Skip to the text

Quæstio 2

Secundo principaliter quæritur, An ipsemet Spiritus Sanctus procedat ac detur.

Videtur quod non : quia Spiritus Sanctus immobilis et incircumscriptibilis est; quod autem procedit non videtur esse ibi quo procedit, et ipsa processio videtur motio quædam. — Item, quod datur, est ejus possessio cui datur, et ad ejus jus pertinet, sicque videtur esse hereditas ejus : et ita ipse cui facta est datio, fit possessor et dominus boni sibi collati. Sed nulla creatura est dominus Spiritus Sancti. — Præterea, dare alicui bonum, ex amore procedit; et quanto quis largitur alicui majus atque præstantius donum, tanto plus diligit illum. Quum ergo Spiritus Sanctus sit bonum et donum prorsus immensum, vere æquale essentiali amori Patris ac Filii, si Pater aut Filius dat creaturæ ipsummet Spiritum Sanctum, sequeretur quod diligeret eam infinite et tantum sicut se ipsum : quod non est concedendum.

In oppositum est illud Apostoli : Caritas Rom. v, 5. Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Ad hoc Thomas respondet : Ipsemet Spiritus Sanctus procedit temporali processione et datur, et non solum dona ipsius. In acceptione namque donorum Spiritus Sancti, relatio nostra non terminatur solum ad munera ipsa, ut ipsa solummodo habemus, sed etiam ad ipsum Spiritum, quia aliter ipsum habemus quam ante. Hæc Thomas.

Porro Bonaventura : Dare, inquit, est ad aliquid habendum aut possidendum. Habere autem aliquid seu possidere, est quum aliquid est in facultate habentis vel possidentis. Esse autem in facultate habentis vel possidentis, est præsto esse ad utendum aut fruendum. Porro perfecta possessio est quum homo habet id quo possit uti et quo valeat frui. Sed non est recte frui nisi Deo, quo non est utendum; nec possumus eo frui nisi per gratiam gratum facientem. Ergo perfecta possessio est in qua Deus habetur et gratia ejus. Sed perfectum donum est ad perfectam possessionem.1 Ergo non est datum optimum nec donum perfectum, nisi detur donum increatum quod est Spiritus Sanctus, et donum creatum quod est gratia. Concedendum est ergo utrumque dari. Nam et Spiritus Sanctus est purus et primus amor: amor autem hujusmodi est primum donum, in quo omnia dona donantur. Iterum membra corporis mystici Christi uniuntur et vivificantur Spiritu ejus, hoc est Spiritu Sancto, quem oportet eumdem esse in omnibus; et quum Spiritus Sanctus sit primum donum, sine ipso non dantur dona sequentia. Verumtamen advertendum, quod aliquid dicitur alicui multipliciter dari. Primo, ut fruendi objectum, ut præmium. Secundo, ad perficiendum, ut charismata gratiarum. Tertio, ad subserviendum: et quod sic datur, est in potestate atque dominio ejus cui confertur. Nec ita datur Spiritus Sanctus, sed primo modo, et etiam aliqualiter secundo modo: quia illi sunt duo modi habendi in quibus habens habetur ab eo quod habet. Unde homo virtuosus habetur a gratia et a Deo, quo fruitur. Hæc Bonaventura.

Concordat Petrus: Ad fruitionem, inquiens, requiritur præsentia fruibilis, utpote Spiritus Sanctus, ut apprehendatur et habeatur in ratione fruibilis, scilicet summi boni; bona quoque dispositio fruentis, videlicet caritas, qua Deo ut summo bono pure ac finaliter inhæretur.

Præterea ex his patet responsio quæstionis qua quæritur, secundum quæ dona Spiritus Sanctus dari dicatur et ejus processio temporalis pensetur: videlicet penes dona gratiæ gratum facientis, potissime caritatis.

