Quæstio 2
Secundo quæritur, Quid sit persona, et quæ ratio ejus in divinis, et qualiter Deo conveniat, hoc est, an dicat quid absolutum, vel potius relativum.
Magister autem in littera ex verbis Augustini testatur quod dicat quid absolutum. Nam a communi regula qua dicitur, quod in divinis absoluta dicuntur de unaquaque persona et de pluribus (imo et de omnibus simul) singulariter, sicut Pater est essentia, Filius est essentia, Spiritus Sanctus est essentia, Pater quoque et Filius sunt essentia, imo et una divina essentia; similiter Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt una divina essentia : ab hac, inquam, regula excipit hoc nomen, persona, quod de Patre ac Filio et Spiritu Sancto pluraliter prædicatur.
Contra hoc ita arguitur : De ratione personæ in divinis est relativa proprietas, sicut de ratione Patris, paternitas : ergo est relativum. — Secundo, quia proprietas personalis est constitutiva personæ, ut dictum est sæpe : ergo est de ratione personæ. — Tertio, quia ut communiter fertur atque præhabitum est, quædam in divinis dicuntur essentialiter, ut absoluta, quædam personaliter, ut relativa : ergo idem est prædicari personaliter et relative; nec aliquod nomen videtur tam evidenter personaliter prædicari, sicut persona. — Quarto, Pater et Filius et Spiritus Sanctus non distinguuntur ab invicem in aliquo essentiali seu absoluto, sed solum in personali proprietate : ergo persona non dicitur absolute.
In oppositum est auctoritas Augustini, imo et ratio : quia secundum Boetium persona est rationalis naturæ individua substantia. In qua descriptione non continetur aliquid relativum. Richardus vero de S. Victore : Persona, inquit, est intellectualis naturæ incommunicabilis essentia. Quæ descriptio datur aperte per absoluta. — Præterea, quælibet divina persona, eo ipso quo est ipsa divina essentia, est natura intellectualis per se subsistens, sicut et ipsa divina essentia : ergo per se et ex sua natura convenit ei esse personam.
Ad hoc respondet Albertus : Ut super hoc veritas clarius pateat, octo opiniones narrabo. Quidam enim doctores scripserunt, quod hoc nomen, persona, secundum temporum intervalla diversas significationes accepit, sicut etiam in littera recitatur. Nam ante hæreticorum inquisitionem et disceptationem contra Catholicos, persona dicebatur absolute in Deo, et significabat absolute divinam essentiam a creatis distinctam : tuncque concedebatur quod Pater et Filius sunt una persona, quemadmodum una essentia. Postmodum autem ad respondendum hæreticis quid sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus, instituerunt fideles ut hoc nomen, persona, in plurali significaret proprietatem seu relationem, seu rem sub proprietate relativa subsistentem (idcirco conceditur quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ), in singulari vero significaret substantiam absolute. Tertiam vero institutionem ab usu modernorum accepit, secundum quorum usum a tempore Boetii significat tantum relationem, tam in singulari quam in plurali. — Secundi dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem quando ponitur per se, et aliam cum adjuncto termino numerali vel distinctivo aut partitivo : ut quum dicitur, tres personæ, seu alia persona, aut distincta persona : quia tunc significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est. — Tertii dicunt, quod significat absolute substantiam, non quæ est essentia seu natura divina, sed quæ est hypostasis. Dicunt namque quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significet. Et personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati. — Quarti, quod persona est nomen æquivocum, interdum significans personam, quandoque essentiam, aliquando proprietatem. — Quinti, quod persona consignificat substantiam et proprietatem, substantiam autem in recto : quia persona dicitur quasi per se una, et ly una dicit ibi substantiam, quæ cadit ibi in recto; et ly per se dicit proprietatem, quæ innuitur quasi oblique. — Sexti econtrario affirmant, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo. Quod probant per definitionem hanc Boetii, Persona est individua substantia rationalis naturæ : in qua rationalis naturæ cadit in obliquo. Et hæc opinio fere est omnium, auctorque ejus est dominus Antisiodorensis : quam defendit Simon Tornacensis. — Septimi dicunt, quod persona significat substantiam primam, incommunicabili proprietate distinctam. Aliter enim significatur substantia, quum dicitur, substantia; et aliter, quum dicitur, homo; aliterque, quum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur generalissime, secundo specifice, tertio individualiter. Et hæc videtur opinio Richardi de S. Victore, et hæc a quibusdam defenditur.
Octava positio est, quod persona significationem habet substantiæ et proprietatis; sed circa substantiam quam importat, nec ponit proprietatem, nec numerum quem facit proprietas. Hæc autem opinio mediam tenet viam, et verior mihi videtur : idcirco amplius exponetur. Quum enim dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus : aliter significatur substantia per ly Deus, quod est prædicatum; et aliter per hoc verbum, est, quum dicitur, Isti tres sunt unus Deus. Quum enim dicitur, Isti, etc., pronomen designat substantiam quæ supponitur atque distinguitur, et ly sunt, importat eamdem per respectum ad naturam communem, et ly Deus, importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus. Ideo quia non potest intelligi quod sunt tres, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa.
