Quæstio unica
Hic quæritur, Qualiter dictiones exclusivæ addi queant in divinis terminis personalibus et essentialibus.
Et circa hæc varia possent argumenta formari, quæ ex diversis acceptionibus dictionum exclusivarum responsionibusque doctorum facillime dissolvuntur.
Itaque ad quæstionem qua quæritur, utrum dictio exclusiva vere addatur termino substantiali a parte subjecti, Bonaventura respondet: Hæc dictio, solus, potest esse categorema et etiam syncategorema. Prout est categorema, sic est nomen adjectivum, absolute ponens rem suam (id est rem significatam per se) circa suum substantivum: et res sua est solitudo, tantumque valet solus ut solitarius. Et quoniam solitudo nullo modo recipitur in divinis quantum ad substantiam, quum sit in tribus personis; idcirco hoc nomen, solus, sic sumptum, non recipitur in divinis cum terminis substantialibus, quoniam terminus accidentalis implicat rem suam circa subjectum: sicut quum dicitur, Homo albus currit. Similiter quum dicitur, Solus Deus est Pater, solitudo implicatur circa Deum: quumque Hilarius dicat quod Deus non est solitarius confitendus, propositio illa non est vera. Si vero solus sumatur syncategorematice, sic privat associationem, et importat quamdam negationem. Sicque quum aliquod prædicatum tam essentiale quam personale præcise dicatur de nomine substantiali, sic vere recipitur in divinis, et respectu prædicati substantialis, ut quum dicitur, Solus Deus creat; et respectu prædicati personalis, ut quum dicitur, Solus Deus est Pater. — Sed objici potest, quia hæc falsa videtur : Solus Deus creat. Hoc etenim nomen, Deus, de se habet suppositionem quasi indefinitam respectu personarum : ergo reddit locutionem veram pro supposito aliquo, sed pro quolibet falsa est. Hæc namque est falsa : Solus Pater creat. Ergo quum prædicatum essentiale conveniat tribus, non uni tantum, nullo modo potest addi dictio exclusiva respectu hujusmodi prædicati, puta communis. Dicendum, quod terminus cui additur exclusio, respectum habet et ad prædicatum et ad exclusionem : et quamvis respectu prædicati posset habere suppositionem personalem, ut quum dicitur, Solus homo currit; tamen regula est apud sophistas, quod per comparationem ad dictionem exclusivam, talis terminus suppositionem simplicem habet : idcirco nequaquam licet descendere. Et hoc est quod dicitur in libro de Regulis fidei, quod dictio exclusiva facit exclusionem quantum ad genus rei, et non quantum ad rem generis :1 quoniam ratione formæ communis, quæ est genus rei, non ratione suppositi, quod est res generis. Hæc Bonaventura.
Præterea, ad quæstionem qua quæritur, an dictio exclusiva possit addi termino essentiali a parte prædicati, idem Doctor respondet, quod hæc dictio, solus, non debeat proprie addi a parte prædicati, sed tantummodo ad subjectum; et quum additur prædicato, impropriæ sint locutiones, et tunc idem sit dicere, solus et tantum. Tamen si quis inspiciat non solum ad dictionem hanc, solus, sed etiam ad hanc, tantum, videbit improprietatem et superfluitatem. Quid enim est dicere, Trinitas est tantum Deus, nisi, Trinitas est Deus et non aliud quam Deus? Si enim est Deus, non est aliud quam Deus. Nec ullus unquam hæreticus dixit Trinitatem Deum esse, qui diceret eam aliud esse a Deo.
Aliter quoque dicendum est, quod hæc dictio, solus, dupliciter potest addi termino essentiali : primo, per se ; secundo, cum termino numerali aut partitivo. Per se autem improprie additur, et si addatur prædicato secundum vocem, tamen secundum intellectum stat a parte subjecti. Idem namque est dicere, Homo est albus, et, Est albus homo. Hinc idem est sensus, quum dicimus Patrem esse solum Deum, et quum dicimus solum Deum esse Patrem. Si autem aliter ponatur, videtur oratio improprietatem et superfluitatem habere, quoniam hoc excludit quod excludebatur a natura prædicati. Aliquando etiam additur hæc dictio, solus, termino essentiali cum termino numerali, sicut cum hoc termino, unus : tuncque excludit pluralitatem, atque hoc modo bene additur prædicato. Et sic accipit Augustinus, dicendo : Trinitas est unus solus verus Deus. Et tunc sermo est verus ac proprius, et contra hæreticos dicentes Trinitatem esse tres Deos; et importatur per hunc terminum, solus, multitudinis privatio, et ita discretio. Magis quoque proprie dicitur de Trinitate quod Trinitas sit unus Deus, quam de Patre, quum tamen dici possit de utroque. Nec ullus unquam dixit Patrem esse plures Deos, sicut de Trinitate aliqui hoc dixerunt. Hinc congruentius dicitur : Trinitas est unus solus Deus. — Concedendum est ergo quod solus potest addi ad prædicatum termini essentialis in divinis, sed non proprie, nisi cum determinatione et additione termini partitivi. — Hæc Bonaventura.
