Spiritu Sancto, dicens : Licet multi dicantur spiritus, quia legitur, Qui facit angelos suos spiritus; unus est tamen Dei Spiritus. Ipsum ergo unum Spiritum et Apostoli et Prophetæ sunt consecuti, sicut etiam Vas electionis dicit, quia unum Spiritum potavimus : quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis et

Aug. ubi supra.

Matth. XXVIII, 19.

Ambr. de Spirit. S. lib. I, c. 4, 5.

Ps. CIII, 4.

1 Cor. XII, 13. sensibus illabatur ut sæcularis sitis restringat ardorem. Qui Spiritus Sanctus non est de substantia rerum corporalium, nec de substantia invisibilium creaturarum. His verbis aperte dicit Spiritum Sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris. Item in eodem: Omnis creatura mutabilis est, sed non mutabilis Spiritus Sanctus. Quid autem dicere dubitem quia datus est et Spiritus Sanctus, quum scriptum sit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis? Qui quum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est; complens virtute omnia, sed qui solis participetur justis; simplex substantia, opulens virtutibus; unicuique præsens, dividens de suo singulis, et ubique totus. Incircumscriptus ergo et infinitus est Spiritus Sanctus, qui discipulorum sensus separatorum infudit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus Sanctus autem populis infundebatur. Quis ergo dubitet quin divinum sit quod infunditur simul pluribus nec videtur? Unus est ergo Spiritus Sanctus, qui datus est omnibus (licet separatis) Apostolis. Et hic aperte dicit Ambrosius, quod Spiritus Sanctus, qui est substantia simplex, quum sit unus, datur pluribus. Alia quoque auctoritate hoc idem adstruitur, scilicet quod Spiritus Sanctus, qui est æqualis Filio, hominibus detur. Ait enim Augustinus de verbis Domini sic: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. A quo datur? Ab illo qui dedit dona hominibus. Quæ dona? Spiritum Sanctum, qui tale donum dat qualis est ipse. Magna est misericordia ejus: donum dat sibi æquale, quia donum ejus Spiritus Sanctus est. Præmissis his et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Spiritus Sanctus æqualis Patri et Filio nobis datur. Nec ideo tamen minor est Patre et Filio. Unde Augustinus in quarto libro de Trinitate: Non ideo, inquit, minorem Spiritum Sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est.

Ambr. de Spirit. S. lib. I, c. 5, n. 64, 66. Rom. v, 5.

Ambr. op. cit. n. 72. 1 Tim. VI, 16. Rom. XII, 3.

Ambr. op. cit. c. 7, n. 82. pluribus

Aug. Sermo cxxviii, c. 2. Rom. v, 5. Ephes. IV, 8.

Aug. de Trinitate, lib. IV, c. 21.

D. An viri sancti et Ecclesiæ prælati dent vel dare possint Spiritum Sanctum, et quod non dent, hic ostenditur.

Hic quæritur, utrum et viri sancti dent vel possint dare aliis Spiritum Sanctum. Quem si aliis dant, quum ejus donatio supra sit dicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus Sanctus vel mitti; sed Creator a creatura non mittitur vel procedit. Restat ergo ut Spiritum Sanctum ipsi non dent nec possint dare. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate: Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum Sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis præpositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date mihi et hanc potestatem, ut dem Spiritum Sanctum;2 sed, Cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum: quia nec Scriptura superius dixerat, Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum Sanctum;3 sed dixerat, Videns autem Simon quia per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus Sanctus. Ecce

Ibid. lib. XV, c. 26. Act. VIII, 15. his verbis ostendit Augustinus, nec Apostolos nec alios Ecclesiæ prælatos dedisse vel dare Spiritum Sanctum.

E. Quod non possunt dare Spiritum Sanctum, hic docet.

Et quod plus est, non posse etiam dare dicit, in eodem libro subdens: De Christo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus Sancti et effuderit:4 in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere vero super alios non utique possumus; sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus. His verbis expresse dicit, nos Spiritum Sanctum non posse super alios effundere, id est aliis dare.

F. Quod videtur contrarium.

Sed huic videtur contrarium, quod Apostolus ad Galatas de se loquens, ait: Qui tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis.5 Ecce evidenter dicit se tribuisse Spiritum. Sed intelligendum est hoc dixisse Apostolum, non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spiritum Sanctum, sed quia ministerium habuerit in quo dabatur a Deo Spiritus Sanctus. Ut enim ait Augustinus super eumdem locum, exponens illud Apostoli verbum, Ab Apostolo prædicata est eis fides, in qua prædicatione adventum et præsentiam Spiritus Sancti senserant, sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem, etiam sensibilibus miraculis præsentia Spiritus Sancti apparebat, ut in Actibus Apostolorum legitur.67 Aperte hic ostendit quomodo illis Spiritum Sanctum Apostolus tribuerit: non utique ipsum mittendo in eos, sed prædicando eis fidem Christi: quam illis recipientibus, quod Spiritus Sanctus in eis esset, aliquibus signis visibilibus monstrabatur. Non ergo homines quantumcumque sancti dare possunt Spiritum Sanctum.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUARTÆDECIMÆ

HABITA determinatione de æterna processione Spiritus Sancti, hic de temporali ejus processione tractatur. Et circa hoc auctor quatuor facit in ista distinctione. Primo docet quod sit duplex seu gemina processio Spiritus Sancti. Secundo, quod in temporali processione seu missione Spiritus Sancti, ipsemet Spiritus Sanctus detur his ad quos procedit seu quibus mittitur.

A Tertio excludit errorem aliter opinantium. Quarto movet hanc quæstionem, an Spiritus Sanctus detur a sanctis hominibus aut prælatis; et solvit eamdem una cum objectione quæ contra suam solutionem fieri posset. Et littera plana est.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 27. ↩

  2. Ibid. 19. ↩

  3. Ibid. 18. ↩

  4. Aug. de Trinitate, lib. IV, c. 21. Joann. I, 32. ↩

  5. Galat. III, 5. ↩

  6. Act. II, VIII, x. ↩

  7. Aug. in Epist. ad Galat. 20. ↩

Chapter 125 of 271