Skip to the text

Distinctio 26

A. De proprietatibus personarum; et prius de hoc nomine, hypostasis.

NUNC de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid loqui nos oportet. Sed primum audiamus quid de hoc nomine, hypostasis, Hieronymus dicit. Ait enim sub hoc nomine venenum latere. Sed hoc dicit secundum quod hæretici eo utebantur ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia: ut sive diceretur una tantum hypostasis, sive tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, quum non erat hoc nomen ita apud Catholicos vulgatum nec ita ejus significatio determinata ut modo. Et ideo Hieronymus dicit hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet quando cum hæreticis contendebatur, ita scribens de fide catholica ad Damasum Papam: Ab Arianorum præsule hypostaseon novellum nomen a me homine Romano exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes, aiunt. Respondemus, nos ita credere. Non sufficit eis sensus. Ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus: Si quis tres hypostases, id est tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit. Si quis autem hypostasim οὐσίαν intelligens, non tribus personis unam hypostasim indicit, alienus a Christo est: qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas æquales; taceamus tres hypostases, si placet. Nomen hoc non bonæ suspicionis est, quum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet. Transfigurat enim se angelus Satanæ in angelum lucis. His verbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed hæreticos eo prave usos ostendit, contra quos cautela opus erat in distinctione significationis: alioqui sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur.

Hieron. Epist. xv, n. 3, 4. prole

II Cor. xi, 14.

B. De proprietatibus personarum, et de nominibus earum relativis.

Jam de proprietatibus personarum videamus, quæ etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque dicuntur in illa sancta Trinitate: quæ ideo a nobis repetitur, ut cordi nostro tenacius infigatur. Ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum: Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse. Unde manifestum est, quod alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus

Aug. de Fide ad Petrum, n. 6, 7.

Sanctus. Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quod unum Filium genuit; propriumque est solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus est; proprium vero Spiritus Sancti est, non quia nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit. Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significavit, quum dixit: Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, et alia processio: quæ aliis nominibus dicuntur, paternitas, filiatio, spiratio. Has proprietates designant nomina personarum, scilicet Pater, Filius, Spiritus Sanctus: quæ relativa sunt et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes quæ non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab æterno sunt immutabiliter, ut non modo appellationes sint relativæ, sed etiam relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis sint.

C. Quod non omnia quæ de Deo dicuntur, secundum substantiam dicuntur; quædam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.

Quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substantiam, quia quædam dicuntur secundum relationem: quæ non est accidens, quia non est mutabilis. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait:1 Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam de Deo dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile. Nec tamen omne quod dicitur de Deo, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem: quod non est accidens, quia et ille semper est Pater, et ille semper est Filius, et ita semper, quia semper natus est Filius, nec cœpit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse cœpisset aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur Filius nisi ex eo quod habet Patrem: non secundum substantiam hæc dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur; neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater et quod dicitur Filius, æternum atque incommutabile est eis. Ecce aperte his verbis ostenditur, quædam dici de Deo secundum substantiam, quædam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse quod habet Filium, et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque quum dixit æternum et incommutabile esse quod Pater dicitur et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id est, proprietas qua Pater est Pater, et proprietas qua Filius est Filius, æterna est et incommutabilis, quia et Pater semper est Pater, et Filius semper Filius. Unde et Hilarius proprietates personarum assignans, in duodecimo libro de Trinitate ait:

Si semper Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius : ubi enim semper Pater est, semper et Filius est. Ergo qui non semper Pater est, non semper genuit. Item in eodem : Nato Deo manifestum est proprium esse quod Filius est.

Hilar. de Trinitate, lib. xii, n. 23.

Ibid. n. 15.

