Skip to the text

Distinctio 21

A. Quæritur quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus, quum sint inseparabiles.

HIC oritur quæstio trahens originem ex prædictis. Dictum est enim supra, quod tantus est solus Pater vel solus Filius vel solus Spiritus Sanctus, quantum simul illi tres; et quod duæ vel tres personæ simul, non sunt majus aliquid quam una persona sola.1 Ideo quærit Augustinus in sexto libro de Trinitate, quomodo hæc sane dici possint, quum nec Pater sit solus, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus Sanctus cum utroque : inseparabiles enim sunt hæ tres personæ.

Ad quod ita respondet Augustinus in eodem :2 Solum Deum Patrem dicimus, non quia separatur a Filio vel a Spiritu Sancto; sed hoc dicentes, significamus quia illi simul cum eo non sunt Pater. Solus enim Pater Pater est. Quod non dicitur, quia ipse sit solus, id est sine Filio vel Spiritu Sancto; sed per hoc Filius vel Spiritus Sanctus a paternitatis consortio excluduntur. Ita et quum dicitur, Solus Filius Filius est; vel, Solus Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus : non dividitur Filius a Patre, vel Spiritus Sanctus ab utroque; sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus Sanctus, et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius. Quum ergo dicitur, Tantus est solus Pater, quantum simul illi tres : per hoc quod dicitur solus, non separatur Pater ab aliis; sed hic est sensus : Solus Pater, id est, Pater qui ita Pater est quod nec Filius nec Spiritus Sanctus, tantus est, etc. Similiter intellige, quum dicitur, Solus est Filius, vel, Solus est Spiritus

Sanctus. Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem, quia non nisi ipse ibi Pater est;3 et solus Filius, quia non nisi ipse ibi Filius est; et solus Spiritus Sanctus, quia non nisi ipse ibi Spiritus Sanctus est.

B. Utrum possit dici, Solus Pater est Deus, vel, Solus Filius est Deus, vel, Solus Spiritus Sanctus est Deus; an, Pater est solus Deus, vel, Filius est solus Deus, vel, Spiritus Sanctus est solus Deus.

Post hæc quæritur, utrum sicut dicitur, Solus Pater est Pater, vel, Solus Filius est Filius: ita possit dici, Solus Pater est Deus, vel, Solus Filius est Deus, ita et de Spiritu Sancto; aut, Pater est solus Deus, Filius est solus Deus. Ad quod dicimus, quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicitur et est unus Deus, et hæc Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, sicut solus sapiens, solus potens. Sed non videtur debere dici a nobis verbis nostris utentibus, nisi ubi sermo auctoritatis occurrit: Solus Pater est Deus; vel, Pater est solus Deus. Ita de Filio et Spiritu Sancto dicimus. Unde Augustinus in sexto libro de Trinitate ait: Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater vel solus Filius, consideranda est illa sententia qua dicitur, non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Ecce habes quia non solus Pater dicendus est esse verus Deus. Item in eodem: Si quis interroget utrum Pater solus sit Deus, quomodo respondebimus non esse? nisi forte dicamus ita esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum, esse autem solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Ecce et hic habes quia Pater non debet dici solus Deus. Atque hoc solum in parte subjecti tantum accipere quidam volunt; in parte vero prædicati si sit, concedunt quod Pater est solus Deus. Sed ex verbis Augustini videtur ostendi, quod proprie solus Deus dici debeat tota Trinitas. Et hæc Trinitas (ut ait Augustinus contra Maximinum) intelligitur, quum Apostorus dicit: Beatus et solus potens; et ibi, Soli sapienti Deo; et ibi, Invisibili soli Deo. Non enim de solo Patre hæc accipienda sunt, ut contendebat Maximinus et alii hæretici, sed de Trinitate; sicut et illud, Solus habet immortalitatem:4 quia secundum rectam fidem, ipsa Trinitas est unus solus Deus, beatus, potens, sapiens, invisibilis. Unde Augustinus in eodem:5 Quum unus Deus sit Trinitas, hæc sit nobis solutio quæstionis, ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui est unus et solus Deus.67

Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 9.

Ibidem.

Aug. contra Maximinum, lib. II, c. 12, 13, 9.

Aug. op. cit. c. 13.

C. Quomodo dicatur Trinitas solus Deus, quum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis.

Sed iterum quæritur: Quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, quum sit cum spiritibus et animabus sanctis? Ad quod respondet Augustinus, in sexto libro de Trinitate ita dicens: Trinitatem dicimus Deum solum, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis; sed solum dicimus, quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est. Non enim illi cum illa Deus sunt, vel aliqua alia; sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia, Deus est.

Id. de Trinitate, lib. VI, c. 7.

D. Etsi de Patre solo prædicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius et Spiritus Sanctus.

Aug. Contra Maximum, lib. II, c. 13.

Aug. de Trinitate, lib. I, c. 9.

Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo Patre prædicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus Sanctus, quia hi tres unum sunt: sicut in Apocalypsi de Filio legitur, quod habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse.8 Non enim inde separatur Pater vel Spiritus Sanctus.9 Et quum dicitur, Nemo novit Patrem nisi Filius; non inde separatur Pater vel Spiritus Sanctus, quia inseparabiles sunt. Aliquando etiam nominantur Pater et Filius, et tacetur Spiritus Sanctus:10 sicut Veritas ad Patrem loquens, ait, Ut cognoscant te et quem misisti Jesum Christum esse unum Deum verum.11 Cur ergo, inquit Augustinus, tacuit de Spiritu Sancto? Quia consequens est ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhærens intelligatur etiam ipsa Pax, quamvis non commemoretur. Uno ergo istorum nominato, etiam reliqui intelliguntur: quod in pluribus Scripturæ locis occurrit.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ PRIMÆ

HOC loco introducitur quæstio quæ ex verbis præhabitis sumit ortum. Dictum est enim quod tantus est solus Pater, et etiam solus Filius, et item solus Spiritus Sanctus, quanti sunt tres simul. Ex quo dubitatio surgit, qualiter dictio exclusiva valeat addi in divinis termino essentiali aut personali ex parte subjecti aut prædicati, quum inseparabiles sint personæ. Et circa hæc versatur ista distinctio; hancque materiam tractat Augustinus sexto de Trinitate.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 7. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Ibid. c. 9. ↩

  4. Ibid. VI, 16. ↩

  5. 1 Tim. VI, 15. ↩

  6. 1 Tim. I, 17. ↩

  7. Rom. XVI, 27. ↩

  8. I Joann. v, 7. ↩

  9. Apoc. XIX, 12. ↩

  10. Matth. XI, 27. ↩

  11. Joann. XVII, 3. ↩

Chapter 158 of 271