Hæc autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu personæ, sed etiam proprietas constituens personam indeterminate atque in ratione communi. Et quod ita sit, patet per tres auctoritates et per simile. Dicit namque Augustinus in principio libri septimi de Trinitate: Omnis essentia quæ relative dicitur, est etiam aliquid relativo excepto, ut homo dominus; etsi non esset absolutum, nec relativum. Ex quo elicitur, quod persona hæc et illa dat intellectum substantiæ suppositæ, et etiam intellectum proprietatis. Ergo et persona, quæ dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, videlicet personam et proprietatem. Secunda auctoritas est Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur definitionem personæ ex substantia supposita et proprietate distinguente, dicendo quod persona est individua substantia rationalis naturæ. Tertia est Richardi in libro suo de Trinitate dicentis:1 Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo confidenter fatemur personas in divinis per substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias: quia sunt ibi plures habentes unum atque indifferens esse ex differenti proprietate.
A Unitas itaque ibi est juxta modum essendi, pluralitas juxta modum exsistendi. Est (inquam) ibi unitas essentiæ, quoniam unum et indifferens esse; et plures personæ, quoniam plures exsistentiæ.
Per exemplum etiam hoc probatur: quia in inferioribus persona significat substantiam suppositam naturæ communi; supponitur autem naturæ communi per individuationem, quam habet ex materia et accidentibus. Verum ex ignobilitate sui contingit quod dividitur per materiam in qua est, ita quod illa quæ est in isto, non est in illo: sicque in duobus exstat ignobilitas, utpote, quia dividitur, et quia componitur cum eo quod individuat eam duplici compositione, videlicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus individuantibus eam. Si igitur demus Deo quod est nobilitatis, et tollamus ab eo quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam proprietati, non tamen compositam nec divisam in quibus est. Ideo unitas personarum semper in substantia manet, et numerus penes modum exsistentiæ ab alio, ut dixit Richardus. Pluralitas ergo personarum referri non potest ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona: quia tunc aliquid de substantia esset in una persona, quod non esset in alia. Hinc caute loquendum est hic, scilicet ut persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate, in qua secundum exsistentiæ modum admittitur numerus, etsi non numeretur substantia significata: ut quum dicitur, Duæ sunt personæ, vel, Tres sunt personæ, referatur numerus ad personam secundum exsistentiæ proprietatem, et non secundum multitudinem substantiæ significatæ. — Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, inter cetera loquens: Ex his solvitur quæstio multum gravis, habens pro utraque parte varias auctoritates Sanctorum, videlicet, an persona significet in divinis essentiam, an relationem. Dicendum enim quod tria significet: principaliter enim substantiam significat quæ est suppositum sive hypostasis, et cum illa implicat proprietatem, connotatque substantiam quæ est communis essentia. Et quoniam in divinis non est determinatio nisi per proprietates, ideo dicit ibi suppositum distinctum sola proprietate ad dignitatem pertinente, quæ est relatio originis. Porro prima substantia non recipitur in divinis, quoniam ipsa in relatione dicitur ad secundam, quæ est universale, quod secundum Philosophum, nihil est aut posterius est. In divinis vero nihil est prius aut posterius. Hæc Udalricus.
Circa hæc asserit Thomas: Nomen personæ proprie competit Deo, non tamen ut creaturis, sed modo nobiliori. Salvatur enim ratio personæ in divinis, secundum quod persona seu Deus habet esse per se subsistens in natura intellectuali. — Si autem objiciatur, quia persona dicitur quæ substat alicui proprietati, Deus autem nulli substat: dicendum, quod in Deo nihil secundum rem ponitur sub alio, sed tantum secundum modum intelligendi, prout Deus intelligitur quasi substans suæ proprietati personali aut essentiali, secundum quod appellatur substantia; vel quasi substans suo esse, secundum quod dicitur subsistentia. Attamen quia secundum rem nihil est ibi sub alio, ideo Richardus de S. Victore volens proprie loqui, dicit quod personæ divinæ non subsistunt, sed exsistunt, in quantum videlicet distinguuntur proprietatibus originis, secundum quas una est ex alia, quibus non supponuntur per modum subjecti: ideo divinas personas non dicit esse subsistentias, sed exsistentias.
Præterea de significatione personæ invenitur multiplex doctorum sententia. Quidam etenim dicunt quod sit univocum, alii quod æquivocum. Æquivocatio vero nominis hujus a diversis tripliciter assignatur. Nam quidam assignant eam secundum temporis diversitatem, ita quod ante hæreticorum inquisitionem significavit divinam essentiam ut distinctam ab essentiis aliis; postea vero significatio ejus fuit mutata, ita ut in plurali numero significet relationem; atque deinde ex usu modernorum tractum est ad significandum relationem etiam in singulari. Hoc autem rationabile non videtur, quia pluralis non est nisi geminatum singulare: unde eadem est significatio in singulari et plurali sub consignificatione diversa. Insuper constat quod usus variatus significationis nominis hujus non est irrationabilis: oportet ergo quod in significatione nominis hujus aliquid attendatur tione nominis hujus aliquid attendatur secundum quod eo sic et sic possumus uti. Alii assignant multiplicitatem nominis hujus et diversa significata ipsius, non ex diversitate temporis, sed ex propria significatione nominis. Dicunt namque simpliciter, quod interdum designat essentiam, quandoque hypostasim, aliquando proprietatem, ut infra Magister sentire videtur. Sed nullum istorum trium videtur complete comprehendere significationem personæ. Imo persona videtur omnia illa includere: significat enim quid subsistens in natura intellectuali, distinctum aliqua proprietate. Alii assignant multiplicitatem significationis personæ ex adjuncto. Dicunt namque quod quando per se sumitur, designat substantiam; sed ex adjuncto termino partitivo aut numerali, trahitur ad significationem relationis: ut quum dicitur, duæ personæ, vel, alia persona. Quod non videtur, quoniam nomina significantia substantiam absolute, non recipiunt talem additionem: quia non dicimus plures Deos, nec alium Deum. — Conformiter qui dicunt quod sit nomen univocum variantur. Quidam etenim dicunt, quod in sua significatione claudit terminum unum, puta substantiam vel subjectum: et significat substantiam non quæ est essentia, sed quæ dicitur hypostasis vel substantia prima. Sed hoc non videtur sufficere, quoniam nihil absolutum in divinis numeratur: idcirco si nullo modo relationem importaret, non posset in plurali prædicari. Alii dicunt, quod in sua significatione includit unum principaliter et quasi in recto, aliud secundario et oblique. — Hæc Thomas.