Hinc Thomas: In exitu, ait, creaturarum a primo principio, attenditur circulatio et regyratio quædam: quoniam omnia revertuntur in ipsum tanquam in finem a quo originaliter profluxerunt. Hinc per eadem attenditur reditus rerum in ultimum finem, per quem earum exitus a primo principio consideratur. Quemadmodum ergo processio personarum ad intra est causa et ratio productionis creaturarum, sic eadem processio est causa et ratio reditionis creaturarum in ultimum finem. Nam sicut per Filium et Spiritum Sanctum conditi sumus, ita per eos ultimo fini conjungimur. Secundum hoc ergo processio divinarum personarum in creaturas potest considerari dupliciter. Primo, in quantum est ratio exeundi a primo principio: sicque talis processio attenditur secundum naturalia dona in quibus subsistimus. De qua processione modo non loquimur. Secundo, in quantum est ratio redeundi in finem: sicque attenditur processio et datio Spiritus Sancti secundum dona gratificantia quæ proxime conjungunt nos ultimo fini, ut sunt gratia gratum faciens et gloria. Sicut enim in generatione naturali genitum non unitur gignenti in similitudine speciei nisi in termino generationis, ita in participationibus bonitatis divinæ non est immediata ad Deum conjunctio per primos effectus quibus in esse subsistimus, nisi per ultimos quibus fini supremo adhæremus. Persona autem divina non potest haberi a nobis nisi ad fruendum ea, vel perfecte, quod fit per dona gloriæ; vel imperfecte in vita hac, quod fit per donum gratiæ gratum facientis; vel potius sicut per id per quod fruibili conjungimur, in quantum divinæ personæ quadam sui sigillatione in animabus nostris relinquunt aliqua dona quibus formaliter fruimur Deo ut sapientia et amore: propter quod secundum Apostolum, Spiritus Sanctus est pignus hereditatis nostræ. Nec enim qualiscumque cognitio sufficit ad rationem missionis, dationis aut temporalis processionis;2 sed illa quæ accipitur ex aliquo dono appropriato personæ divinæ, per quod efficitur in nobis conjunctio ad Deum secundum modum ditus nostri in Deum per dona gratuita.3 propriæ illius personæ, videlicet per amorem quo Spiritus Sanctus datur. Hinc ista cognitio est quasi experimentalis, formata, approbatique boni, non informis et simplex. Hæc Thomas.

Concordat Richardus, dicendo : Spiritus Sanctus sine caritate dicitur dari impoprie et secundum quid, ut ad aliquem actum gratiæ gratis datæ, sicut ad prophetandum seu ad faciendum miracula; et proprie et simpliciter non datur nisi cum caritate, quoniam sine caritate non habemus facultatem fruendi Spiritu Sancto. Unde quod Augustinus testatur quarto de Trinitate : Sicut Spiritui Sancto donum Dei esse, est a Patre procedere; ita mitti, est cognosci quod ab illo procedat : hoc, inquam, intelligendum est de cognitione formata. — Et si objiciatur quod dona posteriora non dantur sine dono primo, quod est Spiritus Sanctus, ergo nec dona gratiæ gratis datæ dantur sine Spiritu Sancto et temporali missione seu processione ipsius : dicendum, quod verum est nihil dari sine dono priore efficiente aut movente; attamen bene datur donum posterius absque hoc quod detur donum prius donatione simpliciter, quæ ordinatur ad habere et frui. Non enim Spiritus Sanctus est ratio donandi quodlibet aliud donum in quantum datus, sed in quantum procedens, ut efficiens et exemplar aliorum donorum. Hæc Richardus.

Idem Petrus, inter cetera scribens : Bonorum quædam sunt a Spiritu Sancto, et possunt esse sine Spiritu Sancto, id est sine gratiosa præsentia ejus, ut gratia gratis data, quia non unit fini. In his non dicitur simpliciter dari. Quædam vero sunt a Spiritu Sancto, et semper sunt cum illo, ut dona gratiæ gratum facientis, quæ fini conjungunt : et per hæc datur, quia per ea incipit esse in nobis ut finis quo fruimur.4 Quemadmodum enim processio æterna Filii ac Spiritus Sancti est principium exitus nostri a Deo creante, et hoc secundum dona naturæ; ita est principium re-