Circa primam quæstionum istarum scribit hic Thomas : Secundum Philosophum, solus idem est quod non cum alio : in quo consortium removetur. Potest ergo hæc dictio consortium removere simpliciter, vel respectu alicujus. Et dicitur simpliciter removere consortium, quando tollitur associatio alterius quod sit ejusdem naturæ et conditionis cum ipso: sicut dicimus aliquem hominem esse solum in domo, quamvis ibi sint multa animalia alia; sicque dicimus aliquem religiosum incedere solum, dum sine ordinis sui socio vadit, quamvis alii multi homines secum pergant. Et sic solus idem est quod solitarius, estque dictio categorematica, implicans solitudinem circa subjectum. Et sic nullatenus admittitur in divinis: quoniam una persona semper habet consortium alterius personæ connaturalis ac similis sibi. Verum si excludat consortium respectu alicujus determinati, sic est dictio synctegorematica, ordinem aut habitudinem quamdam unius ad alterum importans ratione negationis implicitæ, magis quam implicans aliquam formam. Sicque propositio ista, Solus Deus creat, habet duplicem sensum: quia vel removet consortium alterius a forma subjecti, subintellecta implicatione quod est, vel qui est. Et tunc est sensus: Solus Deus, id est, ille qui est ita Deus quod præter eum nullus alius est Deus, creat. Et ita est vera. Vel removet consortium et participationem prædicati; atque sic etiam vera est, quoniam sensus est, quod nullus alius præter Deum creet. Et idem judicium est de hac, Solus Pater est Pater, vel, Solus Pater generat. Omnes quippe hujusmodi propositiones in primo sensu sunt falsæ, et in duobus aliis veræ. Hæc Thomas.
Circa secundam quæstionem sic loquitur: Dictiones hæ exclusivæ, solus et tantum, in hoc differunt, quod tantum, et similiter solum, quum sit adverbium, determinat actum verbi, quia adverbium adjectivum est verbi. Unde quum verbum ratione compositionis conjungat prædicatum subjecto, et ad utrumque se habeat, congrue possunt adverbia ista tam subjecto quam prædicato adjungi. Sed hæc dictio, solus, quum sit nomen privans consortium, est determinatio ejus cum quo consortium potest haberi. Habetur autem consortium cum eo cui aliquid convenit, et hoc significatur ut subjectum, estque proprie dispositio ejus. Itaque secundum hoc aliqui dicunt, quod hæc est impopria, Trinitas est solus Deus: quoniam si ly solus proprie tenetur, non additur prædicato; si autem teneatur pro ly tantum, superflue additur prædicato essentiali, ut si diceretur, Socrates est tantum homo: quia per dictionem exclusivam non potest excludi nisi natura extranea ab eo cui additur. Et hoc intelligitur etiam ex ipso prædicato substantiali. Ex hoc namque quod dicitur, Socrates est homo, intelligitur quod non est equus aut asinus. Similiter dicunt, quod superflue additur, quum dicitur, Trinitas est tantum Deus: nisi addatur hoc nomen, unus, aut aliquis alius terminus accidentalis, qui possit inesse et non inesse, quia sic excluderetur oppositum unitatis, quod est pluralitas. Et dicunt quod intentio Augustini non est dicere quod hoc complexum, solus Deus, prædicetur de Trinitate, ut Magister innuit; sed quum dicitur, Solus Deus, supponitur Trinitas, et non Pater aut Filius.
