Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An in divinis sit totum et pars, hoc est, an ibi sit totum universale seu genus et species, totumque integrale et totum potestativum.

Videtur quod non. Primo, quoniam purissimæ unitati et indivisibili simplicitati non conveniunt ratio totius et partis: quidquid autem in Deo est, unitas exstat purissima, indivisibilis quoque simplicitas. — Secundo, Augustinus septimo de Trinitate, ex intentione probat quod in divinis non sint genus et species. — Tertio, divina essentia quum sit una numero, non potest species consistere personarum, quamvis prædicetur de eis. — Quarto, quidquid est in genere aut specie, est limitatæ perfectionis: quia differentia contrahit naturam generis ad certum gradum perfectionis, ut patet de rationali, respectu animalis. Deus autem est illimitatæ et infinitæ perfectionis. — Quinto, genus se habet per modum potentiæ ac materialis principii, quia per differentias contrahitur et arctatur atque perficitur, prout Commentator Porphyriusque fatentur.

In contrarium est, quia divina essentia prædicatur de tribus personis essentialiter, non econtra neque conversim: ergo est genus aut species. — Præterea, singulare dicitur respectu universalis; sed in divinis est singularis persona: ergo et universale. — Tertio, quoniam Damascenus libro primo testatur: Designant essentia et substantia speciem communem, hypostasis autem individuum demonstrat, videlicet Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, seu Petrum et Paulum. — Itemque: Substantia, inquit, significat circumplectivam speciem, hypostasis vero individuum. Alia quoque his consimilia ponit.

Ad hoc Alexander respondet: In Deo non est ponendum esse universale, nec singulare aut particulare: habet tamen esse divinum de utroque quod perfectionis est, non quod imperfectionis. Universale quippe est in multis, et dicitur de multis: quoniam non est totum quod sunt singularia, sicut homo non dicit totum quod est Socrates, videlicet qualitatem, quantitatem, operationem, quæ sunt in esse Socratis. Sed quum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, dicitur esse divinum in multis, sed non dicitur de multis: quum etenim dico, Deus, dico totum esse Patris totumque esse Filii. Esse ergo de multis, imperfectionis est in esse universali: idcirco non convenit esse divino. Similiter particulare vocatur quod in uno est solo, non est tamen de multis. Non esse de multis, perfectionis est, quoniam dicit totum esse; sed esse in uno solo, est imperfectionis, quia nobilius est esse in multis quam solum in uno. Ideo esse divinum est in multis, non dumtaxat in uno: esse, inquam, in multis non multiplicatum sed unum, exstat perfectio. — De singulari quoque seu individuo contingit loqui tripliciter: primo, secundum quod dicitur esse a materia; secundo, prout est ab accidentibus; tertio, secundum quod est a forma signata et singulari. Primo modo dicit Philosophus: Qui dicit solem, dicit formam tantum; qui dicit hunc solem, dicit formam cum materia. Sicque diversitas universalis et particularis, est secundum diversitatem formæ et materiæ. Quum igitur in divinis non sit materia, sed actus purus, non est ibi hoc modo universale nec particulare. Secundo modo dicit Boetius in libro de Trinitate: Differentiam numero facit accidentium varietas. Tres equidem homines nec genere nec specie, sed suis accidentibus distant. Si enim accidentia separemus ab eis, tamen locus eis diversus est, quem unum fingere nullatenus possumus. Duo namque corpora unum non obtinent locum, qui accidens est: ideo numero plures sunt, quoniam accidentibus plures fiunt. Quumque in divinis non sint accidentia, divinæ personæ non differunt accidentibus: idcirco non proprie singularia aut particularia appellantur, imo nec individua. Hinc divina essentia non est universale, nec genus aut species, nec personæ sunt singularia aut particularia. Tertio modo dicitur quemadmodum ait Boetius: Quum homo dicitur, de pluribus quidem hominibus prædicatur; sed si illam humanitatem quæ in Socrate est, individue seu individualiter consideremus, individua est et individuata, quum Socrates ipse sit individuus. Ex quo accipitur, quod sicut Socrates et Cicero suis singularibus proprietatibus et accidentibus singulares ac numero plures esse noscuntur, sic suis propriis, individuis et singularibus humanitatibus, numero plures efficiuntur. Quum ergo deitas nullo modo plurificetur in Patre et Filio et Spiritu Sancto, non se habet ad eos ut universale ad particularia. Hæc Alexander.