Qui consequenter recitat prætactas opiniones quemadmodum ex Alberto jam tactum est, nec multum objicit eis, quamvis non approbet eas. Et addit: Ut videatur quid veritatis sit in singulis opinionibus istis, et in quo deficiant, considerandum quia (ut dictum est) persona significat individuam substantiam. Individuum vero significari potest dupliciter, utpote: per nomen secundæ intentionis, sicque nomen hoc, individuum, seu singulare, non significat rem singularem, sed singularitatis intentionem; et item per nomen primæ intentionis, quod significat ipsam rem cui convenit intentio singularitatis: et ita significatur nomine isto, persona, quod significat rem cui accidit intentio individui. Itaque juxta hoc, dupliciter possumus loqui de significatione personæ, utpote: per se, secundum id quod hoc nomen, persona, secundum se significat; atque per accidens, secundum quod accipitur in tali vel tali natura. Per se autem significat intellectualem substantiam, quæcumque sit illa, et qualitercumque individuetur. Si vero accipiatur natura humana, significat hoc quod est subsistens in tali natura, et distinctum tali distinctione qualis competit naturæ humanæ. Et sic loquimur hic de significatione personæ prout dicitur persona divina: et ita significabit hoc quod est distinctum exsistens in natura divina.
Ut igitur videamus quid sit ibi distinctum, et qualiter competat sibi nomen personæ, notandum est quod secundum necessitatem fidei, quæ in Deo unum et tres confitetur, oportet ponere aliquod commune, secundum quod sunt unum, et aliquod proprium, quod est distinguens, ex qua distinctione sunt tres: et unum illud exstat essentia, distinguens vero consistit relatio. Et quoniam in divinis nulla est compositio, oportet ut deitas intelligatur realiter idem quod Deus, paternitas quoque idem quod Pater. Si ergo accipiamus hæc quatuor, Deus, deitas, Pater, paternitas, constat quod deitati prout sic significatur ut natura quædam, non convenit ratio personæ: primo, quia non significatur ut per se subsistens; secundo, quia pluribus est communis, persona autem significat quid distinctum. Similiter hoc nomen, Deus, non habet rationem personæ. Nam quamvis significetur ut quid subsistens, tamen non habet rationem distinctionis: imo sicut Pater, Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in hoc quod est deitas, ita in hoc quod est Deus. Sed verum est quod si tolleretur pluralitas personarum, et per consequens communitas Dei ac deitatis, Deus significaret personam ab aliis universis naturis distinctam proprietatibus essentialibus, et significaretur ut quædam persona. Similiter paternitas quum non significetur ut quid subsistens, nec ut distinctum, sed ut distinguens, non significatur per modum personæ. Pater quoque, quamvis significetur ut quid distinctum, non tamen significatur ut subsistens in natura aliqua, sed magis ut subjectum cuidam proprietati. Unde sicut album de ratione nominis sui non est persona, ita nec Pater; sed in quantum Deus et Pater sunt idem, non sicut accidens et subjectum, sed per omnimodam indifferentiam rei. Hinc dico, quod persona in divinis dicit relationem per modum substantiæ. Ipsa enim relatio quæ est distinguens, est distinctum: quia paternitas est Pater. Et quia persona significat quid distinctum exsistens in natura aliqua, ideo constat quod significat relationem, in quantum relatio est relatum, atque in quantum ipsum relatum est subsistens in tali natura. Ideo patet quod persona significat relationem per modum substantiæ, non quæ est essentia, sed quæ est suppositum habens essentiam.
Hinc omnes opiniones prætactæ quoad aliquid verum dixerunt. Qui enim asseruerunt quod nomen personæ est æquivocum, pro tanto verum locuti sunt, quod quum in persona includantur et proprietas et hypostasis et essentia, quod significat relationem ut hypostasim, significat quoque essentiam, quæ est ipsa hypostasis, et etiam proprietatem, quæ est ipsum suppositum. Propterea quandoque poni potest pro uno, quandoque pro alio. Sed hoc accidit personæ ex hoc quod in divinis omnia prædicta sunt unum secundum rem. Conformiter qui dixerunt quod significat tantum hypostasim, attenderunt modum secundum quem significat nomen, quia significat per modum subsistentis. Qui autem dixerunt quod significat substantiam in recto, attenderunt substantiam quæ est hypostasis proprietate distincta. Qui autem dixerunt econtra, attenderunt substantiam quæ est essentia. Qui vero dixerunt quod significat hypostasim et proprietatem positam circa eam, non acceperunt hypostasim ex parte qua subsistit divinæ naturæ, nec ut significatur hoc nomine, Deus, quod indistincte convenit tribus personis; sed ex parte illa qua hypostasis est ipsa relatio distinguens hypostasim, quia in Deo idem est distinguens et distinctum. Demum qui dixerunt quod proprietas non ponitur circa substantiam ut distinguens ipsam, considerarunt econverso. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione vicesima nona, fatetur : Circa significationem nominis hujus, persona, in divinis, difficultatem ingerit quod de tribus prædicatur pluraliter præter naturam essentialium nominum; nec etiam ad aliquid dicitur, sicut nomina quæ relationem significant. Unde quibusdam visum est, quod hoc nomen, persona, simpliciter et ex virtute vocabuli essentiam significet in divinis, sicut hæc nomina, Deus, sapiens; sed propter hæreticorum instantiam accommodatum sit ex ordinatione concilii, ut possit poni pro relativis, potissime in plurali atque cum termino partitivo. Sed hæc non videtur sufficiens responsio, quoniam si hoc nomen, persona, ex sua siagnificatione non habet nisi quod designet essentiam in divinis, non fuisset hæreticorum quietata calumnia ex hoc quod dictum est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres esse personas, imo majoris calumniæ data fuisset occasio. Ideo alii aliter dixerunt, ut supra jam tactum est.