Durandus quoque hic scribit : Aliquid datur dupliciter. Primo, ut forma inhærens, quemadmodum caritas. Secundo, sicut objectum vel ut amicus et motor, sicut quis datur puero in tutorem : sicque datur Spiritus Sanctus hominibus, et non solum dona ipsius. Deus namque est quorumdam objectum cognitum et amatum, quorum ipse est specialis tutor atque director. Itaque datur soli rationali creaturæ cum donis naturæ, sed hoc penitus imperfecte. Perfectius vero datur cum donis gratiæ; perfectissime autem cum donis gloriæ. Imo absolute loquendo, non datur per naturalia dona. Quumque sola intellectualis ac rationalis creatura possit tendere ac moveri in Deum ut in objectum cognitum et amatum, constat quod ei dumtaxat detur Spiritus Sanctus, qui et talium creaturarum est specialis provisor ac director; specialior quoque provisor est electorum, et specialissimus Beatorum. Hæc Durandus.

Concordat Albertus, et item Udalricus, qui in tertio libro suæ Summæ fatetur : Huic dationi qua Spiritus Sanctus temporaliter datur, convenit valde descriptio Philosophi, asserentis quod donum est datio irreddibilis : quæ descriptio magis convenit huic dationi, quam alicui dationi in creaturis. In aliis enim donis est irreddibilitas tantum ex ratione doni, de cujus ratione est quod ex liberalitate præstetur. Ideo dationem non consequitur obligatio justitiæ, ad quam proprie spectat redditio, quia justitiæ est reddere unicuique quod suum est; consequitur tamen obligatio gratitudinis. Irreddibilitas autem dationis istius est insuper ex parte ejus quod datur, quod est Spiritus Sanctus. Quod vero ex liberalitate detur hoc donum, patet, quia ex gratia datur : quæ si ex meritis esset, et non ex gratuita liberalitate, jam non esset gratia. — Multa de his scribit Udalricus, quæ sententialiter modo præhabita sunt.

Porro Ægidius solito sibi more aliorum positionem nunc introductam insufficientiæ arguit, dicens : Quidam sic dicunt, quod non solum dantur dona Spiritus Sancti, sed et ipse Spiritus Sanctus, quia non solum terminatur relatio ad dona ipsius, sed etiam ad ipsum Spiritum Sanctum, prout paulo ante in recitatione responsionis S. Thomæ expressum est. Contra quam ita objicit Ægidius : Istud non sufficit. Quum enim in quolibet dono, secundum modum intelligendi, sit nova relatio Spiritus Sancti ad creaturam, in quolibet dono Spiritus Sanctus daretur. — Sed ista objectio vana est, quum certum sit Thomam loqui de relatione reali doni gratuiti, non de quacumque relatione doni creati, aut de relatione secundum dici. Vanum autem et vile est, non recitare positionem doctorum secundum mentem ipsorum, sicque contra ipsos impertinenter arguere.

Denique circa id quod dictum est, Spiritus Sanctum proprie solum dari in donis gratuitis gratiæ gratum facientis, refert Ægidius responsionem Thomæ quasi in forma, et contra eam facit cavillationes inutiles, eo quod sanctus Doctor affirmet rationalem creaturam per naturalia dona non ordinari neque referri in ultimum finem, sed per dona gratuita caritatis et gratiæ. In qua responsione omnia verba Thomæ concordant dictis Alberti, Alexandri, Bonaventuræ, Petri, Udalrici, Richardi : et tamen Ægidius reprobat ea, quia (ut dicit) etiam per naturalia dona ordinamur ad Deum, præsertim quum secundum Philosophum duodecimo Metaphysicæ, totum universum ordinetur ad Deum, sicut exercitus ad principem suum. — Quæ objectio ad solvendum est facillima. Siquidem præfati doctores et S. Thomas loquuntur de ordinatione unitiva et efficaci qua creatura rationalis conjungitur Deo, atque ad ejus beatificam et supernaturalem fruitionem perducitur : de qua reductione et ordinatione loquuntur Scriptura et schola theologorum; quod et Thomas in suis exprimit verbis, ex quibus apertissime patet quæ sit ejus intentio. Sed Ægidius recitat ea truncate, et sic ea impugnat. Postremo verum est quod non solum homo, sed omnis etiam irrationalis creatura aliquo modo ordinatur ad Deum et ad sui Creatoris gloriam et honorem : quia ut Salomon fassus est, Omnia propter se ipsum operatus est Dominus;5 atque ut in Ecclesiastico legitur, Gloria Domini plenum est opus ejus.6

