Distinctio 20
A. Ostenso quod aliqua personarum aliam non superat magnitudine, nunc ostendit quod alia non excedit aliam potentia.
NUNC ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia, ut sicut una et indifferens est magnitudo trium, ita una et indifferens monstretur potentia trium. Sciendum est ergo, quod non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu Sancto. Nec majorem potentiam habent duo vel tres simul, quam singulus eorum: quia nec plus potest Pater et Filius simul, quam solus Spiritus Sanctus; nec hi tres simul plus possunt quam singulus eorum, quia omnipotentiam quam habet Pater, et Filius accepit nascendo, et Spiritus Sanctus procedendo. Quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter adstruit in libro contra Maximinum, qui dicebat Patrem meliorem ac potentiorem Filio.
B. Quod non potest minus Filius quam Pater.
Nihil, inquit, Patre minus habet ille qui dicit:1 Omnia quæ habet Pater, mea sunt. Nam si minus habet in potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia quæ habet Pater. Sed ejus sunt omnia quæ habet Pater : tantam ergo habet potestatem Filius quantam Pater. Æqualis ergo est Patri. Non enim potest qui accepit, inæqualis esse ei qui dedit. Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater : ut secundum doctrinam vestram, potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater omnipotentiam, quam non habet Filius. Et si hoc est, falsum est quod ait Filius : Omnia quæ habet Pater, mea sunt.
Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 12.
C. Hoc verum fatebatur hæreticus ex quo progrediebatur ad falsa.
Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur et nos Filium accepisse potentiam ab illo de quo natus est potens; Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit Pater potentiam Filio, sicut omnia quæ habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia.
Ibidem.
D. Quæstio Augustini, qua arctat hæreticum.
Sed quæritur, utrum ei tantam quanta ipsi est potentiam Pater Filio dederit, an minorem. Si tantam, non solum potentem sed etiam omnipotentem genuisse omnipotens intelligitur. Si vero minorem, quomodo omnia quæ habet Pater, Filii sunt? Si Patris omnipotentia Filii non est, non omnia procul dubio quæ habet Pater, Filii sunt. At omnia quæ habet Pater, Filii sunt : omnipotentia ergo Patris etiam est Filii. Non est ergo Pater potentior Filio.
Ibidem.
E. Aliter probat Filium æqualem Patri.
Item alio modo probat Filium æqualem Patri contra Maximinum, ita dicens : Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem se ipso : in quo et Patri derogas, qui si Filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere æqualem. Si dicis quia non voluit, eum invidum esse dixisti. Si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater æqualem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est : Patri ergo Filius verus æqualis est. Genuit ergo Pater sibi æqualem Filium, et ab utroque procedit utrique æqualis Spiritus Sanctus. Si enim formam suam, ut ait Augustinus contra eumdem, Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem; cogimini Patrem invidum dicere. Plenum ergo Deum et æqualem sibi genuit Filium.
Ibid. c. 7.
Ibid. c. 15, n. 1.
F. Per simile ostendit, quod non minorem Pater Filium genuit.
Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat, inquiens: Homo pater, si potuisset, æqualem filium genuisset. Quis ergo audeat dicere, quod hoc Omnipotens non potuit?2 Addo etiam: Si posset homo, majorem melioremque se ipso gigneret filium. Sed majus vel melius Deo quidquam esse non potest.3 Deus ergo cur non æqualem, ut ais, Filium genuit, cui nec anni necessarii fuerunt per quos adimpleretur æqualitas, nec omnipotentia defuit? An forte noluit? ergo (quod absit) invidit. Sed non invidit: æqualem ergo genuit Filium. Credamus ergo Filium ei esse æqualem.
G. Opinionem hæretici ponit ut destruat.
Sed forte dicis: Eo ipso Pater est major Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen æqualem.4 Ad quod cito respondebo: Imo ideo non est Pater major Filio, quia æqualem genuit. Originis enim quæstio ista est, quis de quo sit; æqualitatis autem, qualis aut quantus sit. Quod est dicere: ad originem pertinet quæstio qua quæritur, quis de quo sit; ad æqualitatem vero illa qua quæritur, qualis aut quantus quis sit. Nec quum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inæqualitas substantiæ, sed ordo naturæ, non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero.5 Non ergo secundum hoc quod Pater genuit, et Filius genitus est, vel Spiritus Sanctus ab utroque procedit, æqualitas vel inæqualitas ibi exsistit: quia non secundum hoc alia persona alii æqualis vel inæqualis dicitur.
