Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Qualiter inter se distinguantur hæc quatuor nomina, essentia, subsistentia, substantia, et persona.

Ad hoc Thomas respondet : Hæc quatuor nomina differunt significatione, sed eorum differentia a diversis diversimode assignatur. Quidam enim sumunt horum distinctionem ex hoc quod in divinis aliquid est commune, et aliquid distinctum. Et commune illud potest significari ut quo est, et sic est essentia; vel ut quod est, et sic est subsistentia. Distinctum similiter potest significari concretive, et sic est persona; vel abstractive, et ita est substantia seu hypostasis. Sed iste ac similis modus non satisfacit quæstioni : quoniam dato quod nulla esset distinctio personalis in Deo, adhuc nomina ista competerent ei, nec idem significarent sicut synonyma. Præterea differentia seu distinctio illa nominum horum, est partim falsa. Non enim dicitur Deus essentia eo quod det esse, nec sapiens quia dat sapientiam; sed potius econtrario, quoniam ipse essentiam et sapientiam habet, aliis essentiam sapientiamque communicat, quamvis divina essentia ac sapientia nobis innotescant per esse et cognitionem creaturarum. Nec verum est quod hoc nomen, hypostasis, significet id quod proprium est abstractive. Sic enim significatur nomine proprietatis, videlicet paternitatis, quæ significatur non ut hypostasis, sed ut in hypostasi ens seu exsistens. — Alii ergo sumunt distinctionem horum nominum secundum distinctionem rationis quo est et quod est. Quorum aliqui dicunt quod tria horum significant quo est vel substantiam suppositi : ita quod essentia significat substantiam seu naturam generis, subsistentia naturam speciei, hypostasis naturam individualem; et quartum, videlicet persona, sumitur secundum id quod est, et significat substantiam quæ est suppositum. Alii aliter dicunt.

Sed melius videtur esse dicendum juxta Boetium, quod differentia nominum horum, essentia, subsistentia, substantia, sumenda sit penes significationem actuum a quibus imponuntur : qui actus sunt, esse, subsistere, et substare. Esse quippe commune est, nec determinat aliquem modum essendi; subsistere autem determinat modum essendi, prout scilicet aliquid est subsistens per se, non in alio sicut accidens; substare vero est sub alio poni. Hinc patet quod esse, dicit quod commune est cunctis generibus; sed subsistere et substare, dicunt id quod proprium est primo prædicamento secundum duo quæ sibi conveniunt: quorum unum est, quod in se sit ens completum; aliud, quod omnibus aliis, utpote accidentibus, substernatur, quæ in substantia habent esse. Essentia ergo vocatur, cujus actus est esse; subsistentia, cujus actus est subsistere; substantia, cujus actus est substare.

Hoc autem dupliciter dicitur, sicut in singulis patet: quoniam esse est actus alicujus ut quod est, et etiam est actus ipsius quo est. Sciendum quoque quia dum aliquid consequitur plura ad invicem convenientia, non potest denominari ab altero illorum, quamvis illud sit totius principium, sed a toto: quemadmodum sapor consequitur calidum et humidum, prout contemperantur; et quamvis calor sit principium saporis effectivum, non tamen res dicitur sapida a calore, sed a sapore. Similiter quum in rebus compositis esse consequatur compositionem formæ atque materiæ, quamvis forma sit principium ipsius esse, non tamen denominatur res illa ens a forma, sed a toto, id est a natura ex forma ac materia resultante. Idcirco in rebus compositis essentia dicit utrumque, et hæc etiam appellatur natura et quidditas rei. Hinc in Prædicamentis ait Boetius, quod οὐσία dicit compositum ex materia et forma. Verum natura sic considerata, quamvis dicat compositum ex materia et forma, non tamen ex hac materia demonstrata accidentibus determinatis substante, in qua forma individuatur; et hæc determinata materia est quasi recipiens naturam communem. Ideo natura seu essentia significatur dupliciter, utpote: ut pars, dum sumitur cum præcisione cujuslibet ad ipsam naturam communem non pertinentis, sicut humanitas: et ita non prædicatur, nec est genus, nec species, sed ab ea homo denominatur formaliter. Vel significatur ut totum, secundum quod ea quæ ad naturam communem pertinent, sine præcisione intelliguntur: sic enim includitur in potentia etiam materia determinata in natura communi, et sic significatur hoc nomine, homo, et significatur ut quod est. Atque utroque modo invenitur hoc nomen, essentia. Unde quandoque dicimus Socratem esse quamdam essentiam, et interdum dicimus quod essentia Socratis non est Socrates.