B Ad primum ergo in principio quæstionis inductum, est respondendum, quod bene probat Spiritum Sanctum non procedere motu locali, nec aliqua mutatione, nec ita ut incipiat esse ubi non fuit; sed ut aliter sit in rationali creatura quam antea, et hoc non ex variatione ipsius, sed creaturæ. Quod si contra hoc objiciatur, quia (ut divinus Dionysius loquitur) Deus ad omnia se habet uno et eodem modo, quamvis alia ad ipsum non habeant se modo eodem, unde et in libro de Causis habetur, quod causa prima exsistit in omnibus secundum unam dispositionem :7 dicendum, quod Deus uniformiter invariabiliterque habet se ad creata, non quasi ordo et distinctio rerum non sint a Deo, sed quia ipse nequaquam mutatur ex habitudine sua ad res, neque ex habitudine rerum ad ipsum. — Ad secundum solutio data est. — Ad tertium respondendum, quod Deus utique ex sua dilectione se ipsum dat nobis, et Spiritum Sanctum nobis largitur non ut domini simus Spiritus Sancti, sed ut ipso fruamur : non fruitione adæquata fruibilitati, bonitati atque dulcedini Spiritus Sancti, id est fruitione tali ac tanta quali et quanta ipse ex se exstat fruibilis (sic nempe solus Deus fruitur se, et quælibet persona se ipsa ac aliis); sed ut fruamur Deo juxta capacitatem, dispositionem seu meritum nostrum, et juxta mensuram et gradum quo ipse in sua prædestinatione præordinavit nos ad fruitionem Deitatis perducere.

QUÆSTIUNCULARUM QUARUMDAM

BREVIS EXPEDITIO

CONSEQUENTER sine multa argumentatione expedienda sunt dubia quædam minora.

Quæritur ergo, An Spiritus Sanctus datur a prælatis et ministris Ecclesiæ atque a sanctis hominibus.

Videtur quod sic. Primo, quia in sacramentis evangelicæ legis gratia continetur, quæ sine Spiritu Sancto non infunditur. Qui autem impendunt fidelibus sacramenta, impendunt eis gratiarum charismata : ergo et Spiritum Sanctum. — Secundo, unusquisque potest communicare proximis suis donum spirituale sibi collatum a Deo : sed Spiritus Sanctus datus est virtuosis : ergo possunt illum ultra conferre. — Tertio, quia in Actibus fertur Apostolorum, quod per impositionem manus Apostolorum Spiritus Sanctus dabatur credentibus.8

In contrarium est Augustinus in littera.

Ad istud Albertus compendiose respondet : Viri sancti et ministri Ecclesiæ non dant Spiritum Sanctum, quia dans Spiritum Sanctum habet auctoritatem et influentiam ad minus super effectum in quo datur Spiritus Sanctus : qui effectus est gratia gratum faciens, quæ non est nisi a solo Deo efficienter et auctoritative. Christus autem dedit suis vicariis ministris ministerium ad sacramentorum dispensationem, in quibus est gratia, non autem auctoritatem et efficientiam. Hæc Albertus.

Concordat Richardus, qui addit : Dare Spiritum Sanctum per modum impetrationis et ministerii seu dispositive, convenit Sanctis orando; prælatis vero, sive sint sancti, sive non, sacramenta ministrando. Sed dare Spiritum Sanctum per modum auctoritatis, soli competit Deo, qui solus potest in nobis caritatem efficere, cum qua vel per quam datur Spiritus Sanctus. Hæc Richardus.