Ecce æqualitas Trinitatis, et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est in superioribus: qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam, nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia excellat.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ
IN hac distinctione declaratur, quod Filius sit Patri æqualis in potestate seu omnipotentia. Et circa hoc ex verbis et auctoritatibus atque probationibus Augustini procedit auctor scholastice, ut patet in textu, qui planus est.
A QUÆSTIO PRIMA
QUæritur ergo, An Filius sit Patri æqualis in potestate et omnipotentia; et idem est quærere de Spiritu Sancto.
Et tamen quæstionis hujus solutio ex præhabitis elucescit. Quum enim omne absolutum in divinis, sit tribus superexcelsis personis commune, palam quod omnipotentia seu potestas in tribus personis non solum æqualis sit, sed etiam numero una, sicut et divinitatis plenitudo veraque deitas, quæ omnem inferioritatem, inæqualitatem et minorationem in divinis excludit.
Arguitur tamen quod non. Primo, quoniam Filius ex se nihil potest, quemadmodum ipsemet testatur: Non potest Filius a se facere quidquam;6 et alibi, me ipso facio nihil. Pater autem ex se omnia potest.7 Quum ergo tam diversæ proprietates potestatis conveniant Patri et Filio, non videntur in potestate æquales, nec Filius videtur esse omnipotens. — Secundo, in infinitum præclarius est producere personam æternam immensam verumque Deum, quam creaturam. Sed nec Filius produxit aut producere potest filium verum Deum, quod egit Pater; nec Spiritus Sanctus personam aliquam increatam.
Sed hæc atque similia argumenta supra distinctione nonadecima diffusius sunt inducta atque soluta. Verumtamen breviter ponenda est hic doctorum responsio.
Itaque Thomas hic scribit: Concedendum est sine dubio, Filium Dei omnipotentem esse sicut et Spiritum Sanctum, juxta illud in Symbolo: Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus. Ideo ad intellectum horum pensandum quod Deus fertur omnipotens, quoniam omnia potest, et quidquid est aliquid vel ens, potest. Sed notandum, quod relatio alio modo dicitur aliquid quam alia entia. In aliis enim entibus unumquodque dicitur esse dupliciter, videlicet quantum ad suum esse, et quantum ad rationem suæ quidditatis: quemadmodum sapientia secundum esse suum ponit aliquid in subjecto, et secundum suam rationem ponit quamdam naturam in genere qualitatis. Porro relatio est aliquid secundum esse suum quod habet in subjecto; sed secundum rationem suam non habet quod sit aliquid, sed solum quod ad aliquid referatur: ideo secundum rationem non ponit aliquid in subjecto. Propter quod ait Boetius, quod relationes nihil prædicant de eo de quo dicuntur. Hinc invenitur aliquid relatum in quo est tantum ratio relationis, et non ponitur aliquid ibi secundum rem: sicut quum scibile refertur ad scientiam. Quod verum est tam de relationibus quæ de Deo dicuntur, quam de illis quæ in creaturis sunt, sed diversimode: quia relatio quæ in creatura est, habet aliud esse quam sit esse sui subjecti: unde est aliquid aliud a suo subjecto. Verum in Deo nihil est quod habeat aliud esse ab ipso: esse enim sapientiæ Dei est ipsum esse divinum, nec aliquid superadditum ei; similiter esse paternitatis. Unde relatio quantum ad esse suum, secundum quem modum solum debetur ei quod aliquid ponat, est divina essentia; sed secundum rationem suam, per quam habet distinguere unam personam ab alia, non debetur ei quod aliquid dicat. Unde quamvis Pater habeat paternitatem, quam Filius non habet, et paternitas sit aliquid, non tamen sequitur quod Pater habeat essentiam aliquam qua careat Filius. Si autem Pater haberet sapientiam et non Filius, haberet aliquid Pater quod non haberet Filius: quia sapientia dicit aliquid in sapiente etiam secundum suam rationem. Similiter dico, quod quum generare in divinis sit relatio quædam, et sit aliquid, quamvis Pater possit generare, non Filius, non sequitur quod aliquid possit Pater quod non potest Filius; sed bene sequeretur, si Pater intelligere posset, non Filius, quod Pater aliquid posset quod non Filius. Sicut Pater est Pater, et esse Patrem est aliquid esse, et tamen quum Filius non sit Pater, nullum esse est Patris quod non sit Filii: quoniam omne esse in divinis, est esse essentiæ; et similiter omne ad aliquid est essentia vel secundum rationem esse, aut secundum rationem attributorum.
