Skip to the text

Distinctio 25

A. Quid significetur quum dicitur pluraliter, tres personæ, vel, duæ personæ.

PRÆTEREA considerandum est, quum hoc nomen, persona, ut prædictum est, secundum substantiam dicatur, quæ sit intelligentia dicti, quum pluraliter profertur, tres personæ, vel, duæ personæ; et quum dicitur, Alia est persona Patris, alia est persona Filii, alia est persona Spiritus Sancti. Si enim in his locutionibus personæ vocabulum essentiæ intelligentiam facit, plures essentias confiteri videmur, et ita plures deos. Si vero essentiæ significationem ibi non tenet, alia est hujus nominis ratio quum dicitur, Pater est persona, vel, Filius est persona; et alia quum dicitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ; et quum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, et hujusmodi.

B. Quod videtur secundum essentiam dici, Alia est persona Patris, alia Filii, sive, tres personæ, ut quum dicitur, Pater est persona, Filius est persona.

Cf. dist. xxiii. Aug. de Trinitate, lib. vii, n. 11.

Persona enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur, et idem est Deo esse personam quod esse, sicut idem est ei esse quod Deum esse. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinam prædicamus, dicentes : Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona, id est essentia divina. Et omnino unum et idem significatur nomine personæ, id est essentia divina, quum dicitur, Pater est persona, et, Filius est persona, quod significatur nomine Dei, quum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur, quum dicitur, Deus est Deus, et, Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. Quum vero dicitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ : quid nomine personæ significamus? An essentiam? Hoc enim videtur, si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur. Supra enim dixit, quod ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est, commune est tribus. Et item, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Videtur ergo eamdem tenere significationem hoc nomen, persona, quum dicitur, tres personæ, quam habet quum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona. Quia ut ostendit Augustinus, hoc dicitur, id est, tres personæ, propter illud : quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est Patri et Filio et Spiritui Sancto, videtur significari nomine personæ, quum dicitur, tres personæ.

Ibid. n. 7, 8.

Ibid. n. 8.

C. Aliter etiam videtur posse ostendi, quod secundum essentiam dicatur, etiam quum pluraliter profertur.

Aliter etiam videtur posse ostendi, quod ibi nomine personæ significetur essentia, quum dicitur, tres personæ. Ut enim supra dixit Augustinus, ea necessitate diximus tres personas, ut responderemus quærentibus quid tres, vel quid tria. Quum ergo quæritur quid tres, vel quid tria, convenienter respondetur quum dicitur, Tres personæ. At quum quæritur quid tres, vel quid tria, per quid de essentia quæritur. Non enim invenitur quid illi tres sint, nisi essentia. Si ergo quæstioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus : alioqui non ostendimus quid tres sint. Si vero respondentes, essentiam significamus, ipsam essentiam personæ nomine intelligimus, quum dicitur, Tres personæ.

Ibid. n. 9.

D. Opinio quorumdam qui putant essentiam significari nomine personæ, quum dicimus tres personas.

Quibusdam videtur, quod nomine personæ significetur essentia, quum dicitur, tres personæ, propterea quia Augustinus dicit, ideo dici tres personas, quia commune

Ibid. n. 8. est eis id quod est persona : ut sit talis intelligentia, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, id est, tres sunt quorum quisque est persona, id est essentia. Sed quomodo juxta hanc intelligentiam dicetur, Alia est persona Patris, alia Filii ? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet : alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui in septimo libro de Trinitate ait : Tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus; tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona est. Hac auctoritate et præmissis conantur asserere, in prædictis locutionibus nomen personæ essentiam significare. Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, scilicet quod alius est Pater in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus ? Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiæ tantum intelligentiam facit ? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius, juxta catholicorum doctorum auctoritates.

Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 11.

Idem, de Fide ad Petrum, c. I, n. 5.

E. Quod hoc nomen, persona, tripliciter in Trinitate accipitur; et hæc est utilis et catholica doctrina de persona et personis.

Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, multiplicem intelligentiam facit, non unam tantum. Et ut Hilarius ait in libro quarto de Trinitate : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est. Discernentes ergo dicendi causas, hujus nominis, scilicet persona, significationem distinguimus, dicentes quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur, et essentiam significat, sicut supra ostendit Augustinus quum dicitur : Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessitate, ut supra dixit Augustinus, translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur, Tres personæ, quum quæreretur quid tres, vel quid tria : ubi non significat essentiam, id est naturam divinam, quæ communis est tribus personis, sed subsistentias, vel hypostases secundum Græcos. Græci quippe, ut supra dixit Augustinus, aliter accipiunt substantiam, id est hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam; personas autem dicimus, sicut illi dicunt substantias, id est hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas ut illi accipiunt substantias vel hypostases; at illi aliter accipiunt hypostases quam nos substantiam : aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Quum ergo dicimus tres personas, non ibi personæ nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus ? Dicimus quia tres personæ sunt, id est tres substantiæ*, scilicet tres entes : pro quo Græci dicunt tres hypostases.*

Hilar. de Trinitate, lib. IV, n. 14.

Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 7.

Ibid. n. 8. alias subsistentiæ

F. Ostendit verba Augustini convenire huic sententiæ.

Et hic sensus adjuvatur ex verbis Augustini præmissis, si interius intelligantur. Quia enim Pater est persona, id est essentia, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona; ideo dicuntur tres personæ, id est tres subsistentiæ, tres entes. Non enim possent dici tres subsistentiæ vel tres entes, nisi singulus eorum esset persona, id est essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est essentia, ideo recte dicuntur tres personæ, id est subsistentiæ vel subsistentes: ut sicut essentia, quæ eis est communis, vere ac proprie est, ita illi tres vere ac proprie subsistentiæ vel entes intelligantur. Ideoque Augustinus causas dictorum discernens, dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiæ, non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia. Tres enim personæ, id est subsistentiæ, una sunt essentia et unius essentiæ; non autem sunt una persona vel unius personæ, licet persona secundum substantiam dicatur aliquando: nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.

Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 11.

G. Objectioni illorum hic respondet, qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi, quia respondemus quærentibus quid tres vel quid tria.

Ad hoc autem quod illi dicunt, quum quæritur quid tres, vel quid tria, de essentia quæritur, quia non invenitur quid illi tres sint nisi essentia (per hoc volentes nos inducere ut nomine personæ essentiam intelligamus, quum respondemus, tres personas), ita dicimus: Indubitabiliter verum est quia non invenitur unum aliquid quod illi tres sint, nisi essentia. Unum enim sunt illi tres, id est essentia divina. Unde Veritas ait: Ego et Pater unum sumus. Verumtamen quum quæritur quid tres, vel quid tria, non de essentia quæritur, nec ibi quid ad essentiam refertur.1 Sed quum fides catholica tres esse profiteretur, sicut Joannes in epistola canonicæ ait, Tres sunt qui testimonium perhibent in cœlo; quærebatur quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quæ tres res, et quo nomine illæ tres res significarentur.2 Et ideo loquendi necessitate inventum est hoc nomen, persona, ad respondendum, et dictum est, tres personæ.

H. Quid tres res et quid una res hic dicitur.

Non autem te moveat quod diximus, tres res. Non enim hoc dicentes, diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate; sed ita tres res dicimus, ut easdem esse unam quamdam summam rem confiteamur. Unde Augustinus in primo libro de Doctrina christiana sic ait: Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Res ergo quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eademque Trinitas una quædam summa res est, communisque fruentibus ea: si tamen res, et

Aug. de Doct. christ. lib. I, n. 3 et 5. non rerum omnium causa sit. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantæ excellentiæ conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas hæc unus Deus. Sicut ergo tres res dicuntur, et hæ sunt una res; ita tres subsistentiæ dicuntur, et hæ sunt una essentia. Ecce ostensum est quæ sit intelligentia hujus nominis, persona, quum dicimus tres personas.

I. Ex quo sensu dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti.

Nunc inspiciamus utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Quod utique sane intelligi potest, ut sit sensus talis : Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus Sancti; et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus Sanctus.

K. Quomodo hæc intelligantur, Alius est Pater in persona, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.

Deinde quæritur, utrum secundum eamdem rationem accipiatur, quum dicitur, Alius est Pater in persona, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus Sanctus; sive, Alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus. Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personæ nomine proprietas personæ intelligatur, ut sit sensus talis : Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius, et Filius proprietate sua alius quam Pater. Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii, et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque processibili proprietate distinguitur.

L. Quod secundum hunc modum etiam in prædictis locutionibus potest accipi.

Hoc etiam modo sane potest accipi persona in præmissis locutionibus, quum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus. Ita etiam nomine personæ quidam proprietates intelligere volunt, quum dicuntur tres personæ; sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus, quum dicimus tres personas.

Ex prædictis colligitur, quod nomen personæ in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiæ, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.

M. Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.

Quod autem secundum substantiam dicatur, et etiam essentiam aliquando significet, supra ex dictis Augustini aperte ostendimus. Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. De hoc Hieronymus in Expositione fidei catholicæ ad Alipium et Augustinum episcopos ita ait : Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusve dici possit;3 sed tota Divinitas sui perfectione æqualis est, ut exceptis vocabulis quæ proprietatem indicant personarum, quidquid de una persona dicitur, de tribus possit dignissime intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque Trinitatis dicimus esse essentiam vel substantiam, et Deum unum in tribus personis fatemur; ita etiam impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus : non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum Sanctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus Sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel ut Græci exprimunt, hypostases, id est subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus Sancti personam aliquando excludit, nec Filius nec Spiritus Sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus Sanctus semper Spiritus Sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Ecce hic aperte dicit Hieronymus, proprietates esse personas, et personas esse subsistentias. Unde manifestum fit quod diximus, scilicet personæ nomine significari et hypostasim et proprietatem. Joannes etiam Damascenus personas dicit esse hypostases, et eas dicit entes, ita inquiens : In Deitate unam naturam confitemur, et tres hypostases secundum veritatem entes, id est personas.4

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUINTÆ

HIC rursus discutit et scrutatur, quid et qualiter accipiatur in divinis nomen personæ, quid significet, et qualiter exponendæ ac intelligendæ sint quædam orationes in quibus hoc nomen, persona, continetur : et breviter, quantum capio, tota distinctio ista virtualiter sententialiterque præhabita est supra, præsertim in distinctione immediate præcedente, atque in illa quæ ipsam immediate præcedit. Circa quas motæ et determinatæ sunt quæstiones quæ circa hunc locum possent aut solent moveri, videlicet : quæ sit definitio personæ, et qualiter sit intelligenda; utrum ratio personæ univoce conveniat divinis personis, utrum univoce competat personis increatis et creatis; utrum persona sit nomen primæ aut secundæ intentionis. Multæque similes quæstiones quæ hic possent adduci, in prætactis sunt locis discussæ. Insuper, an tres personæ possint dici tres res, et nihilo minus una res, supra distinctionibus primis hujus voluminis copiose et clare tractatum est, et qualiter sint unum ens et tres entes. Idcirco de omnibus istis, prolixitatem et superfluitatem vitans, pertranseo, et ad distinctionem vicesimam sextam, in qua pelagus est difficultatum, accedo.

Footnotes

  1. Joann. x, 30. ↩

  2. Joann. v, 7. ↩

  3. Pelagius, Libellus fidei, pars I, n. 5, 6, 7. ↩

  4. Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 5. ↩

Chapter 176 of 271