In idem redit quod scribit Petrus, dicendo : Dare aliquid, tripliciter dicitur. Primo, per modum auctoritatis : et ita dat dominus rei. Sicque solus Deus dat Spiritum Sanctum : et hoc, ratione æterni respectus Spiritus Sancti ad eum a quo datur, et ratione effectus, videlicet gratiæ, quæ non potest educi de materia, et non nisi per creationem infunditur. Secundo, per modum impetrationis : et sic Sancti dant Spiritum Sanctum, tam viatores quam comprehensores. Tertio, per modum ministerii : sic dant ministri sacramentorum sancti et non sancti. Hujus exemplum est in domino patrefamilias eleemosynam dante, et in ejus uxore ad dandum sollicitante, atque in servo eleemosynam deferente. Hæc Petrus.

Thomas quoque hic loquitur : Quum in processione temporali sint duo respectus, unus æternus, quo Spiritus Sanctus exit a Patre et Filio, et alius temporalis, ex hoc quod creatura novo modo se habet ad Spiritum Sanctum per donum susceptum; neutro modo Spiritus Sanctus a creatura temporaliter procedit aut datur : quia a creatura æternaliter non procedit, nec effectus ille supernaturalis gratuitus potest esse a creatura, nec actus meritorii naturali possunt virtute produci. Hæc Thomas. — In idem redit quod scribit Bonaventura.

Ægidius etiam de hac re scribit prolixe, concordat tamen prædictis. Et inter cetera ponit, quod dare Spiritum Sanctum, est dare amorem divinum et increatum. Sed dare amorem, potest intelligi directe et indirecte. Directe, tripliciter. Primo, voluntatem inclinando, immutando seu vertendo tiæ Dei. — Ad tertium datur in littera read placitum: sicque Deus habet dominium super omnem voluntatem creatam, et amorem ab illa manantem potest alteri dare. Secundo, proprium amorem communicando: sicque ipse amans quicumque potest amorem suum impendere alteri. Tertio, ipsemet amor posset se dare si esset per se subsistens. Et quoniam nemo potest voluntatem Dei immutare, nemo potest primo modo Spiritum Sanctum dare; nec etiam secundo modo, quia amor ille increatus non procedit a voluntate humana. Porro Spiritus Sanctus, quum sit amor in se subsistens, potest dare se ipsum; similiter dari potest a Patre et Filio, quia procedit ab eis. Indirecte vero potest Spiritus Sanctus dari a creaturis quatuor modis: primo, sacramenta ministrando; secundo, orando; tertio, instruendo; quarto, interius operando, utpote confortando lumen naturale. Sicque angeli sancti dant hominibus aliquo modo Spiritum, mentes hominum purgando, illuminando, perficiendo. Hæc Ægidius. — Et modis istis ab eo tactis, possent et alii addi. Nam aliqui exemplariter conversando, aliqui bonæ famæ odore, aliqui meritis supererogationis, aliqui sustinendo adversa, aliqui faciendo miracula, aliqui solo apparatu devoto, maturo ac fulgido, proximos compungunt, convertunt, immutant: sicque dispositive caritatem et Spiritum Sanctum ipsis procurant.

Ad primum igitur respondendo, dicendum quod ipsum modo solutum est. — Ad secundum dicendum, quod Spiritus Sanctus non datur electis ita quod res sit eis subjecta, qua uti possint ad libitum: idcirco nec directe possunt eum conferre. Sed sicut datur eis ad fruendum, sic gratiam sibi communicatam possunt aliis communicare, et sic Spiritum Sanctum indirecte ac ministerialiter dare, quemadmodum beatissimus princeps hortatur Apostolorum: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gra-

1 Petr. IV, 10. tiæ Dei. — Ad tertium datur in littera responsio optima ex Augustino. Non enim ait Scriptura, quod Apostoli per impositionem manuum suarum dederunt Spiritum Sanctum, sed quod per impositionem Act. VIII, 17. illam dabatur Spiritus Sanctus.

Quæritur consequenter, Quid detur pri- QUÆST. II us, Spiritus Sanctus, an dona ipsius.