Ad evidentiam igitur quæstionis istius, sciendum quod aliquid est de significatione minus communis, quod non est de significatione communioris. Aliud ergo est quærere de significatione personæ, et de significatione personæ divinæ : quia persona in communi significat individuam substantiam rationalis naturæ; persona vero in quacumque natura significat quid distinctum in illa natura. Distinctio autem in divinis non est accidens, sed ipsamet divina essentia. Hinc distinctio seu distinctivum illud est subsistens, quemadmodum et divina essentia. Nam sicut Deus est deitas, ita Deus Pater est sua paternitas. Idcirco persona divina significat relationem ut subsistentem : quod est significare relationem per modum substantiæ, quæ est subsistens hypostasis in natura divina, licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Et secundum hoc verum est quod hoc nomen, persona, significat relationem in recto, et essentiam in obliquo, non tamen relationem in quantum relatio, sed in quantum significatur per modum hypostasis. Similiter persona significat essentiam in recto, et relationem in obliquo, in quantum essentia est idem quod hypostasis. Hypostasis vero in divinis significatur ut relatione distincta : sicque relatio per modum relationis significata, cadit in ratione personæ in obliquo. — Denique juxta hæc dici potest, quod hæc significatio nominis hujus, persona, non erat percepta ante hæreticorum calumniam : ideoque hoc nomen, persona, non fuit in usu Catholicorum nisi ut unum aliorum nominum absolutorum. Postmodum vero accommodatum est hoc nomen, persona, ad standum pro relativo, ex congruentia suæ significationis, ita ut hoc quod stat pro relativo, non habeat solum ex usu, ut prima dixit opinio, sed etiam ex sua significatione. — Hæc Thomas in Summa. Et videntur in his Thomas, Albertus, Udalricus, satis concordes.
Ægidius demum de his scribit ita prolixe, quod tædium fuit perlegere. Contradicit etiam Thomæ in multis in ista materia, quamvis in principali conclusione parum aut nihil distet ab eo : quia concedit personam in divinis relationem insinuare.
Et verum est quod in positione Thomæ aliqua continentur quæ parvi sunt roboris, ut probationes quibus reprobare conatur acceptionem nominis personæ pro solo absoluto ad tempus, et quod deinde post inquisitionem hæreticorum impositum sit ad significandum relationem. Hoc enim Augustinus septimo de Trinitate diffuse et apertissime scribit, quemadmodum et Ægidius hic declarat atque in textu ostenditur. Et tunc habebant viri catholici valde rationabilem sufficientemque causam ad instituendum in hoc n mine personæ aliquid novæ significationis. — Item quod ait, quod sicut album non dicit personam de se, ita nec pater. Paternitas namque formaliter relationem importat, quæ convenire et inesse non potest nisi supposito. Nam sicut generare, ita patrem esse solius exstat suppositi. Verum est tamen, quod nomen hoc, pater, secundum se sumptum, commune est et convenit multis.
Insuper Petrus consonanter his ait : Hoc nomen, persona, primo fuit in moralibus institutum ad significandum personam larvatam, larvali sono proprietates alicujus exprimentem. Hinc a boatu vocis sonoræ, quam sonoram reddit larvale instrumentum, vocatur persona, quasi per se sonans, media producta, non correpta : et hoc, respectu habito magis ad proprietatem rei, quam compositionis nominis, secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi. Inde extensum est nomen personæ ad irrationalia. Unde grammatici suppositum verbi vocant personam, dicentes primam personam quæ loquitur, secundam, cui loquitur, tertiam, de qua loquitur, etiam in verbis quæ non significant actus rationales, ut latrare. Inde translatum est nomen personæ ad naturalia, atque ad significandum suppositum rationalis naturæ, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Unde persona dicitur quasi per se una : unum vero vocatur quod est indivisum in se, et divisum ab aliis. Inde translatum est ulterius secundum usum hominum, ad significandum hominem famosum, in statu alicujus dignitatis aut perfectionis seu eminentiæ constitutum, ut præsulem aut decanum. Et hoc rursus prout dicitur persona a per se sonando : sic quippe notat dignitatem notabilem. Inde translatum est ad supernaturalia et divina, in quibus improportionabiliter eminentiori est modo quam in creatis. Salvatur etenim ratio personalitatis in divinis secundum hoc quod est per se subsistere in natura intellectuali, et distingui proprietate ad dignitatem pertinente.