B Conformiter subsistere est actus alicujus quod subsistit vel quo subsistit. Quumque subsistere dicat actum determinatum qui consequitur formam, constat quod aliquid denominatur subsistens per primam formam, quæ est in genere substantiæ. Ideo in Prædicamentis dicit Boetius, quod οὐσίωσις vel subsistentia est forma accipiens subsistentiam. Si autem accipiatur subsistentia pro eo quod subsistit, sic proprie dicitur in quo per prius invenitur talis natura hoc modo essendi: et quum per prius inveniatur in substantia secundum quod substantia, et deinde in aliis secundum quod se propinquius ad substantiam habent, constat quod nomen subsistentiæ per prius convenit generibus et speciebus in prædicamento substantiæ, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis; et individuis non convenit habere tale esse, nisi in quantum sunt sub tali natura communi. Quamvis enim genera et species non subsistant nisi in individuis, quorum est esse, tamen determinatio essendi fit ex natura vel quidditate superiori. — Similiter hypostasis vel substantia dupliciter dicitur, utpote quo substatur: et quia primum principium substandi est materia, ideo in Prædicamentis Boetius loquitur quod hypostasis est materia vel quod substat. Et hoc est individuum in genere substantiæ: genera namque et species non substant accidentibus nisi ratione individuorum. Ideo nomen substantiæ primo et principaliter convenit particularibus substantiis, secundum Philosophum, et Boetium libro de Duabus naturis.

Sic ergo patet differentia istorum trium dupliciter. Quoniam si sumatur unumquodque eorum ut quo est, sic essentia significat quidditatem ut est forma totius; οὐσίωσις, formam partis; hypostasis, materiam. Si vero sumatur unumquodque eorum ut quod est, sic unum et idem dicetur essentia, in quantum habet esse; subsistentia, in quantum habet tale esse, videlicet absolutum, quod per prius convenit generibus et speciebus quam individuis; atque substantia, secundum quod substat accidentibus, quod per prius convenit individuis quam generibus et speciebus.

Ulterius hoc nomen, persona, significat particularem substantiam prout subjicitur proprietati quæ denotat dignitatem; et similiter πρόσωπον apud Græcos. Ideo persona non est nisi in natura intellectuali. Et secundum Boetium, sumptum est nomen a personando, eo quod in tragœdiis, id est carminibus vituperii, et comœdiis, id est carminibus laudis, recitatores sibi ponebant quamdam larvam ad repræsentandum illum cujus gesta narrabant cantando. Inde tractum est et venit in usum ut quodlibet individuum hominis de quo potest talis narratio fieri, dicatur persona. Et ex hoc dicitur etiam πρόσωπον in Græco, a πρός, quod est ante, et ὠπή, quod est facies: quia hujusmodi larvas ante facies ponebant. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione vicesima nona, disseruit: Secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, substantia dupliciter dicitur. Primo, quidditas rei, quam significat definitio, secundum quod dicimus, quod definitio significat rei substantiam: quam Græci vocant οὐσίαν, et nos essentiam possumus nominare. Secundo, substantia dicitur subjectum sive suppositum quod subsistit in genere substantiæ. Nominatur autem tribus nominibus significantibus rem: quæ nomina sunt, res naturæ, subsistentia, et hypostasis, secundum triplicem considerationem substantiæ sic vocatæ. Nempe secundum quod per se subsistit et non in alio, vocatur subsistentia. Illa enim subsistere dicimus, quæ non in alio, sed in se ipsis exsistunt. Secundum vero quod supponitur alicui naturæ communi, vocatur res naturæ: quemadmodum hic homo est res humanæ naturæ. Sed prout supponitur accidentibus, dicitur hypostasis aut substantia. Quod autem hæc tria nomina significant communiter in toto genere substantiarum, hoc nomen istud, persona, designat in genere substantiarum rationalium. — Demum hypostasis apud Græcos ex propria significatione nominis habet quod significet quodcumque individuum substantiæ; sed ex usu loquendi habet quod sumatur pro individuo rationalis naturæ, ratione excellentiæ suæ. Et sicut nos dicimus in divinis pluraliter tres personas et tres subsistentias, sic Græci dicunt tres hypostases, id est tres substantias. Sed quia nomen substantiæ, quod secundum proprietatem significationis correspondet hypostasi, æquivocatur apud nos, quia quandoque significat essentiam, interdum hypostasim seu personam; ne possit esse erroris occasio, maluerunt Latini pro hypostasi uti subsistentia potius quam substantia. — Hæc Thomas in Summa. Quæ procedunt secundum ejus doctrinam, a qua in his multi dissentiunt.