Ad hoc Thomas respondet: Ordo aliquorum secundum naturam potest dupliciter considerari. Primo, ex parte recipientis atque materiæ: sicque dispositio prior est quam id ad quod disponit. Sicque dona Spiritus Sancti per prius dantur et recipiuntur, per quæ rationalis creatura Deo assimilatur, et ad ejus plenam et beatificam participationem aptatur. Secundo, ex parte agentis et finis: et ita quod propinquius est agenti ac fini, dicitur esse prius. Sicque per prius recipimus Spiritum Sanctum quam dona ejus, quoniam Pater et Filius per suum increatum amorem alia nobis communicant. Et hoc est simpliciter esse prius. Hæc Thomas.

Circa hoc inter cetera scribit Ægidius: Quatuor modos prioritatis assignat Augustinus. Dicitur enim aliquid prius æternitate, ut Deus ante creata; tempore, ut flos ante fructum; dignitate et electione, ut fructus prior est flore; origine seu natura, ut sonus ante cantum. Certum est autem quod temporalis missio seu datio Spiritus Sancti et collatio suorum donorum, simul sunt tempore; et item, quod processio Spiritus Sancti prior sit donis suis dignitate et electione. Quid vero sit inter ea prius natura seu naturali intelligentia vel secundum modum ac ordinem intelligendi, quæstio est. Quocirca scendum, quod aliqua possunt se invicem esse priora et posteriora naturali intelligentia secundum diversum modum causalitatis aut habitudinis suæ: quemadmodum potio est causa sanitatis in genere causæ efficientis, et ita prior est illa; sanitas vero causa est potioneis in genere causæ finalis, et ita prior est potione. Conformiter Spiritus Sanctus aliquo modo datur prius quam dona ejus, et aliquo modo econtrario. Possumus enim dona Spiritus Sancti comparare ad dantem, et item ad recipientem: atque respectu dantis, prius datur Spiritus Sanctus; respectu autem recipientis, est econtrario: velut si quis infigeret clavum ligno, et clavum illum infigendo, excuteret alium clavum, respectu infigentis prior est infixio clavi, sed ex parte ligni prior est clavi excussio. Et hoc est quod aliqui dicunt, et bene, quod ex parte materiæ prior est datio munerum Spiritus Sancti, quia dispositio prior est quam id ad quod disponit; ex parte tamen agentis et finis, datio Spiritus Sancti est prior. Hæc Ægidius.

QUÆST. III Quæritur demum, Quot modis fiat temporalis processio Spiritus Sancti.

Ad hoc respondet Albertus: Temporalis processio et missio Spiritus Sancti materialiter fit plurimis modis, quos non est possibile ad artificialem redigi numerum, quum fiat ad renovandam et sanctificandam rationalem creaturam: quod in diversis diversimode, imo innumerabilibus modis contingit. Modi vero formales non ultra quatuor extenduntur: quia aut fit interius, ad intellectum aut ad effectum. Primum est per dona intellectus; secundum, per caritatem et ei annexa. Aut fit exterius, ad sensum, loquendo de sensu exteriori ordinato ad intellectum; sicque fit per creaturam assumptam sensibilem: et hoc dupliciter, quia aut per creaturam in unitate personæ unitam, et sic Filius Dei missus est in carne; aut per creaturam ad repræsentandum assumptam, sicque missus est Spiritus Sanctus in columba, in igne et linguis.910 Hæc Albertus.

QUÆST. IV Insuper quæritur, Qualiter differant temporalis processio, missio, datio et apparitio Spiritus Sancti.

Respondet Richardus: Aliqui dicunt quod non differant realiter, sed secundum rationem dumtaxat: quoniam temporalis processio principalius importat respectum ad terminum ad quem, missio ad principium a quo, donatio vero ad effectum. Alii majorem inter hæc differentiam assignare conantur, dicentes quod temporalis processio de significato principali designat processionem æternam cum quodam respectu secundum rationem et secundum dici ad creaturam, et actu connotat novum effectum in creatura, ac novam in ea relationem ad Spiritum Sanctum. Donatio autem de suo principali significato non dicit aliquam emanationem, loquendo de emanatione reali qua emanat persona; sed dicit emanationem doni appropriati personæ, in quo dono ipsamet persona vere datur recipienti hujusmodi donum. Unde et tota Trinitas dat se ipsam. Missio vero dicit repræsentationem personæ emanantis per emanationem alicujus rei visibilis aut invisibilis appropriatæ illi personæ. Et ita de principali significato missionis non est emanatio personæ, sed est de cointellectu significati missionis, quemadmodum nasus non est de principali significato simitatis, quamvis simitas nasum includat de cointellectu. Hæc Richardus.