Insuper Petrus : Persona, inquit, tam in singulari quam in plurali significat substantiam simul et proprietatem; sed quoniam proprietatem significat quasi ultimam differentiam completivam, ideo simpliciter dicitur significare relationem, substantiam vero secundum quid : quia significat rem de genere substantiæ, sed sub relativa proprietate. Hoc quoque quod relationem designet, convenit ei prout accipitur in divinis loco materiæ, non secundum generalem rationem personæ. In definitione autem Boetii, qua persona dicitur rationalis naturæ individua substantia seu subsistentia, substantia dicitur a generali proprietate subsistendi per se; rationalis, a speciali proprietate intelligendi; individua, a singulari proprietate distinguendi. Persona igitur in divinis est quæ habet hæc tria : hoc autem est suppositum divinæ essentiæ, non ipsa essentia. Et est res naturæ et res habens divinam naturam, non ipsa natura : quamvis divina natura habeat proprietatem per se subsistendi et intelligendi, non tamen distinguendi, quum sit tribus personis communis. Ipsum vero divinum suppositum a generali natura habet rationem subsistendi per se, et a natura speciali habet rationem intelligendi, atque a forma singulari rationem distinguendi. Persona igitur in divinis significat tria illa, sed ultimum principalius, tanquam completivum. Dico igitur quod persona significat suppositum divinæ essentiæ tanquam id cui nomen imponitur, et ideo significat hoc in recto; divinam vero essentiam, tanquam id a quo nomen imponitur, ideo in obliquo, quemadmodum homo humanitatem. Et in divinis tria illa non solum constituunt unum, imo etiam unum sunt : proprietas namque est ipsa hypostasis, et utrumque est essentia. Unde Sancti videntur asserere quod persona designet essentiam, attendentes non tam ad modum significandi, quam ad rei significatæ naturam. Hæc Petrus.
His concordat quod aliqui dicunt, quod significatio dictionis consideratur dupliciter : primo, formaliter, quantum ad id ad quod significandum nomen imponitur secundum communem nominis rationem; secundo, quasi materialiter, quantum ad id cui nomen attribuitur in re aliqua speciali. Nomen ergo personæ, quia impositum est ad significandum rem subsistentem, distinctam ab aliis rebus subsistentibus in eadem natura, formaliter significat primam substantiam, quæ est suppositum, non autem substantiam quæ est essentia vel quidditas. Quoniam vero subsistens distinctum in divinis non potest esse quid absolutum, sed solummodo relativum, ideo quasi materialiter persona in divinis significat relationem, quia relatio in divinis est subsistens.
Concordat quoque præhabitis Richardus : Persona, inquiens, est suppositum intellectualis aut rationalis naturæ, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Et quamvis Deus non sit natura rationalis, est tamen natura intellectualis. Si autem objiciatur, quod individuum est superius ad personam, sed individuum non convenit in divinis, ut patuit supra, ergo nec nomen personæ : dicendum, quod individuum est superius ad personam creatam; accipiendo tamen personam in generalitate suæ analogiæ, prout complectitur personam creatam et increatam, non est verum. — Nomen quoque substantiæ convenit Deo, non prout substantia dicitur a substando, sed a per se exsistenti do. Creaturæ autem dicuntur substantiæ etiam primo modo, quoniam substant accidentibus suis. Insuper nomen essentiæ competit Deo : quia in omni re per se exsistente, considerari possunt quod est et quo est; id autem quo est, est ipsa rei essentia, et ipsum quod est, est suppositum. Quum igitur Deus sit per se exsistens, in ipso considerantur quo est et quod est, id est essentia et persona; sed aliter quam in creaturis : quia in Deo secundum rem sunt penitus idem, non sic in creaturis. Hæc Richardus.
Bonaventura etiam concors est præinductis, præsertim ex Petro. Addit tamen, quod substantia dicitur a substando dupliciter : primo, quia substat alicui ut inhærenti, et ita non convenit Deo; secundo, quia substat alicui ut distinguenti, et ita convenit Deo, nec penitus proprie, nec prorsus improprie. Personæ enim proprietatibus suis aliquo modo dicuntur substare, tanquam distinguentibus ipsas personas, non tanquam inhærentibus accidentaliter ipsis personis.