In cujus verbis videtur obscurum, quod ait quod esse de multis, sit imperfectionis; et item quod divina essentia est in multis, sed non de multis. Cujus oppositum videtur ita probari: Sicut divina essentia est in tribus personis, sic prædicatur de tribus. Generaliter quoque omne universale quod est in multis, prædicatur de multis. Ad quod reor dicendum, quod aliter sumit Alexander esse de multis, ita quod esse de multis valeat tantum ac si dicatur esse partem seu aliquid eorum quæ sunt multa seu in multis. Ex hoc enim probat quod esse de multis non competat ipsi esse divino, quia esse divinum seu Deitas, est totum esse Patris et

A Filii et Spiritus Sancti. Arguendo etiam ait: Universale, secundum Philosophum, est in multis et de multis quæ sunt particularia; per hoc autem quod est de multis, dependentiam habet ab illis, quia et pars ponit imperfectionem.

Insuper quærit hic Alexander, an in divinis ponendum sit prædicamentum aut prædicabile. Et respondet: Prædicamentum dupliciter dicitur. Primo proprie, et sic est coordinatio prædicabilium quorum est unum sub alio: et ita non est in divinis, quoniam non est ibi superius et inferius, nec universale et particulare. Secundo communiter, ita quod prædicamentum vocetur quidquid potest dici per modum prædicamenti: et ita ponitur in divinis, in quibus quædam dicuntur per modum substantiæ, quædam per modum relationis. Hæc Alexander.

Præterea Albertus circa hæc quærit, utrum divina essentia prædicetur de personis ut quoddam totum. Et respondet: Nulla ratio totius nullaque ratio partis est in divinis, quoniam omne totum quod verre ac proprie totum est, ex suis partibus constat atque compositum est: quod derogat simplicitati divinæ. Pars quoque respectu totius est imperfecta: quod divinæ contrariatur perfectioni.

Verum his objici potest: Quidquid removetur seu negatur ab aliquo, et non differt ab illo genere, specie vel numero, videtur esse pars illius. Sed quælibet persona negatur a Trinitate, non differens ab illa genere, specie nec numero: ergo quælibet persona est pars Trinitatis. — Secundo sic: Duo sunt plures uno, et tres sunt plures duobus. Ergo duo sunt totum ad unum, et tres sunt totum ad duo: sicque una persona divina est pars Trinitatis, et similiter duæ. — Imo potest sic argui: Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas: ergo est pars Trinitatis.

