Skip to the text

Distinctio 23

A. De hoc nomine quod est persona: quod quum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter, non singulariter, in summa accipitur.

PRÆDICTIS adjiciendum est, quod quum omnia nomina quæ secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est; est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis, et pluraliter, non singulariter, in summa accipitur. Dicimus enim, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona : et hoc secundum substantiam dicitur. Nec tamen dicitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una persona, sed, tres personæ. Hoc ergo nomen excipitur a prædicta regula nominum quæ secundum substantiam de Deo dicuntur : quia quum hoc ad se dicatur et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter, in summa accipitur.

B. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.

Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in septimo libro de Trinitate, dicens : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. Item : In hac Trinitate quum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris.1 Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris non aliud quam ipse Pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum Sanctum : sicut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et justus, et hujusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse; ita hoc est illi esse quod personam esse. Ecce expresse habes quod persona secundum substantiam dicitur, ut quum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est divina essentia. Similiter quum dicitur, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona, id est essentia divina.

C. Cur Pater et Filius et Spiritus Sanctus non dicantur una persona, ut una substantia et unus Deus.

Ideo oritur hic quæstio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quæritur, cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia et unus Deus. Quam quæstionem Augustinus diligenter tractat atque congrue explicat in septimo libro de Trinitate, ita dicens : Cur non hæc tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed dicimus tres personas, quum tamen tres deos aut tres essentias non dicamus?2 Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, quum tres esse fateamur. Quum ergo quæritur quid tres, ut ait Augustinus in libro quinto de Trinitate, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium.3 Dictum est tamen, tres personæ : non ut illud diceretur, sed ne taceretur omnino. Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet. Ecce ostendit qua necessitate dicatur pluraliter, personæ, videlicet ut hoc uno nomine quærentibus de tribus respondeamus.

D. Qua necessitate dictum sit tres personæ a Latinis, et a Græcis tres hypostases vel substantiæ.

Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Græcus, eadem pene super hac re laborans nominum penuria, coarctatur. Unde Augustinus quid a Græcis vel a Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens, in septimo libro de Trinitate ait : Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Græcis, una essentia, tres substantiæ, id est, una οὐσία, tres hypostases. Aliter enim Græci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis autem dictum est, una essentia vel substantia, tres personæ : quia non aliter in sermone nostro, id est Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in ænigmate, placuit ita dici, ut quum quæreretur quid tria sint, aliquid diceretur : quia tria esse fides vera pronuntiat, quum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum Sanctum, scilicet donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium. Quum ergo quæritur, quid tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen quo complectamur hæc tria; neque occurrit animo, quia supereminentia Divinitatis usitati eloquii facultatem excedit : verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur.

Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 4, n. 7. quæ

E. Quid hoc nomine, tres, significetur.

Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sint quæramus, quid commune habeant. Non enim possunt dici tres Patres, quia tantum Pater ibi Pater est; nec tres Filii, quum nec Pater ibi sit Filius nec Spiritus Sanctus; nec tres Spiritus Sancti, quia Spiritus Sanctus propria significatione qua et donum Dei dicitur, nec Pater est nec Filius. Quid ergo tres? Si tres personæ esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. Certe enim, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona; ideo tres personæ dicuntur. Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est. Ex prædictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis, tres personæ, quum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune est id quod persona est, id est hoc nomen, persona.

Ibidem.

Ibid. n. 8.

F. Quare non dicimus tres deos esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut dicimus tres personas, quum id quod Deus est, sit eis commune : quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus.

Sed quæritur hic, quum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est, id est, quia Pater est

Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 4, n 8. persona, Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona; cur non dicamus similiter tres deos, quum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus Sanctus sit Deus. Quia scilicet illud Scriptura contradicit; hoc autem etsi non dicit, non tamen contradicit. Unde Augustinus hanc movens quæstionem atque definiens, in libro septimo de Trinitate ita ait: Si ideo dicimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est, cur non etiam tres deos dicimus? Certe, ut prædictum est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii? Ecce proposuit hanc quæstionem. Attende quid respondeat, subdens: An ideo non dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturæ textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit? Si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura, dicens: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est. Ecce absolutio quæstionis, quare potius dicamus tres personas quam tres deos, quia scilicet illud non contradicit Scriptura.4

G. Alia quæstio, cur non dicimus tres essentias, ut tres personas, quum Scriptura non contradicat.

Aug. op. cit. n. 8 et 9.