Petrus vero his consonans: Differentia, inquit, nominum horum, substantia, subsistentia, essentia, persona, a diversis diversimode assignatur. Boetius namque assignat eorum differentiam prout reperiuntur in natura materiali composita, dicens quod οὐσία seu essentia nominat naturam generis generalissimi, quæ dat esse simpliciter, utpote esse in genere substantiæ. Οὐσίωσις vero seu subsistentia nominat naturam generis subalterni seu speciei specialissimæ, quæ dat esse quid seu determinatum. Hypostasim vero sive substantiam vocat rem singularem, substantem ceteris omnibus in genere substantiæ, sive rationalis sit, sive irrationalis. Persona vero, secundum ipsum in libro de Duabus sunt, et unus sic, alter sic exponit et accipit ea. — Quumque difficultas ista in quid nominis sita sit, non est ei immoderantius immorandum. Unde et argumenta quæ in hac quæstione ab aliquibus inducuntur satis prolixe, per prætactas distinctiones atque diversas nominum horum acceptiones solvuntur faciliter : idcirco non tetigi ea. naturis Christi, dicit rem singularem in genere rationalis substantiæ tantum. Sic ergo duo prima nomina videntur nominare secundas substantias universales, sed οὐσία universalem non contractam differentia aliqua, οὐσίωσις vero substantiam universalem contractam differentia; alia duo, substantias primas, sed hypostasis indistincte tam rationalem quam irrationalem, persona tantum rationalem. Hæc Petrus. — Concordat Richardus.

Porro Præpositivus assignat differentiam horum prout reperiuntur in omni substantia, tam materiali quam immateriali : In prædicamento (inquiens) substantiæ est reperire substantiam subjecti et substantiam subjectam. Substantia subjecti vocatur ipsa natura, et hæc est οὐσία apud Græcos, essentia apud Latinos. Substantia vero subjecta, est res naturæ : quæ prout est in natura communi, dicitur subsistentia; sed prout substat accidentibus, dicitur substantia; prout vero subsistit in natura rationali et ejus accidentibus substat, nuncupatur persona. Hæc Præpositivus.

Alii assignant differentiam horum communius, prout est ea invenire in natura penitus simplici. Est enim invenire aliquid communicabile, et aliquid incommunicabile. Communicabile duplex est, scilicet : quo est, et hoc vocatur essentia; et quod est, quod dicitur subsistentia : sicut se habent Deitas et Deus. Incommunicabile etiam duplex est : unum quod est distinguibile quibuslibet proprietatibus, quod vocatur substantia; aliud distinguibile proprietatibus dignitatis, ut persona. Hæc illi.

Denique de hac materia Albertus scribit diffuse; Udalricus quoque consonanter Alberto, in Summa sua, tertio libro. Quorum sententia in positione S. Thomæ, Petri et aliorum jam inductorum, virtualiter continetur. Atque ut addit Albertus, Sancti et tractatores catholici atque philosophi præfatis quatuor nominibus diversimode usi

Chapter 166 of 271