Petrus vero hic loquitur: Temporalis processio, missio, datio et apparitio, sunt idem in re, sed differunt ratione. Missio namque principaliter dicit respectum ad principium a quo; temporalis processio, ad terminum in quem; donatio autem dicit respectum ad effectum vel modum; apparitio vero est signum sensibile in quo manifestatur processio. Itaque tria prima conveniunt processioni visibili et invisibili, apparitio autem processioni visibili tantum. Hæc Petrus.

Verum Albertus circa hæc aliter sentire videtur, dicendo: Ista ab invicem differunt, quoniam apparitio prout de ea nunc loquimur, non fit nisi per creaturam subjectam, sine qua missio fieri potest. Apparitio quoque fit bene per angelos, sicut Abrahæ apparuerunt tres angeli.11 Missio autem nunquam fit nisi immediate per ro, an adhuc conveniet mitti. Apparet personas divinas. Hæc Albertus.

Quid horum sit verius, magis patebit infra in determinationibus quæstionum de istis materiis movendarum.

Insuper, quoniam Augustinus affirmat, et in littera tangitur, quod Spiritus Sanctus est potus quo sumus potati, quæritur, Quomodo Spiritus Sanctus dicitur potus.

Respondent Albertus et Bonaventura, quod tropice seu metaphorice Spiritus Sanctus dicitur potus, quia restringit mundanæ sitis ardorem. Dicitur quoque panis, in quantum confortat per gratiam. Porro Spiritu Sancto potari, est donis ejus infundi et recreari.

Et si objiciatur quod istud magis conveniat Filio, qui in Proverbiis ait, Bibite vinum quod miscui vobis;12 et de quo in Ecclesiastico legitur, Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum.13 Respondet Albertus: Esse potum, potest convenire attributo Filii, et etiam attributo Spiritus Sancti, diversis considerationibus. Si enim consideretur effectus, qui est restrictio sitis mundanæ, non fit nisi per gustum Spiritus, de quo ait Gregorius: Gustato Spiritu, desipit omnis caro. Si vero consideretur humor potus, cujus actus est ferre nutrimentum ad membra, convenit hoc sapientiæ atque prudentiæ attributis Filii, quæ habent moderari in actibus donorum quantum cuilibet sit dandum vel indulgendum.

QUÆST. VI Quæritur item, An immissio dilectionis sit missio Spiritus Sancti.

Videtur quod non. Nam dato per impossibile quod non sit Spiritus Sanctus, nihilo minus Deus diligeret creaturam rationalem, et ei infunderet suam dilectionem. — Præterea ponamus non esse in Deo personarum distinctionem, nec aliquam esse personam divinam eo modo quo secundum fidem distinguuntur personæ: quæro, an adhuc conveniet mitti. Apparet quod sic, quia adhuc Deus renovaret et sanctificaret creaturam ut modo.

Ad hæc respondet Albertus: Si ponamus Spiritum Sanctum non esse, haberemus dicere quod in Deo non esset dilectio nisi essentialis, et illa cordibus infunderetur; sed hoc non esset missio alicujus personæ. Et si non esset in divinis distinctio personarum, non esset proprie missio Dei: nihilo minus Deus adhuc posset se in effectu gratiæ dare fidelibus. Hæc Albertus.

Circa hæc quærit in Summa sua, libro primo, Antisiodorensis, An Pater et Filius seu etiam Spiritus Sanctus, sint unus panis in quantum dantur, an multi panes ex parte sua.