Dicendum ad primum, quod quidquid removetur ab aliquo, et non differt ab illo genere, specie aut numero, videtur esse pars illius, dummodo sit in illo sicut habens actu esse in ipso et non in se. Sic autem personæ non habent se in Trinitate: quia in Trinitate non habent esse in potentia, nec Trinitas est in eis sicut totum in partibus; sed potius quælibet persona subsistit in se, et significantur nomine Trinitatis sicut simul suppositæ. Ideo quælibet per se sumpta removetur a Trinitate, et econverso: quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum nomine Trinitatis significata. — Ad secundum, concedo quod duo sunt plures uno, et tres sunt plures duobus: ideo duæ personæ sunt plures quam una, et tres sunt plures quam duæ, et numerum illum agunt relationes; una tamen persona non est pars duarum, nec unitas illa est pars alicujus binarii. Unitas namque personæ ut est persona, non est divina essentia, quæ non distinguit personas ab invicem, imo potius unit eas; sed est notio seu relatio in divinis distinguens. Et facit notio ista aut illa unitatem personæ, quoniam facit personam in se ipsa consistere atque ab aliis esse distinctam: ideo hæc persona et illa, sunt duæ personæ numero notionum. Sed quoniam notio non distinguit personam a persona essentialiter, idcirco non facit pluralitatem simpliciter: ideo nec simpliciter facit binarium neque ternarium. Quamvis igitur in divinis personis sunt duæ personæ, non tamen binarius; et licet sit ibi pluralitas personarum, non tamen multitudo. Hinc concedendum non puto, quod in divinis unum sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii sive ternarii; sed concedo quod una persona non est tot personæ ut duæ vel tres personæ, nec tres personæ sunt tam paucæ ut una: quoniam numerus quem facit notio in divinis, non est simpliciter numerus, ut infra dicetur. — Hinc quoque dicendum quod Pater non est aliquid Trinitatis, quia ly aliquid notat partitionem. Si vero sic proponatur, Pater est aliquis Trinitatis, et non est Trinitas tota, ergo est pars illius: dicendum, quod verum est quod Pater est aliquis Trinitatis, nec sequitur quod sit pars Trinitatis: imo solutum est, quia quod Pater non est tota Trinitas, non impedit ternitas Trinitatis, sed pluralitas personarum: ideo sequitur quod Pater non est tot personæ ut Trinitas, sed est una Trinitatis persona.

Ex his innotescit, quod in divinis non est universale, quemadmodum et Boetius protestatur. Id enim in quo est universale, habet in se quod est et quo distincta. Universale quoque requirit multitudinem actu aut potentia, quæ non convenit Deo. Ideo essentia divina non prædicatur de personis ut de multis. Verumtamen essentia est in personis, et prædicatur de eis; sed non prædicatur de ipsis ut de multis, nec est in eis ut in multis, eo quod personæ essentialiter idem sint.

Si rursus quis instet, quia in divinis est communicabile et incommunicabile, scilicet essentia et persona: ergo universale et particulare. Et si non sequitur, quæritur causa. — Respondendum quod communicabilitas duplex est. Una sine multiplicatione et divisione ejus quod communicatur, ita quod manet idem numero, sicque divina natura communicabilis perhibetur: quæ communicatio ad rationem universalis non sufficit, nec competit naturis creatis. Alia est communicatio naturæ secundum esse abstractum, quæ communicatur per sui partitionem in his quibus communicatur, quæ simpliciter multa sunt, in quibus est natura una secundum rationem: quæ communicabilitas causat rationem universalis et particularis, nec convenit divinis. — Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, inter cetera scribens: Quod divinæ personæ non sunt in divina essentia sicut partes in toto integrali, probat Augustinus in libro secundo contra Maximinum. Quæcumque sunt una essentia, non sunt partes integrales ejusdem totius: partes etenim integrales ab invicem essentialiter distinguuntur. Sed divinæ personæ sunt una essentia, et quælibet earum est tota essentia. Similiter septimodecimo de Trinitate probat Augustinus, quod divina essentia non est universale nec genus nec species respectu personarum: quoniam natura universalis dividitur et multiplicatur in suis suppositis; divina autem essentia indivisibiliter et invariabiliter permanet una. Præterea, quod essentia non prædicatur de personis sicut materia de multis artificialibus ex ea formatis, quemadmodum dicimus tres statuas esse unum aurum, probat Augustinus per hoc, quia quum illa diversa artificiata necessario fiant ex diversis materiæ partibus, plus de illa materia est in pluribus statuis quam in una, si sint æquales: sed nil plus de divina essentia est in duabus aut tribus personis quam in una. Hoc quoque potest probari facilius ex hoc quod in Deo nihil est materiale, nil corporale. Hæc Udalricus.

Porro quæ Thomas hoc loco de his scribit materiis, coincidunt cum jam dictis, nisi quod aliqua planius scribit: In divinis, inquiens, non potest esse universale et particulare, quadruplici ratione. Prima, quia ut probat Avicenna, ubicumque est genus aut species, oportet esse quidditatem differentem ab esse: in Deo autem penitus idem sunt esse atque essentia. Secunda, quia essentia universalis non est eadem numero in suis inferioribus, sicut jam patuit; in divinis vero personis essentia permanet numero una. Tertia, quoniam universale exigit pluralitatem seu multitudinem actu aut potentia in his quæ continentur in ipso: quod non competit in divinis, ut modo ostensum est. Quarta, quoniam particulare se habet ex additione ad universale, et unum se habet ad alterum sicut potentiale ad actuale; Deus vero est purus actus. Hæc Thomas in Scripto.