Præterea de distinctione inter essentiam, substantiam, subsistentiam, et personam, scribit Bonaventura : Sicut in rebus creatis inveniuntur quo est et quod est, propter quod significantur in concretione et abstractione, ut dicatur homo, et humanitas; sic intelligimus in divinis, quamvis intelligamus illa duo ibi indifferentia esse : et quo est, significamus abstractive hoc nomine, deitas; et quod est, concretive hoc nomine, Deus. Et imposuimus nomen quo significetur quo est, quod est essentia; et ipsum quod est, et hoc est substantia. Et ita hæc duo nomina accipiuntur in divinis ex parte communis seu communicabilis. Est quoque in divinis accipere aliquid incommunicabile, et hoc est quid distinctum, seu quis distinctus. Quod contingit dupliciter intelligi seu significari, videlicet: in quantum distinguibile, et ita significatur per nomen subsistentiæ sive hypostasis; et item in quantum distinctum, sicque significatur per nomen personæ. Et quamvis in Deo non differant distinguibile et distinctum, quia in ipso potentia æternaliter conjuncta est actui, tamen contingit ea duplici nomine significari prout dupliciter considerantur. Itaque differunt hæc quatuor nomina secundum modum intelligendi, sicut quo est et quod est, et qui est et quis est. Et quoniam in Deo idem est quo est et quod est, et distinguibile et distinctum ex alia parte, Sancti frequenter accipiunt essentiam et substantiam pro eodem: sic et hypostasis nomine utuntur Græci pro supposito actu distincto. Sicque distinctio per quo est et quod est, et per distinguibile et distinctum, non facit differentiam in divinis, nisi secundum rationem intelligendi. — Insuper quum fides dicat Deum esse unum et trinum, non possumus intelligere esse unum, nisi intelligendo quo est unum, et quod est unum. Primum est essentia, secundum substantia. Nec possumus intelligere quod sit trinus, nisi intelligendo distinctum, et quo distinguuntur: et illud quo distinguuntur, sunt proprietates; qui autem distinguitur, significatur ut distinctus. Quod potest esse dupliciter: primo, ut distinctus proprietate quacumque; secundo, ut distinctus proprietate ad dignitatem et nobilitatem spectante. Primum significatur nomine subsistentiæ, quæ dicitur prima substantia, et convenit non solum individuis rationalibus, sed etiam irrationalibus. Secundum significatur per hoc nomen, persona, pro quo Græci utuntur nomine hypostasis, quod convenit rationalibus tantum. Hinc ait Boetius, quod Græci utuntur nomine hypostasis pro supposito rationalis naturæ. Hæc Bonaventura.
Amplius de materia ista præ ceteris scribit diffusius Alexander: cujus dicta jam pro parte virtualiter sunt inducta. Tenet autem, quod persona in divinis dicatur secundum substantiam, non secundum relationem: ad quod allegat Richardum de S. Victore. Definitiones quoque personæ a Boetio et Richardo digestas eleganter exponit. — Insuper quærit de suppositione nominis hujus, persona, videlicet an supposita persona, supponatur essentia. Et respondet: Quamvis in divinis realiter idem sint essentia et persona propter simplicitatem divini esse, modus tamen qui non derogat simplicitati convenit personæ, qui non convenit essentiæ. Et hic modus est differentia habitudinis et proprietatis originis, qua dicitur: Pater est, sed non est ab alio; Filius est a Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque per processionem. Etenim secundum istius exsistentiæ modum distinguuntur personæ, non essentia. Quum ergo suppositio sequatur modum significationis, patet quod persona supposita, non supponatur essentia. Nam persona distinguitur, multiplicatur, gignit et gignitur: quorum nullum convenit divinæ essentiæ. — Præterea quærit, an persona idem significet in singulari et in plurali. Ad quod respondet: Secundum Boetium et Richardum, hoc nomen, persona, in singulari et in plurali significat substantiam quæ est hypostasis, hoc est per modum substantiæ singularis. Quum enim dicitur persona, intelligitur aliquis unus, qui tamen sit rationalis naturæ; et quum dicitur, tres personæ, intelliguntur tres aliqui, qui tamen rationalis naturæ consistant. — Rursus quærit, an nomen subsistentiæ sit essentiale vel personale. Et respondet: Quemadmodum secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi, intentio (id est ratio) substantiæ duobus modis exponitur, puta, negatione, ut dicatur substantia, quia non est in subjecto, id est, quia per se exsistit; et affirmatione, ut dicatur substantia quoniam ceteris subest: sic in divinis substantia duobus dicitur modis, videlicet substantialiter pro essentia, et personaliter pro re proprietati subsistente, sicque substantia idem est quod hypostasis: tamen propter hæreticos modo non utimur hac significatione substantiæ in divinis, ne dicendo tres substantias, detur simplicibus erroris occasio. Conformiter ratio subsistentiæ dupliciter dicitur. Primo, quia non indiget accidentibus ut sit: et ita substantialiter dicitur, sicut οὐσίωσις. Secundo dicitur ab actu subsistendi: et sic personaliter sumitur, estque idem quod hypostasis; et dicuntur in divinis tres subsistentiæ, sicut tres hypostases. Hæc Alexander.
Quocirca mirum videtur, quod tantus doctor ait personam in divinis essentialiter seu secundum substantiam dici, quum tamen testetur subsistentiam atque substantiam personaliter dici ibidem, secundum quod dicuntur a substando seu subsistendo proprietati, atque ut tantum valent sicut hypostasis, quam etiam personaliter relativeque dici fatetur: quæ re et ratione cum persona coincidit in divinis juxta modum præhabitum, siquidem proprietas seu relatio est de ratione personæ in divinis, ut patuit.
Amplius etiam Alexander quærit, quæ sit communitas personæ in divinis. Nihil enim videtur commune tribus personis nisi essentia divina secundum rem; sed significatum per nomen personæ est tribus commune: ergo significat idem quod essentia. Contra, una numero essentia est in tribus, non una persona. Hinc quidam dixerunt duplex esse commune in divinis: unum secundum rem, quod est essentia; aliud secundum intellectum, quod est persona. Tres enim personæ conveniniunt in hoc quod est esse distinctum personali relativave proprietate. Alii dicunt, quod persona est commune tribus sicut essentia, sed alio modo, videlicet commune proporzione seu habitudine trium ad unum. Hæc Alexander.