Si autem objiciatur, quod potentia dicitur secundum virtutem ad operationem, aliqua autem operatio ad omnipotentiam telligere posset, non Filius, quod Pater aliquid posset quod non Filius. Sicut Pater est Pater, et esse Patrem est aliquid esse, et tamen quum Filius non sit Pater, nullum esse est Patris quod non sit Filii: quoniam omne esse in divinis, est esse essentiæ; et similiter omne ad aliquid est essentia vel secundum rationem esse, aut secundum rationem attributorum. pertinens convenit Patri quæ non convenit Filio, scilicet generare, quod secundum Damascenum est actus naturæ: ergo Filius non est in omnipotentia Patri æqualis. Dicendum, quod generatio significat operationem per modum relationis. Et quamvis generatio activa non conveniat Filio, non tamen sequitur quod aliqua operatio conveniat Patri quæ non convenit Filio: una enim et eadem operatione Pater gignit et nascitur Filius; sed operatio ista est in Patre et Filio secundum aliam et aliam relationem, nec aliquod posse detrahitur Filio, sed eodem posse quo Pater generat, Filius generatur. — Denique omnipotentia Dei comparari potest ad aliquid dupliciter. Primo, sicut operatum: et ita non comparatur ad aliquid quod in ipso sit, quia in Deo nihil est factum; sicque omnipotentia est respectu creaturarum dumtaxat. Secundo, sicut ad operationem: et sic comparatur ad id quod in ipso est Deo; sicque omnipotentia Dei extenditur tam ad generare et spirare, quam ad intelligere, velle atque creare, et breviter ad omnia quæ perfectionis sunt. Nec tamen sequitur quod Filius non sit omnipotens si generare non possit filium sibi æqualem, ratione prædicta. Sequeretur tamen in Patre, quoniam Patri non deest relatio quæ significatur in generatione activa. Unde si negaretur ab eo perfectio generationis, oporteret quod esset defectus in ipsa operatione in quantum operatio est: quod redundaret in defectum potentiæ. A Filio autem generatio removetur activa, non nisi ratione relationis importatæ in Filio. Relatio vero in quantum hujusmodi, nullum ordinem ad potentiam habet. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione quadragesima secunda, disseruit: Necesse est dicere Filium Patri in potestate æqualem. Potentia namque agendi consequitur perfectionem naturæ. Unde in creaturis quanto quid naturam habet perfectorem, tanto majoris exstat virtutis in agendo. Ostensum est quoque quod ratio divinæ paternitatis et filiationis requirit quod Filius æqualis sit Patri in magnitudine, id est in perfectione naturæ. — Quemadmodum etiam eadem divina essentia quæ est in Patre paternitas, in Filio est filiatio; sic eadem est potentia qua Pater generat, et qua Filius generatur. Ideo verum est quod quidquid potest Pater, potest Filius; non tamen sequitur quod Filius possit generare, sed mutatur quid in ad aliquid: nam generatio significat relationem in divinis. Habet ergo eamdem omnipotentiam Filius quam Pater, sed cum alia relatione: quoniam Pater habet eam ut dans, quod significatur quum dicitur quod potest generare; Filius autem habet eam ut accipiens, quod significatur quum dicitur quod potest generari. Hæc Thomas in Summa.
Concordat Petrus, compendio loquens: Omnipotentia Dei vocatur potentia ad omnes actus quos posse est potentiæ, non impotentiæ. Non enim potest Deus dormire vel peccare, quum talia non sint potentiæ, loquendo simpliciter. In omnibus igitur actibus illis Filius æquatur Patri, et Spiritus Sanctus utrique. Sed notandum, quod aliquid est potentiæ simpliciter, aliquid vero in persona agente. Porro actus essentiales, sive sint absoluti, ut intelligere, velle, sive respectivi, sicut creare, sunt potentiæ simpliciter. Actus autem notioales, sunt potentiæ tantum in persona agente, non in alia, quoniam sequeretur ejus mutabilitas de una proprietate in aliam. Unde in talibus non attenditur coomnipotentia: quia potentia Dei non ponit in Deo impotentiam; si autem potentia Dei acciperetur penes actus relativos, sequeretur impotentia in Patre ex hoc quod non potest esse Filius nec generari. Nunc autem esse Patrem, in Patre est potentiæ; non posse autem esse Filium, non est in Patre impotentiæ, sed proprietatis. Hæc Petrus.
