Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An in divinis personis sit ordo.

Videtur quod non. Primo, quoniam in æternitate perfecta non est ordo, sed totum simul omnino perfecte. — Secundo, in Symbolo dicitur : In hac Trinitate nihil prius aut posterius. In omni autem ordine sunt prius atque posterius. — Tertio, ordo est quædam relatio, et tamen inter relationes in divinis non ponitur.

In oppositum est, quod in divinis una persona est ab alia, et quod ibi ponitur ordo originis ac naturæ, sicut in textu ex Augustino probatur. Distinctio quoque personarum si non sit ordinata, videtur esse confusa.

Ad hoc Alexander respondet : Ordo est multiplex. Est enim ordo secundum locum, et est ordo secundum tempus; est etiam ordo secundum causam, et rursus est ordo secundum rationem, et item est ordo secundum naturæ originem, qui est principium ad illud quod est de principio. Ordo secundum locum attenditur secundum differentias quæ sunt : superius et inferius ac prope. Ordo temporis attenditur secundum prius et posterius et simul. Ordo secundum causam est secundum quod causa est prior suo effectu. Et his modis non est ordo in divinis. — Ordo secundum rationem est, sicut genus est prius specie in linea recta secundum descensum, vel differentiis suis a latere. Et ordo iste non est in divinis quantum ad differentias, quarum una est imperfecta respectu alterius; nec est ibi genus et species, ut patuit. Sed juxta ordinem rationis qui est primi, medii et postremi, sumitur per similitudinem ordo in divinis personis. Quemadmodum enim in hoc ordine rationis est unum communissimum seu generalissimum, quod de ceteris prædicatur, et nihil de ipso univoce tanquam genus ipsius; et unum de quo alia dicuntur, et ipsum de nullo communi, ut species specialissima; et aliud de quo alia prædicantur, et ipsum de aliquibus aliis, ut genus subalternum, quod medium est inter illa : sic in ordine qui est secundum rationem originis in divinis personis, est persona quæ de nulla, et alia est ab ipsa; et est ibi persona de qua nulla, et ipsa est ab alia, scilicet Spiritus Sanctus; et est ibi persona quasi media, quæ de alia, et de qua alia, videlicet Filius. Sicque in divinis est ordo originis qui sumitur secundum ordinem rationis, et secundum istas quasi differentias, non ab alio, et alius ab ipso. — Et si quæratur an iste sit ordo simpliciter, dicendum quod non, sed est ordo secundum quid seu cum additione, videlicet ordo originis seu naturæ. — Si rursus quæratur, quid in his verbis dicat ordo, an essentiam, vel relationem aut notionem : dicendum quod notionem. Sed notio aliquando significatur distincte, ut quum dico, Paternitas; aliquando indistincte, ut in proposito, et tunc per additionem determinatur. Primæ notiones, quæ scilicet distincte significantur, distinguunt personam a persona absolute; cet: rationem prioris et posterioris, et distinctionem, ac ordinis rationem, ex qua trahitur ordo ad speciem, secundum quod dicimus quod est ordo secundum locum, ordo secundum tempus aut dignitatem, ordo secundum originem, qui competit divinis personis. Sicque complexum hoc, ordo naturæ, sumitur in virtute unius vocabuli ad significandum speciem ordinis. — Hæc Thomas. Qui plura super his scribit, sed in præinductis doctoribus sunt contenta. Quæ autem de hac quæstione scribit in prima parte Summæ, quæstione quadragesima secunda, supra inducta sunt, nona distinctione. B

Sed et Petrus consonanter his loquitur: Quemadmodum in divinis non est numerus simpliciter, sed cum determinatione et secundum quid, ita et ordo, puta ordo originis. Ordo quippe simpliciter dictus, importat tria, videlicet: ordinatorum distinctionem, quæ competit Deo; graduum distinctionem, utpote prioris et posterioris, quæ Deo non convenit; mutuam quoque habitudinem distinctorum, quæ Deo est competens. — Dicitur autem ordo alicujus dupliciter: primo, ut subjecti quod ordinatur; secundo, ut rationis secundum quam ordo attenditur. Primo modo in divinis non est ordo naturæ, sed personarum quæ ordinantur secundum proprietatem originis. Secundo modo est ibi ordo naturæ, quia secundum naturalem productionem ordinantur personæ. Primo modo ordo naturæ sumitur orationaliter, id est ut duæ dictiones, et genitivus ille, naturæ, construitur in habitudine materiali. Secundo modo sumitur quasi dictionaliter, et genitivus construitur in habitudine formali, ut sit sensus: ordo naturæ, id est ordo naturalis.1 Hæc Petrus. — Idem Richardus.

Præterea quæ ex Alexandro inducta sunt, Bonaventura sub aliis verbis exprimens: Triplex, ait, est ordo, videlicet, secundum positionem, secundum antecessionem, et secundum originem. Ordo secundum positionem dicitur aliquorum

Circa hæc scribit Albertus: In divinis nullus est ordo simpliciter, nec aliquo modo prius et posterius; et ordo naturæ qui est ibi, non est ordo simpliciter, sed secundum quid. Quum etenim ordo dicat duo, videlicet distinctionem, et prius ac posterius; in divinis non est ordo quantum ad prius et posterius, sed quantum ad distinctionem. Quum vero additur naturæ, insinuatur quod unus ab alio sit. Natura quippe secundum Philosophum, est ex quo pullulans pullulat. Si autem quæratur quid supponat dictio ista, naturæ, quum dicitur ordo naturæ, an essentiam an personam vel notionem: dicendum quod supponit essentiam, non secundum quod essentia est, sed secundum quod natura, hoc est, prout virtute ejus est processio personæ a persona: quamvis enim essentia non generet per se, attamen Pater generat virtute essentiæ ut est natura. Dicit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed in quantum natura est. Hæc Albertus.