In Summa quoque, prima parte, quæstione tertia: Aliquid, inquit, est in genere dupliciter. Primo simpliciter ac proprie, sicut species quæ continentur sub genere. Secundo reductive, sicut principia et privationes: ut punctum et unitas reducuntur ad genus quantitatis, tanquam principia quantitatum; cæcitas vero et omnis privatio reducitur ad sui habitus genus. Neutro horum modorum est Deus in genere. Quod enim non sit species, probatur tripliciter. Primo, quoniam species constituitur ex genere et differentia. Semper autem id a quo sumitur differentia constituens speciem, habet se ad id unde sumitur genus, sicut actus ad potentiam. Animal namque sumitur a natura sensitiva, quia hoc dicitur animal, quod sensitivam habet naturam; rationale vero sumitur a natura intellectiva. Intellectivum vero comparatur ad sensitivum sicut ad potentiam actus. Quum ergo in Deo non sit potentia, sed actus purus, impossibile est quod sit in genere sicut species. Hæc Thomas in Summa.

Istud prosequerer et multa adjicerem, nisi supra distinctione octava, de ista materia multa essent inducta: imo et quædam nunc posita sunt ibi præhabita.

Aliqui demum doctores movent hic quæstiones, qualiter veritas atque æternitas Deo conveniant: de quibus supra introductæ sunt quæstiones quamplures.

Quamvis autem juxta nunc dicta, totum et pars locum non habeant in divinis, frequenter tamen theologi nomine totius in divinis utuntur, ut quum asserit Augustinus, quod Pater est principium totius deitatis, et quod tota deitas in qualibet est persona.1 In quibus verbis totum accipitur pro perfecto.

Hinc Bonaventura et Petrus dicunt: Totum dupliciter sumitur. Primo absolute, et sic idem est quod perfectum. Unde et tertio Physicorum ait Philosophus: Totum et perfectum dicimus idem. Sicque Pater est principium totius deitatis. Secundo, relative ad partem, et sic totum vocatur quod habet partes, et hoc quoque dupliciter: primo, per abnegationem, et ita æternitas dicitur tota simul, quia neququam habet partes; secundo, per positionem, sicut duplum est totum ad simplum.

Insuper Albertus et Bonaventura ac Petrus hic quærunt, an tres personæ differant numero, vel utrum in divinis ponenda sit differentia secundum numerum. Quam quæstionem differo usque ad vicesimam quartam distinctionem, ubi specialiter pertractatur an in divinis sit numerus.