De coomnipotentia demum Filii ad Patrem loquitur idem doctor: Æqualitas divinæ potentiæ non attenditur per comparationem ad actum notionalem, sed essentialem, tam interiorem, ut est intelligere, quam exteriorem, ut creare. Quoad hos autem actus essentiales, una et eadem atque æqualis est Patris Filiique potentia sicut essentia. Hæc Petrus.
Idem Richardus, qui addit : Tres personæ æquales sunt in potentia et quantum ad extensionem seu ambitum possibilium, et quantum ad intensionem vigoris potentiæ. Posse autem generare, non esset posse in Filio : quia ex hoc sequeretur eum non esse perfectum Filium, ut possit declarari per ea quæ dicta sunt supra, ubi probata est trinitas personarum. Imo tantæ potentiæ est in Filio posse generari, sicut in Patre posse generare. Hæc Richardus.
In his quoque Albertus, Udalricus aliique concordant, sicut et supra est allegatum.
Unde et Bonaventura hic loquitur : Si loquamur de potentia essentiali, quæ est respectu actus essentialis seu absoluti ad intra, ut intelligere, seu productionis ad extra, ad nihil se extendit in Patre ad quod non extendat se in Filio. Ideo quia æqualitas personarum consistit in potentia essentiali, dicendum quod Pater et Filius sunt æquipotentes quantum ad possibilium extensionem. Et idem tenendum semper de Spiritu Sancto. Similiter in personis divinis est potentia æque intensa, quia æque summa, æque nobilis et immensa, imo et numero una. Hæc Bonaventura.
Præterea Durandus hic scribit : Quum potentia dicatur per comparationem ad actum, divinorumque actuum quidam sint essentiales aut extra transeuntes, quidam notionales; de potentia quæ est respectu actuum essentialium aut extra transeuntium, nulla est dubitatio quin per respectum ad illos personæ divinæ sunt æquipotentes. Tota vero difficultas est de potentia respectu actuum notionalium, an secundum illam Filius seu Spiritus Sanctus sit æquipotens Patri. Quocirca sunt tres modi dicendi. Unus (et satis superficialis) est, quod omnipotentia dicitur respectu possibilium tantum, utpote quæ contradictionem non implicant : quæ etsi quis non possit, non ob hoc minus omnipotens perhibetur. Filium autem generare implicant, utpote quod sit Filius et non sit Filius : quia quum in divinis nequeant esse plures patres pluresve filii, si Filius generaret, jam esset Pater et non Filius, nisi ponerentur plures filii, scilicet ipse et natus ex eo : quod dici non potest. Idcirco quamvis Filius non generet, non minus consistit omnipotens. Sed ista positio frivola esse videtur. Nam licet non posse ea quæ simpliciter implicant, non deroget omnipotentiæ; tamen non posse ea quæ non implicant simpliciter, sed quoad istum vel illum, derogat omnipotentiæ, quoniam talia cadunt simpliciter sub ratione possibilis : alioqui omne agens posset dici omnipotens. Quodlibet enim agens potest in omnia præterquam in illa quorum non habet potentiam : quæ implicant quantum ad ipsum. Generare autem Filium in divinis non implicant simpliciter : alioqui nec Patri esset possibile. — Alius ergo modus dicendi est, quod potentia generandi non est relatio neque intrinsece relationem includens, quamvis coexigat eam, sed est divina essentia, quæ potest in omne quod rationem possibilis aut productibilis habet; quumque in tribus personis sit eadem essentia, est quoque in eis eadem omnipotentia, licet non sit in eis relatio eadem : et propter hanc omnipotentiam quælibet divina persona fertur omnipotens, quamvis non possit generare. Non enim ex hoc aliquis vocatur omnipotens in divinis, quod habeat divinam essentiam sub omni respectu in ea fundabili : sic namque Pater non esset omnipotens, qui non habet divinam essentiam cum relatione filiationis. Sed ex hoc solo persona omnipotens dicitur, quoniam habet divinam essentiam, quæ est ipsa omnipotentia. Porro generandi potentia ad actum generationis explendum coexigit paternitatis relationem, constituentem Patris personam. Sed objici potest, quoniam inconveniens esse videtur quod aliquis dicatur habere potentiam quæ nequaquam potest poni in esse: omnipotentia autem Patris non potest in Filio poni in actu ita quod generet. Et si dicatur quod in Filio ponitur in actu per hoc quod generatur, quoniam