Et concordat Udalricus, cujus verba de ista materia supra nona distinctione sunt allegata. tom. XIX, p. 423 C'.

Thomas quoque his consonans: Ordo, inquit, in sua ratione tria includit, videli-

Præterea quæ ex Alexandro inducta sunt, Bonaventura sub aliis verbis exprimens: Triplex, ait, est ordo, videlicet, secundum positionem, secundum antecessionem, et secundum originem. Ordo secundum positionem dicitur aliquorum quorum unum est superius, aliud inferius: quod potest esse dupliciter, utpote loco et dignitate. Et hic ordo non est in divinis. Ordo secundum antecessionem vocatur, dum unum est prius, alterum vero posterius. Quod potest esse dupliciter: primo, duratione seu tempore; secundo, naturali intelligentia seu cognitione, sicut ens prius concipitur quam substantia vel natura. Hic etiam ordo non competit in divinis, quoniam tollit æqualitatem et simultatem, quorum utrumque in divinis perfectissime invenitur. Porro ordo originis seu emanationis, est productoris ad productum: qui ordo est in divinis. — Denique ordo dicitur alicujus dupliciter. Primo, sicut ordinati: et sic convenit divinis personis, quæ modo ordinantur præfato ad invicem, non sicut ad finem. Secundo, sicut rationis ordinandi. Sicque vocatur ordo naturæ, cui convenit vis productiva: unde natura vocatur vis insita rebus, ex similibus similia procreans. Et ita essentia et natura differunt ratione: quia essentia significatur in omnimoda absolutione, non ut alterius principium; natura vero dicitur ut principium, et sic dicit comparationem ad productionem seu emanationem naturalem. Et quoniam ordo substantiæ in rebus creatis naturalem dicit originem, duo includit, videlicet emanationem et antecessionem. Cujus ratio est, quoniam emanatio in creatis ponit diversitatem substantialem: propterea quod in eis emanat, vocatur effectus; et quod producit, dicitur causa. Hinc causa describitur, ad cujus esse sequitur aliud in natura. In divinis vero est emanatio ad quam non consequitur diversitas essentiæ aut naturæ, idcirco nec prius posteriusve natura, sed simul natura. Ideo in divinis non recipitur nomen causæ vel effectus, sed principii, quamvis Græci extenso nomine utantur nomine causæ pro principio. Itaque in divinis est ordo naturæ, non quo alter sit posterior altero, sed quo alter sit ex altero, ut Augustinus ait in littera. Hæc Bonaventura.

A Ex præinductis demum distinctionibus solvuntur faciliter argumenta quæ fiunt ad partem utramque. Quod vero objicitur, quod in æternitate non est ordo, verum est de ordine successionis et durationis, dignitatis et causalitatis, non naturæ atque originis.

B Insuper circa hæc quærit Petrus, an aliquid creatum sit Deo æquale. Videtur quod sic, quia Deus aut voluit aliquam creaturam facere sibi æqualem et non potuit, aut potuit et non voluit. Si voluit nec potuit, non fuit omnipotens; si potuit nec voluit, invidus fuit. — Ad quod respondet: Impossibile est creaturam Creatori æquari. Imo nec in natura, nec in potestate, neque in operatione potest Deo par esse, quoniam omnis creatura certis limitibus terminatur, ut ait Hieronymus, estque virtutis finitæ, et in sua operatione requirit subjectum: ideo ab increata essentia distat et deficit infinite. Ad objectum dicendum, quod Deus non voluit, nec ideo invidus fuit: quia nec creatura exstitit capax, nec Deus naturali emanatione produxit creata. Hæc Petrus.

C Richardus præterea quærit hic, an argumentum B. Augustini sit validum, taliter arguentis: Si Pater non genuisset Filium sibi æqualem, quum potuisset, fuisset in eo invidia. Videtur quod non, quoniam multa bona posset facere Deus quæ non facit, nec sequitur quod idcirco sit invidus. In oppositum est auctoritas Augustini, qui contra Arianos sic arguit. — Ad hoc respondet Richardus: Argumentum hoc valet ratione materiæ, quoniam ratio et natura Filii exigit ut in natura Patri æquetur; nec potuit Filium producere sibi inæqualem, quin fuisset imperfectio et defectus in ipso Patre gignente. Quod enim quis alteri non det perfectionem cujus capax est, et quam ex sua ratione ac natura requirit, et quæ naturali emanatione convenit alteri, non caret invidia aut impotentia. Hæc Richardus: cujus responsioni verba Bonaventuræ concordant.

— Ad argumentum dicendum, quod creatura procedit a Deo mera libertate, nec exigit sibi plus dari ex sua natura.

Ægidius quoque hic refert opinionem Procli Platonici, qui in Elementatione sua theologica conatur probare et tenet, quod in omni productione principium productivum est melius atque perfectius ipso producto : alias non esset ordo dignitatis et perfectionis in rebus. Sed ut ostendit Ægidius, quamvis illa opinio partim sit vera in rebus creatis, nequaquam tamen veritatem sortitur in divinis et increatis personis, in quibus ad productionem immanentem non sequitur diversitas naturarum; imo manet essentia numero una. Nec in rebus creatis universaliter verum est quod dignior sit natura producentis quam natura producti : quia in generatione univoca producens et productum ejusdem sunt speciei, cujus essentialis dignitas in indivisibili est consistens. Hæc Ægidius.

Footnotes

  1. tom. XIX, p. 423 B'. ↩

Chapter 157 of 271