Verum et hic alia emergit quæstio, quam Augustinus consequenter annectit, dicens: Cur, inquit, et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita non contradicit? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiæ, sed una essentia; quæro cur non propter eamdem unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personæ? Ut enim est illis commune nomen essentiæ, ita ut singulus quisque dicatur essentia, sic illis commune est personæ vocabulum. Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate a Græcis et Latinis parta hæc vocabula adversus insidias vel errores hæreticorum? Quumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus quod in secretario mentis de Deo tenet, sive per piam fidem, sive per qualemcumque intelligentiam; timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa æqualitate ulla diversitas. Rursum, non poterat dicere non esse tria quædam: quod quia dixit Sabellius, in hæresim lapsus est. Quæsivit ergo quid tria diceret, et dixit tres personas, sive tres substantias secundum Græcos.

H. Sicut nos dicimus tres personas, ita Græci tres substantias, quas dicunt hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos.

Ibid. n. 8.

Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum consuetudinem Græcorum oportet intelligi. Sic enim illi dicunt tres substantias unam essentiam, id est tres hypostases unam οὐσίαν, quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam vel substantiam: quanquam et illi si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas, tria πρόσωπα. Illud autem maluerunt dicere, quia fortasse secundum linguæ suæ consuetudinem aptius dicitur.

Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 4, n. 11.

I. Quod in Trinitate non est diversitas, nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas, et distinctio et identitas.

Jam sufficienter, ut puto, ostensum est, qua necessitate dicamus tres personas, et quare non similiter tres deos vel essentias: quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia, quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas. Unde Augustinus in libro septimo de Trinitate ait: Humana inopia quærens quid diceret tria, dixit tres personas vel substantias. Quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem noluit: ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed trinitas ex eo quod dicuntur tres personæ. Hilarius quoque in libro septimo de Trinitate ait: Dominus dicit: Qui videt me, videt et Patrem. Quum hoc dicitur, excluditur singularitas atque unici, id est solitarii, intelligentia. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in Filio Pater per naturæ unitam similitudinem. Unum sunt enim natus et generans: unum sunt, neque unus. Non itaque solitarius Filius est, nec singularis, nec dispar. Item in eodem: Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum prædicare sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. De hoc etiam Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis ait: Unus est Deus, sed non singularis. Item Ambrosius in libro de Trinitate ait: Quod unius est substantiæ, separari non potest; et si non sit singularitatis sed unitatis Deus, unus quum dicitur, nequaquam Deitatis trinitatem excludit: et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est prædicatur. Ecce ex prædictis ostenditur, quia nec singularis, nec diversus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus: quia singularitas vel solitudo personarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiæ tollit. Diversitas inducit separationem Divinitatis, singularitas adimit distinctionem Trinitatis. Ideo Ambrosius in secundo libro de Trinitate ait: Non est diversa nec singularis æqualitas; nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens; nec juxta Arianos, Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent. Item in eodem: Pater et Filius divinitate sunt unum; nec est ibi substantiæ differentia, nec ulla diversitas: alioqui quomodo unum Deum dicimus? diversitas enim plures facit. Constat ergo ex prædictis, quia in Trinitate nulla est diversitas. Si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum, tres diversæ personæ, et hujusmodi, diversas dicit distinctas.

Ibid. n. 9.

Hilar. de Trinitate, lib. VII, n. 38, 39. Joann. XIV, 9.

Hilar. op. cit. n. 39.

Aug. Quæst. v. et n. Test. Quæst. 122. Ambr. de Fide ad Gratian. lib. v, n. 46; lib. u, n. 18.

Ibid. lib. u, n. 69, 33.

Ibid. lib. i, n. 18, 19.

Ambrosius in secundo libro de Trinitate ait: Non est diversa nec singularis æqualitas; nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens; nec juxta Arianos, Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent. Item in eodem: Pater et Filius divinitate sunt unum; nec est ibi substantiæ differentia, nec ulla diversitas: alioqui quomodo unum Deum dicimus? diversitas enim plures facit. Constat ergo ex prædictis, quia in Trinitate nulla est diversitas. Si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum, tres diversæ personæ, et hujusmodi, diversas dicit distinctas.

K. Quod non debet dici Deus multiplex.

Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas : et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex. Unde Ambrosius in primo libro de Trinitate ait : Est in Patre et Filio non discrepans, sed una divinitas; nec confusum quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est. Multiplex itaque Deus non est.5

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ TERTIÆ

POSTQUAM in præhabita distinctione tractatum est de divisione et distinctione nominum divinorum, jam specialiter tractatur de usu et significatione nominis hujus, persona, in divinis, et cur Catholici sunt coacti uti hoc nomine in divinis in singulari numero ac plurali. Deinde ostendit qualiter Græci quoque fideles proportionabiliter sint compulsi uti nomine quodam singulariter ac pluraliter in divinis.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 6. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Ibid. lib. v, c. 9. ↩

  4. Deut. VI, 4. ↩

  5. Ambr. de Fide ad Gratic. lib. 1, n. 17. ↩

Chapter 165 of 271