At vero circa quæstionem, an in Deo sit totum universale, aliqua scribit Richardus quæ non recolo esse præhabita. Itaque ait: Quamvis in divinis sit aliquid communicabile et communicatum, puta essentia, et aliquid incommunicabile, ut persona; non tamen est ibi universale neque particulare: quia essentia sub ratione qua convenit sibi intentio ista secunda, videlicet universalitas, non est actu in aliquo esse reali extra intellectum, nec est intellectum realiter informans, quamvis intellectus ejus similitudine informetur. Ideo esse suum sub ratione qua convenit sibi universalitatis intentio, est esse diminutum: sic etenim suum esse, est ab intellectu apprehendi seu ei repræsentari non sub ratione unitatis aut multitudinis. Ideo essentiæ ut sic intellectæ, non repugnat de pluribus prædicari, neque totam salvari in uno: quoniam multitudo est quæ prohibet essentiam totam in uno salvari, et unitas numeralis est quæ prohibet creatam essentiam de pluribus prædicari. Porro quod essentia sub ratione qua sibi competit universalitatis intentio, non sit actu in re ad extra, patet: quoniam quidquid est in re extra, est singulare. Unde secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, idem est homo et unus homo. Nec ipsa universalis essentia intellectum informat, sed ejus similitudo, quæ repræsentat essentiam non sub ratione qua una est numero aut plures. Hinc essentia ut universalis, non est in intellectu nisi sicut objectum: aliter non prædicaretur de pluribus habentibus esse reale extra animam. Sicque essentiæ universali non convenit de pluribus prædicari, nisi per actionem intellectus per quam sibi competit ratio universalis. Divinæ autem essentiæ secundum suum esse reale, absque intellectus nostri abstractione, convenit esse in tribus personis et prædicari de eis: idcirco non convenit ei ratio universalis. — Præterea natura universalis sumpta in abstracto, non prædicatur de se ipsa sumpta in concreto, nec de aliquo ejus supposito. Non enim conceditur ista, Homo est humanitas: quia humanitas importat essentialia principia hominis cum præcisione accidentium omnium; homo autem significat essentialia principia non cum tali præcisione accidentium, quæ necessaria sunt ad naturale hominis esse. Divina vero essentia in abstracto prædicatur de Deo et de unaquaque divina persona, quoniam istæ sunt veræ, Deus est deitas, Pater est deitas, Filius est deitas, Spiritus Sanctus est deitas. Ideo Deus non est aliquid universale, nec persona divina est aliquid particulare. Hæc Richardus. — His concordat Ægidius.

Solutiones demum objectionum in principio inductarum patent ex dictis in distinctione octava.

Postremo, quod in divinis non sit totum potestativum, facile est probare, quoniam potestas totius potestativi non est perfecte nisi in ipso toto; in partibus vero est imperfecte, inæqualiter quoque, quia perfectius est in una parte quam alia: ut patet in anima, quæ est totum potestativum, quoniam multas in se continet vires, nec omnes vires illæ in aliqua una vi perfecte atque plenarie continentur. Non enim intellectus in se taliter continet voluntatem et ejus perfectiones ac proprietates, nec econtrario; major quoque est potestas intellectivi quam sensitivi, et sensitivi quam vegetativi. In divinis autem tota potestas et omnipotentia est in divina essentia, et in qualibet superpræstantissima et supervoluptuosissima divina persona; estque in eis æqualitas potestatis, nec major est potestas in duabus aut tribus quam una. Idcirco in divinis nequaquam est totum potestativum et partes ipsius.

Amplius Petrus circa hæc quærit, an in divinis sint communicabile et incommunicabile. Ad quod ex dictis patet responsio, quod sic; aliter tamen quam in rebus creatis: quia divina essentia communicabilis est et communicata tribus superbenedictis personis absque sua divisione et multiplicatione; sic autem creata essentia individuis suis communicari non valet. Idcirco non sequitur: In divinis sunt communicabile et incommunicabile, ergo ibi sunt universale et particulare. Nec oportet quod communicabile et incommunicabile distinguantur realiter, sed sufficit turis, secundum quod communiter dicitur, quod omne bonum est sui communicativum et diffusivum.

Docetur quoque in littera, cur Deus dicitur trinus, non triplex.2 Nempe ut Thomas fatetur, triplicitas estportio quædam sub multiplicitate contenta, quæ inæqualitatis est species: ideo ubi triplicitas, ibi inæqualitatem esse oportet. In Deo autem est summa æqualitas, non ergo triplicitas.

Hinc Petrus: In Deo est distinctio personarum cum unitate essentiæ, ideo bene dicitur Deus trinus, non triplex. Trinitas quippe dicit distinctionem cum unitate: dicitur etenim trinitas quasi trium unitas. Triplex vero dicit pluralitatem simpliciter, quæ diversitatem includit essentiæ. Hinc quoque in divinis non ponitur ternarius, quia dicit distinctionem sine unitate. Hæc Petrus.

Footnotes

  1. Cf. tom. XIX, p. 531, dist. xv N. ↩

  2. Dist. xix T. ↩

Chapter 155 of 271