De hac item materia scribit Antisiodorensis in Summa sua, primo libro: Hoc nomen, persona, partim dicitur secundum essentiam, et partim secundum relationem: quia in definitione personæ expresse significatur essentia, quum dicitur, rationalis naturæ; designatur etiam in definitione illa relatio sive discretio, quum dicitur, individua substantia. Et quantum ad hoc quod dicitur secundum essentiam, excipitur a communi regula illa quod nomina essentialia dicuntur de divinis personis simul sumptis singulariter, non pluraliter. Et quoniam primo significat distinctionem, idcirco pluraliter dicitur de Patre et Filio ac Spiritu Sancto, magis quam nomina mere essentialia. Persona igitur dicitur secundum relationem, et includit in se id ad quod dicitur sua relatio, quia is est sensus: persona, id est, res rationalis naturæ distincta ab alia. Communitas autem personæ ad Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum, est communitas secundum rationem. Hæc Antisiodorensis, qui de his loquitur copiose.
Circa hæc quærit Durandus, an persona sit nomen rei vel intentionis. Ad quod respondet: De hoc sunt duæ opiniones. Una, quod significat intentionem: quia quod dicit individuum in omni genere, et suppositum in genere substantiæ, hoc dicit persona in genere intellectualis naturæ. Sed individuum et suppositum sunt nomina intentionum, non rerum: igitur et persona. Vocatur autem hic intentio, non ratio quam format circa rem ipse intellectus, ut sunt genus et species; sed large accipitur hic pro conditione rei quæ ex opposito correspondet intentioni universalitatis proprie sumptæ, ut singularitas, individuatio, suppositatio, quæ contrahunt speciem, quemadmodum species ipsum genus. Alia opinio est, quod persona non significat intentionem, sed rem intentioni subjectam: quia hoc nomen, persona, impositum est ad significandum suppositum intellectualis naturæ, quod dignitatem importat; intentiones autem non important aliquam dignitatem, sicut universalitas non importat majorem dignitatem in homine quam in asino. Dicunt igitur isti, quod sicut aliquis homo non significat intentionem, sed rem intentioni subjectam, quæ est individuum vagum in natura humana; sic persona, quum sit individuum vagum in natura intellectuali, significat non intentionem, sed rem. Quocirca impossibile esse videtur quod persona dicat solum rem intentioni subjectam, quæ res est individuum vagum: quoniam res intentioni subjecta quæ est individuum vagum, de sua natura communicabilis est pluribus, imo et tot sicut natura subjecta intentioni speciei: nam de tot prædicatur aliquis homo, ut homo. Persona vero est quid incommunicabile. — Hinc puto, quod æquivoce utimur nomine personæ, videlicet interdum pro intentione, sicque definitur a Boetio et Richardo; quandoque vero pro re subjecta, ut quum dicimus: Talis est bona persona. Insuper dico, quod si persona dicat solam intentionem, sic nec in Deo neque in creaturis significat substantiam neque relationem; si vero significet rem intentioni subjectam, sic quoque nec substantiam nec relationem significat, sed abstrahit ab utroque. Formalis namque intellectus et significatum definitionis personæ abstrahit ab essentia et relatione. Boetius namque personam definit dicendo: Persona est rationalis naturæ individua substantia (vel subsistentia). Quod idem est ac si dicetur, Persona est suppositum. Ibi enim ponitur substantia individua pro supposito seu hypostasi. Sed extra significatum et intellectum hujus definitionis, est essentia atque relatio, ut patet de se. Nam etsi in divinis non esset nisi unum suppositum essentiale, ut gentiles imaginantur, adhuc ei ratio conveniret personæ. Hæc Durandus.
Cujus dicta videntur patere calumniæ, quoniam juxta præhabita ex verbis SS. Augustini, Ambrosii, Boetii, quidquid proprie dicitur in divinis, dicitur essentialiter aut relative, et vel essentiam vel relationem significat. Denique in definitione Boetii, individua substantia (vel subsistentia) tantum valet sicut substantia incommunicabilis: per quod notatur relatio seu proprietas distinctiva, quæ incommunicabilitatis est ratio. Sicque in definitione illa Boetii tam substantia quam relatio formaliter includuntur. Quod si juxta infidelium imaginationem, non esset in divinis nisi unum essentiale suppositum, dico quod illi supposito non conveniret definitio personæ a Boetio tradita secundum veram atque catholicam intelligentiam definitionis illius, præsertim quum juxta illius definitionis tenorem, in divinis sint tres personæ: quod verum non esset, nisi in ratione personæ includeretur relatio, quæ teste Boetio, sola multiplicat Trinitatem. Nec verum censetur quod persona prout a Boetio definitur, solam intentionem designet, quia intentio illa non est individua subsistentia rationalis naturæ: sicut nec homo quum definitur esse animal rationale, dicit solam intentionem, quæ nec est animal, nec prædicabilis de individuis hominis. Sed sumuntur in definitionibus illis res ipsæ, puta persona et natura, prout in ipsis et super ipsas fundatur sive fundabilis est secunda intentio, quæ vocatur respectus per rationis exercitium fabricatus et adinventus super et circa rem ipsam. Unde logica dicitur esse de intentionibus secundis, adjunctis primis, id est fundatis super res ipsas seu super earum essentias, quæ primo ab intellectu concipiuntur, antequam super eas fundentur respectus communitatis, quæ intentiones secundæ vocantur.
