Skip to the text

Distinctio 22

A. De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.

POST prædicta nobis disserendum videtur de nominum diversitate quibus loquentes de Unitate ac Trinitate ineffabili, utimur. Deinde demonstrandum est, quibus modis de ea aliquid dicatur. Illud ergo præcipue teneamus, quædam esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia, ut ait Augustinus in octavo libro de Trinitate, quæ de singulis tantum dicuntur personis.1 Quædam vero unitatem essentiæ significantia sunt, quæ et de singulis sigillatim et de omnibus communiter dicuntur. Alia vero sunt quæ translative ac per similitudinem de Deo dicuntur. Unde Ambrosius in secundo libro de Trinitate ait: Quo purius niteat fides nostra, tripartita videtur derivanda distinctio.2 Sunt enim nomina quædam quæ evidenter proprietatem personamque Deitatis ostendunt; et sunt quædam quæ perspicuam divinæ majestatis exprimunt veritatem*; alia vero sunt quæ translative et per similitudinem de Deo dicuntur. Proprietatis itaque indicia sunt, generatio, Filius, Verbum, et hujusmodi; unitatis vero æternæ, sapientia, virtus, veritas, et hujusmodi; similitudinis vero, splendor, character, speculum, et hujusmodi.*

B. Præmissis addit quædam esse nomina quæ temporaliter Deo conveniunt, et relative dicuntur.

His adjiciendum est, quædam esse nomina, ut Augustinus ait in quinto libro de Trinitate, quæ ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur:3 quorum quædam de omnibus dicuntur personis, ut dominus, creator, refugium; quædam autem non de omnibus, ut donatus, datus, missus, et hujusmodi.

C. De hoc nomine, Trinitas, addit.

Præterea est unum nomen quod de nulla persona sigillatim dicitur, sed de omnibus simul, id est, Trinitas: quod non dicitur secundum substantiam, sed quasi collectivum, pluralitatem designat personarum.

D. De aliis nominibus quæ temporaliter Deo congruunt, et non relative dicuntur.

Sunt etiam quædam nomina quæ ex tempore Deo conveniunt, nec relative dicuntur, ut humanatus, incarnatus, et hujusmodi.

Ecce sex nominum differentias assignavimus, quibus utimur loquentes de Deo : de quibus singulis agendum est.

E. Quod illa nomina quæ ad singulas pertinent personas, proprie relative dicuntur; ea vero quæ unitatem essentiæ significant, ad se dicuntur, et de singulis et de omnibus communiter dicuntur personis, et singulariter, non pluraliter, in summa accipiuntur.

Sciendum est ergo, quod illa quæ proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur, sicut Pater et Filius, et utriusque donum Spiritus Sanctus. Ea vero quæ unitatem essentiæ significant, ad se dicuntur; et ea quæ ad se dicuntur, substantialiter utique dicuntur, et de omnibus communiter, et de singulis sigillatim dicuntur personis, et singulariter, non pluraliter, accipiuntur in summa : ut Deus, bonus, potens, magnus, et hujusmodi. Quæ autem relative dicuntur, substantialiter non dicuntur. Unde Augustinus quinto libro de Trinitate ait :4 Quidquid ad se dicitur præstantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dicitur. Quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter, sed relative dicitur. Tantaque est vis ejusdem substantiæ in Patre et Filio et Spiritu Sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Dicimus enim, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus : quod secundum substantiam dici nemo dubitat. Non tamen dicimus hanc Trinitatem esse tres deos, sed unum Deum. Ita dicitur Pater magnus, Filius magnus, et Spiritus Sanctus magnus; non tamen tres magni, sed unus magnus. Ita etiam omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus; non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis similiter dicitur, et simul de ipsa Trinitate non pluraliter, sed singulariter dicitur. Et quoniam non est aliud Deo esse, et aliud magnum esse; sed hoc idem est illi esse, quod est magnum esse : propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem.

F. Quod Deus magnus est ea magnitudine qua Deus est; sic de bonitate, et de omnibus quæ secundum substantiam dicuntur.

Deus enim non est magnus ea magnitudine quæ non est quod ipse, ut quasi particeps ejus sit : alioqui major esset illa magnitudo quam Deus; Deo autem non est aliquid majus. Ea ergo magnitudine magnus est qua ipse est.5 Ideoque nec tres magnitudines dicimus, sed unam magnitudinem; nec tres magnos, sed unum magnum : quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo. Ita et de bonitate et æternitate et omnipotentia Dei dicendum est, et de omnibus omnino quæ de Deo possunt pronuntiari substantialiter, quibus ad se ipsum dicitur non translative ac per similitudinem, sed proprie: si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest.

Ecce aperte docuit, quod nomina unitatem divinæ majestatis significantia, et ad se dicuntur de Deo, id est sine relatione, et de omnibus personis communiter et de singulis divisim dicuntur, nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur. Illa vero nomina quæ proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substantialiter dicuntur. Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur, ut ait Augustinus in eodem, nullo modo ad se ipsam, sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur:6 et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SECUNDÆ

IN hac distinctione agitur de nominibus Deo convenientibus. Tractatur enim in libro isto de summa et superviventi Trinitate, quantum ad ea quæ ei conveniunt relative et absolute permixtim. Et quia jam ante multa sunt dicta de superexcelsa Trinitate quantum ad personarum distinctionem, et quædam de unitate essentiæ ejus; jam ordinate prosequitur de nominibus quibus utrumque recte exprimitur: et sicut patet in littera, ponuntur hic sex differentiæ nominum divinorum.

Circa hæc quærunt doctores, utrum Deus sit a nobis nominabilis, et utrum proprie nominetur, hoc est, an aliquod nomen proprie ei conveniat; an etiam conveniat ei potius uno nomine designari quam multis, et unde ortum habeat multiplicitas nominum divinorum. Porro Alexander circa hæc quærit plura, videlicet, an Deus sit nominabilis absque comparatione ad creaturas, etc.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. VIII. Proæm. ↩

  2. Ambr. de Fide ad Gratian. Prolog. ↩

  3. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 16. ↩

  4. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 8. ↩

  5. Ibid. c. 10. ↩

  6. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 11. ↩

Chapter 160 of 271