Verumtamen hoc non videtur multum necesse. Quamvis enim ly solus dispositio sit subjecti, non tamen oportet quod semper addatur subjecto: quia et illud quod in prædicato ponitur, potest significari ut suppositum naturæ alicui vel proprietati, ratione cujus potest ab eo privari consortium: ut si diceretur, Socrates est solus homo sedens. Sic in proposito dico quod aliter prædicatur hoc nomen, Deus, de tribus personis, et hoc nomen, homo, de Socrate et Platone. Quum enim non prædicetur de utroque nisi id quod utrique commune est, utrique autem non est commune nisi humana natura, quæ in se considerata non est quid subsistens; constat quod iste terminus, homo, non prædicet aliquam rem subsistentem, sed solum naturam inhærentem ut inhærentem: idcirco non potest addi sibi hæc dictio, solus, quæ privat consortium. Naturæ namque communis non est ut ipsa consortium habeat, sed potius ut ejus consortium habeatur. Sed terminus iste, Deus, prædicat divinam naturam de tribus personis, quæ etiam in se est habens esse subsistens, nulla personalum distinctione intellecta. Unde quamvis prædicet divinam naturam ut naturam divinam, et non ut quid subsistens, nihilo minus quod prædicat est subsistens. Ideo natura divina habet rationem ut etiam ipsa sit consortium, prout significatur in quo est, et ut ipsius sit consortium secundum aliquid sibi conveniens, prout significatur ut quid est: sicque potest sibi addi hæc dictio, solus, in prædicato, tanquam rei subsistenti, et excludet extranea omnia a participatione formæ prædicati, ut sit sensus: Trinitas est solus Deus, id est, Trinitas est ille Deus præter quem nullus alius est Deus. Et expressior erit veritas, si quid aliud addatur, dicendo, Trinitas est solus verus Deus, vel, Trinitas est unus solus Deus. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus ab inducta devoti Doctoris positione parumper dissentit. Videtur autem in hac re positio illa Bonaventuræ planior ac aptior esse. Quamvis enim divina natura sit quid subsistens, non tamen extra personas subsistit; nec ratio persona convenit ei prout theologi loquuntur de persona in divinis, ut infra patebit.
Amplius de hac quæstione scribit idem sanctus Doctor in prima parte Summæ suæ, quæstione tricesima prima, et coincidit cum jam dictis. Ibi tamen declarat cur dictio categorematica et syncategorematica nuncupetur: Dictio, inquiens, dicitur categorematica, quæ absolute ponit rem suam circa suppositum vel subjectum: ut albus circa hominem, quum dicitur, Homo albus. Syncategorematica vero vocatur, quæ importat ordinem prædicati ad subjectum: ut, omnis, nullus, solus. Nam solus excludit omne aliud a subjecto a prædicati consortio: ut quum dicitur, Solus Socrates scribit, sensus est, quod nullus ei sit socius in scribendo, quamvis multi sunt secum. Hæc in Summa.
Scripta autem Thomæ de his satis concordant Alberto atque Udalrico; sed et
A Petrus ac Richardus ad positionem Thomæ magis declinant.
B Insuper ad quæstionem qua quæritur, an dictio exclusiva addi possit termino relativo, Bonaventura respondet: Hæc dictio, solus, prout syncategorematice sumitur, importat privationem associationis. Ergo quum dicitur, Solus Pater est Pater, locutio vera est. Potest namque privationem associationis tripliciter importare. Primo, respectu formæ termini cui adjungitur, ut dicatur, Solus Pater, id est, ille qui est solus Pater, est Pater: quod verum est. Secundo, respectu prædicati: et hoc dupliciter. Primo, in non participando, ut quia alii non communicat eam; et ita adhuc vera est: illa quippe proprietas sic convenit Patri, quod nulli alii. Vel potest importare privationem associationis in comparticipando, ut quum dicitur, Petrus comedit solus, vel, Proficiscitur Romam solus: non quia alius non vadit Romam, vel non comedat, sed quoniam nullus participat cum eo, quamvis participet. Et sic adhuc locutio vera est, quia persona Patris non participat vel comparticipat cum alia in proprietate paternitatis. Idcirco secundum quod solus exclusive tenetur, judicatur locutio vera. Hæc Bonaventura.
C In quibus ab inducta devoti Doctoris positione parumper dissentit. Videtur autem in hac re positio illa Bonaventuræ planior ac aptior esse. Quamvis enim divina natura sit quid subsistens, non tamen extra personas subsistit; nec ratio persona convenit ei prout theologi loquuntur de persona in divinis, ut infra patebit.