Quod sint unus panis, probatur sic: Unica est bonitas et dulcedo qua reficiunt nos. — Sed contra: Filius reficit et delectat non solum in quantum Deus, sed etiam secundum quod homo; Pater quoque nos reficit non solum in quantum Deus, sed etiam in quantum generat Filium sibi æqualem: ergo ex parte personarum multæ sunt origines delectationis refectionisque nostræ. Item, beatitudo nostra consistit in dilectione Dei non solum in quantum est unus, sed etiam in quantum est trinus.

Dicendum quod Trinitas ex parte sua non est nisi unus panis, sed quantum ad nos multiplex est, utpote multis modis reficiens; estque una origo delectationis et refectionis, videlicet bonitas et suavitas Dei. Quod autem Filius Dei delectat in quantum homo, habet a deitate: qua sublata, non delectaret. Similiter, quod Pater in quantum generans delectat et reficit nos, habet a sua deitate et bonitate, quæ est generationis origo. — Hæc Antisiodorensis. Unde patet quod Trinitas sit unus panis in essentia, multiplex est in effectu.

Postremo quæritur de hoc quod in littera legitur, Ipse videlicet Spiritus Sanctus est virtus, etc.14 Virtus enim appropriatur Filio, dicente Apostolo, Prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.15

Ad hoc Bonaventura respondet, quod Spiritui Sancto appropriatur non virtus simpliciter, sed virtus sanativa : quia gratia sanitatum est donum et opus Spiritus Sancti, cujus gratia est etiam animæ medicina. Filio autem appropriatur virtus operandi, quia omnia per ipsum facta sunt.16 Aliter potest dici, quod virtus habet comparationem ad id ad quod est, sicque tenet rationem principii; habet quoque comparationem ad id cujus est, et sic rationem habet complementi; vel ad utrumque, sicque tenet rationem medii. Quemadmodum Patri appropriatur ex ipso, et Filio per ipsum, Spiritui Sancto autem in ipso esse : sic virtus in quantum habet rationem principii, appropriatur Patri; in quantum vero habet rationem medii, Filio; in quantum rationem completionis, Spiritui Sancto, quia completio est in bonitate et dilectione Spiritus Sancti. Cui etiam recte convenit infundi atque diffundi. Caritas namque comparatur humori, quoniam sicut arbor fomentum vitamque vegetativam et viriditatem suscipit ab humore, sic tota spiritualis machina ab amore divino : qui amor infunditur in quantum intus recipitur; diffunditur autem in quantum ex intimis procedens, dilatat affectum ad multorum dilectionem, movetque universas animæ vires ad virtuosas operationes. Hæc Bonaventura. autem, prout intelligitur quasi media inter substantiam et operationem : Filius namque est media in Trinitate persona. Appropriatur autem Spiritui Sancto in quantum est principium operis boni : quia Spiritui Sancto appropriatur affluentia bonitatis. Hæc Richardus. — Idem Thomas.

C Atque in idem redit quod obscurius scribit Albertus, affirmans Patri appropriari virtutem naturalis potentiæ, quoniam Pater est principium non de principio; Filio autem virtutem ad esse, quia per eum creata sunt omnia;17 Spiritui Sancto vero virtutem ad bene esse, quia bonitas et sanctitas appropriantur Spiritui Sancto.

Footnotes

  1. Jacob. 1, 17. ↩

  2. Ephes. 1, 14. ↩

  3. Hæc Petrus. ↩

  4. Rom. XI, 6. ↩

  5. Prov. xvi, 4. ↩

  6. Eccl. xlu, 16. ↩

  7. De Divin. nom.cap.ii. ↩

  8. Act.viii,17. ↩

  9. Act. II, 3. ↩

  10. Matth. III, 16. ↩

  11. Gen. XVIII, 2. ↩

  12. Prov. IX, 5. ↩

  13. Eccl. XV, 3. ↩

  14. QUÆST. VIII B (p. 508) ↩

  15. 1 Cor. 1, 24. ↩

  16. Joann. 1, 3. ↩

  17. Joann. 1, 3. ↩

Chapter 127 of 271