una eademque potentia est qua Pater generat et Filius generatur, ut dictum est, objicitur: Omnipotentia Patris activa est: ergo non convenit ei poni in actu nisi per modum activæ potentiæ, puta ut Pater generet, non ut generetur Filius per eam. Præhabitum quoque est, quod potentia generandi dicat relationem. — Tertius modus dicendi est, quod potentia ad actus notionales non cadit sub omnipotentia. Idcirco habere potentiam ad hujusmodi actus seu ea carere, non auget potentiam neque diminuit: quoniam Deus non fertur potens a passiva potentia, sed ab activa, atque omnipotens ab activa omnipotentia. Potentia vero non est activa per comparationem ad esse ejus cujus est ipsa activa potentia, imo ipsa est entis jam in actu; sed dicitur activa, quoniam potest aliud seu aliquid agere, ut sic dicatur aliquid potens per activam potentiam, non quia potest esse, sed quoniam potest aliquid agere. Si ergo est aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis, tale agere non reperitur in potentia vere activa, nec cadit sub omnipotentia. Tale autem est generare in divinis respectu Patris, quia omnino idem est in Patre, generare et Patrem esse. Ideo sicut non posse esse Patrem non arguit impotentiam in Filio, ita non posse generare non arguit impotentiam aut minorationem potentiæ in eodem. Hæc Durandus.
Qui videtur huic tertiæ positioni potius consentire. Cui objicitur, quod etiam creare seu activa creatio, realiter idem est quod esse Dei creantis seu Deus creans; et tamen actus ille spectat ad activam Dei potentiam, et cadit sub omnipotentia ejus.
Insuper Scotus circa hæc partim narrat quæ ex Durando sunt recitata, et more suo arguit ad utrumque, tandemque scribit quod sentit, dicendo: Potentiæ activæ primum correlativum est possibile, non communiter sumptum prout opponitur impossibili: quia hoc modo possibile est Deum esse, et tamen istud possibile non est terminus alicujus activæ potentiæ. Idcirco oportet ut possibile quod est potentiæ activæ correlativum accipiatur determinatius; nec videtur qualiter, nisi prout Avicenna accipit possibile sexto Metaphysicæ et alibi sæpe, videlicet secundum quod opponitur ei quod est necessarium ex se. Sicque quum quodlibet intrinsecum Deo sit in se formaliter necessarium, vel per identitatem cum essentia, quæ est ex se formaliter necessaria, nihil intrinsecum Deo erit terminus potentiæ propriæ dictæ. Quumque ad omnia alia a divina essentia eamdem rationem principii habeant tres personæ, quia sunt unum principium producendi creaturas, sequitur quod æqualis sit potentia trium personarum quantum ad numerum possibilium. Nec solum quantum ad extensionem, sed etiam quantum ad intensionem, æqualis et æque perfecta est personarum potentia, sive potentia accipiatur pro absoluto quod est fundamentum relationis, sive accipiatur pro relatione fundata super illud absolutum. Hæc Scotus.
Cui objici potest, quod quamvis Filius et Spiritus Sanctus sint necessarii seu necessarium esse habentes, non tamen hoc habent ex se: imo quidquid sunt et habent, acceperunt a Patre, et Spiritus Sanctus a Patre ac Filio.
Postremo, in hac re amplius placet responsio Alexandri aliquando commemorata, utpote quod divinæ personæ sunt æquipotentes, et quod non derogat omnipotentiæ neque potentiæ Filii, quod non gignit: imo nec ex impotentia ejus hoc venit, sed quia non congruit ei. Qui enim potest quod ei non congruit, non ex hoc potentior demonstratur. Et hoc est quod dist. vu B. asserit Augustinus, quod Filius non genuit, non quia non potuit, sed quoniam Cf. p. 105 C'. non oportuit : quod ante expositum est. De potentia demum et omnipotentia Dei multa conscribit Alexander : de quibus est infra specialis distinctio.
Ad primum igitur respondendum, quod Filius etiam secundum divinam naturam dicitur a se ipso facere nihil, nec aliquid ex se facere posse; non tamen minor est Patre in potestate, quoniam eamdem quam habet Pater potestatem, accepit perfecte et plene sine totius imperfectionis admixtione. Ideo quum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam;8 mox addidit : Quæcumque Pater facit, hæc et Filius similiter facit.
Ad secundum patet ex inductis responsio.
Footnotes
Chapter 156 of 271