D Denique ad quæstionem hanc, utrum dictio exclusiva vere addatur termino personali respectu communis prædicati, ita ut vere dicatur, Solus Pater est Deus, idem respondet Doctor: Hic est duplex positio. Quidam namque simpliciter et sine distinctione concedunt has atque consimiles: Solus Pater est Deus. Et dicunt, quod dictio exclusiva addita uni relativorum, reliquum non excludit: quoniam non excludit id quod consequitur ipsum et intelligitur in ipso, sicut dictio talis addita homini, non excludit animal. Unum autem relativorum est in altero, et sequitur illud: ergo addita uni, non excludit alterum. Et si objiciatur quod solus excludit oppositum, dicunt quod relativa sunt differentiæ et oppositionis et entis. Oppositionis, secundum quod sunt ad aliquid : et sic dictio exclusiva addita uni, excludit aliud. Unde sequitur : Iste est tantum Pater, ergo non est Filius. Sed secundum quod relativa ad diversos comparantur, sunt differentiæ entis : sicque posito uno, ponitur aliud seu reliquum. Ideo unum non excluditur ab alio, quoniam dictio exclusiva illud aliud solum excludit quod non necessarie concomitatur. Hæc autem positio non videtur conveniens. Dictio enim exclusiva privat associationem, ergo excludit omne illud quod ponit associationem circa ipsum : ideo addita Patri, excludit Filium. — Idcirco est positio alia, quod dictio exclusiva addita Patri excludit Filium. Hæcque positio est magis probabilis. Hinc juxta eam procedendo, distinguendæ sunt hujusmodi locutiones secundum quod Augustinus distinguit, quoniam solus potest facere exclusionem respectu compositionis intellectæ circa subjectum, vel respectu compositionis principalis. Si primo modo, sensus est : Solus Pater est Deus, id est, ille qui solus est Pater, est Deus; et tunc removet formam termini subjecti ab aliis, non formam prædicati. Sicque veræ sunt omnes locutiones tales; atque sub hoc sensu asserit Augustinus : Solus Spiritus Sanctus est tantus, quantus Pater et Filius. Si autem exclusionem faciat respectu principalis compositionis, locutio ista et similes ei sunt falsæ proprie loquendo, nisi addatur determinatio qua arctetur exclusio, sicut quum dicitur : Tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Hæc Bonaventura.
His pro majori parte consonat Thomas. Addit tamen quod quum in divinis personæ sint substantialiter idem, ideo in prætacta propositione ac simili ei, ut quum dicitur, Solus Pater est Deus, vel, Solus
A Filius est Deus, potest intelligi fieri exclusio alterius masculine, sicque quum dicitur, Solus Pater est Deus, excluditur Filius, ideo falsa est; vel neutraliter, et ita nec Filius nec Spiritus Sanctus excluditur, ideo vera est. Hæc Thomas.
Sed non videtur quod proprie loquendo, per dictionem hanc, alius, quæ masculini est generis, et in divinis personam designat, non sexum, intelligatur neutralis exclusio. Nam et adjectiva trahuntur a substantivis ad consignificandum et supponendum juxta exigentiam substantivorum. Pater autem est nomen personæ et substantivum generis masculini : sicque solus personas alias, non naturam, excludit. Idcirco responsio Bonaventuræ aptior reputatur.
Verumtamen Petrus sequitur Thomam : Quidam (inquiens) dicunt, quod respectu essentialis prædicati, dictio exclusiva addita uni personæ non excludit aliam, quia in illo essentiali prædicato sunt idem et unum; sed respectu personalis prædicati dumtaxat. Verius tamen dicendum, quod propositio talis est duplex, eo quod dictio ista, solus, potest privare associationem, vel respectu subjecti simpliciter, et ita est falsa; vel respectu formæ determinatæ : aut ergo respectu formæ subjecti, sicque est vera; aut formæ prædicati : et ita est duplex. Solus namque significat, non cum alio : quod potest esse dupliciter. Primo, non cum alio neutraliter, et sic aliam excludit essentiam, et est sensus : Pater est Deus, et nullum aliud quam Pater est Deus : quod verum est. Aut masculine, et ita aliam excludit personam, et est sensus : Pater est Deus, et nullus alius quam Pater est Deus : et ita est falsa. Hæc Petrus.
Circa quæstiones has nominales et circa hos terminos tædet amplius occupari. Hæc ergo sufficiant.
Footnotes
-
Alanus de Insulis. ↩
Chapter 159 of 271