Præterea etiam Scotus movet hic quæstionem hanc, utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio ac Spiritui Sancto, dicat præcise aliquid secundæ intentionis. Et respondet: In definitione Richardi dicentis, Persona est intellectualis naturæ incommunicabilis exsistentia, quæ definitio est expositio definitionis Boetii: in hac, inquam, definitione nil ponitur quod significet intentionem secundam: quoniam ex natura rei sine opere intellectus, est in Patre natura intellectualis et entitas incommunicabilis. Et incommunicabilitas ista est duplex, secundum quod communicabile dicitur modis duobus. Primo, prout id quod communicabile est, est realiter idem cuilibet eorum quibus communicatur, ita quod quodlibet illorum sit ipsum: sicque universale communicatur inferioribus de quibus et prædicatur. Secundo, communicatur aliquid ut forma qua aliquid est, sed non est ipsum: quemadmodum anima communicatur corpori, quæ non est corpus. Et utroque modo deitas communicabilis est, persona autem neutro modo; et utraque incommunicabilitas ista est de ratione personæ. Propter quod anima separata non est persona, quia quamvis habeat primam incommunicabilitatem, non tamen secundam. Et utraque incommunicabilitas requiritur ad rationem personæ, et est in re ex natura rei: sicque nihil de ratione personæ dicit intentionem secundam. Hæc Scotus.
In cujus verbis videtur obscurum, quod ait divinitatem utroque modo communicabilem. Non enim communicatur personis divinis neque ad intra nisi his cum quibus realiter idem est, et quarum quælibet est realiter Deitas ipsa; nec communicatur rebus creatis ut forma. Nisi forsan Scotus dicere velit, quod in Christo communicata est naturæ assumptæ: cui tamen non est communicata ut forma qua ipsa natura assumpta formaliter sit, ita quod sit forma ejus intrinseca et informans. — Præterea, quamvis ut Scotus affirmat, nihil dicatur in definitione illa personæ quod ad secundam intentionem sit pertinens, persona tamen prout in qua dam generalitate ita describitur, videtur etiam aliquid secundæ intentionis includere. Omne enim commune pluribus communicatum univoce et multiplicatum in eis, dicitur de eisdem secundum aliquam rationem universalis, vel saltem habentis se per modum universalis. — Postremo, quod persona prout a Boetio ac Richardo definitur, non dicat intentionem secundam præcise, etiam sic probatur: quia personæ taliter definitæ convenit esse terminum productionis realis seu generationis æternæ, ac adorari, et esse omnium creatorem: quæ secundæ intentioni nequaquam conveniunt. Quamvis autem persona sic definita atque aliqualiter communiter sumpta, dicat aliquid secundæ intentionis, hoc tamen est in concreto, non in abstracto: ideo potest prædicari de rebus primæ intentionis, et supponere pro eisdem. persona sic definita atque aliqualiter communiter sumpta, dicat aliquid secundæ intentionis, hoc tamen est in concreto, non in abstracto: ideo potest prædicari de rebus primæ intentionis, et supponere pro eisdem.
Quoniam teste Alberto, materia ista una est de difficilioribus hujus libri materiis, ideo tam diffuse scripsi de ea.
C Præterea circa distinctionem hanc quærit Bonaventura, Petrus, Richardus, et alii quidam, An sicut in divinis dicuntur plures personæ, ita dici possent plures dii, plures essentiæ sive substantiæ.
D Ad quod Bonaventura respondet: In omni substantia cui convenit esse et operari, necessario intelligimus naturam et habentem naturam; quumque Deo conveniat esse et operari, ponimus in eo naturam, id est substantiam sive essentiam, et habentem naturam, id est personam. Quemadmodum autem rationalis creatura habet plures naturas, videlicet corporalem ac spiritualem, seu corpus et animam; sic econverso in Deo propter summam ipsius simplicitatem, in pluribus personis est una natura, quæ alio et alio modo a personis habetur. Quum ergo sit ibi una numero natura, non divisa nec numerata, ideo non sunt in divinis plures substantiæ, nec plures essentiæ; sed quia habentes naturam sunt plures, recte dicuntur plures personæ. — Hinc quoque non licet dicere Patrem et Filium ac Spiritum esse plures aut tres deos, quoniam numerus pluralis significat plurificationem termini singularis secundum suppositum, et formam in nomine substantivo: quia plurale geminat suum singulare. Quumque forma importata hoc nomine, Deus, utpote deitas, non multiplicetur, non sunt plures aut multi dii, nisi participative. Hæc Bonaventura. — Idem Richardus.
Imo in isto concordant omnes. Quod enim pure essentialiter et absolute dicitur in divinis, non multiplicatur. Distinctio autem in divinis accipitur a proprietatibus personalibus relativis, quæ penes originem opponuntur (ideo plures personæ dicuntur), non a proprietatibus essentialibus, quæ oppositionem non habent ad invicem, neque ab invicem realiter distinguuntur sicut relationes originis, prout Thomas, Albertus Ægidiusque declarant.
Porro ut hæc clarius pateant, adjiciendum quod de quæstione hac scribit Petrus, inquiens: Divinorum essentialium nominum quædam significant essentiam non pure, sed cum relatione inclusa, ut æqualis et similis: quæ ratione relationis inclusæ dicuntur in divinis pluraliter, quia personæ æquales sunt et invicem coæquales. Quædam vero significant essentiam pure, et hoc dupliciter: primo, per modum substantiæ seu substantive; secundo, per modum accidentis, ut nomina adjectiva, et verba ac participia. Et quoniam adjectiva et accidentia numerantur secundum numerum suorum substantivorum et subjectorum seu suppositorum, ideo ista pluraliter prædicantur in divinis; non autem quæ substantive dicuntur, ut Deus, essentia. Hæc Petrus.
Footnotes
-
lib. IV, c. 19. ↩
Chapter 167 of 271