D. Quare dicatur esse proprium Unigeniti, quod est Filius Dei, quum etiam homines sint filii Dei.

Hic quæritur, quomodo dicatur proprium esse nato Deo, quod est Dei Filius vel genitus ex Deo, quum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud : Filii Excelsi omnes. Et ad Moysen de populo Israel Dominus ait :2 Filius meus primogenitus Israel. Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate;3 Deus autem Filius, originis proprietate Filius est, et veritate nativitatis, non factura vel adoptione. Et illi quidem ante sunt, quam filii Dei sunt : fiunt enim filii, non nascuntur filii Dei. Unde Hilarius solum Deum natum originis proprietate Dei Filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit, in duodecimo libro de Trinitate ita dicens : Vero Patri solus qui ex Deo nascitur vere Filius est. Et nos quidem filii Dei sumus, sed per facturam : fuimus enim aliquando filii iracundiæ, sed filii Dei per adoptionem effecti sumus potius quam nascimur. Et quia omne quod fit, antequam fiat non fuit, nos quum filii non fuissemus, efficimur.4 Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus, non nati neque generati, sed acquisiti : acquisivit enim nos Deus sibi, et per hoc dicitur nos genuisse. Genuisse enim Deum filios, nunquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici. Ex adoptione enim homo factus est filius Dei, non ex generatione; neque ei proprietas est, sed nuncupatio : ac per id non vere filius est, quia nec proprie natus dicitur, nec semper fuit filius. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non Filius, nec fuit aliquid antequam Filius, nec quidquam ipse nisi Filius. Atque ita qui semper est Filius, nascibilitatis proprietate ac veritate Filius est ejus solius qui genuit; et ille tantum qui genuit, Pater ipsius est : quia sicut ille Filius origine, ita ille Pater generatione.

Hilar. op. cit. n. 12, 13.

Hilar. op. cit. n. 15.

E. Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas potest dici pater hominum.

Homo vero, qui filius Dei est factura, non tantum Patris, sed et Filii et Spiritus Sancti filius est, id est totius Trinitatis, et Trinitas ipsa pater ejus dici potest. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate dicit : Non potest Trinitas dici pater, nisi forte translative ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, non utique excepto Filio aut Spiritu Sancto oportet intelligi, quem et unum Dominum Deum nostrum recte dicimus, etiam patrem nostrum per gratiam suam nos regenerantem.5 De hoc etiam

Aug. de Trinitate, lib. V, n. 12.

Hilar. de Trinitate, lib. VI, n. 30. Hilarius in sexto libro de Trinitate ait: Omnibus per fidem Deus pater est, quibus est pater per eam fidem qua Jesum Christum Dei Filium confitemur.

Ecce ostensum est, quare proprium dicatur esse Dei nati, quod Filius est: quia scilicet ipse solus natus proprie dicitur. Unde Hilarius in libro tertio de Trinitate ait: Dominus dicens, Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est se esse Filium, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione;67 nativitate, non creatione.

F. Quod Spiritus Sanctus dicitur proprie donum Dei, quia proprietate est donum, ut Filius nativitate; et utroque modo dicitur relative et secundum eamdem relationem.

Ita etiam de Spiritu Sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, quum tamen et alia plura sint dona Dei. Sed Spiritus Sanctus ita proprietate immutabili et æterna donum est, sicut Filius proprietate est Filius. Eo enim dicitur donum, quo Spiritus Sanctus: et utroque utique nomine relative dicitur; eademque relatione dicitur Spiritus Sanctus et donum, licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine, Spiritus Sanctus, sicut in hoc nomine, donum. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait: Spiritus Sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus Sanctus, relative dicitur, quum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus Sanctus et Patris et Filii spiritus est.8 Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine. Apparet autem, quum dicitur donum Dei: donum enim est Patris et Filii, quia a Patre procedit et a Filio. Ergo Spiritus Sanctus ineffabilis quædam Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur (ut jam diximus, nec iterare piget), quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter: quia et Pater spiritus, et Filius spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus Sanctus. Ecce habes quare Spiritus Sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur sive donum, sive Spiritus Sanctus, et quod nomen sibi proprium tenet, quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum, quod quum Pater vel Filius dicitur spiritus, sive sanctus, neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.

G. An Pater vel Filius vel Trinitas ipsa possit dici Spiritus Sanctus.

Hic quæri potest, utrum Pater vel Filius vel etiam ipsa Trinitas possit dici Spiritus Sanctus, sicut disjunctim dicitur et spiritus et sanctus. De hoc Augustinus in quinto libro de Trinitate sic ait: Trinitas nullo modo potest dici Filius. Spiritus vero Sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est, quoniam Deus spiritus est.910 Itaque Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quoniam unus Deus est, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et Spiritus Sanctus. Sed tamen tunc Spiritus Sanctus relative non dicitur, sed secundum essentiam: quia proprie Spiritus Sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative.

H. Quidam putant Spiritum Sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula; sed falso.

Quidam tamen putant Spiritum Sanctum vel donum non dici relative ad Patrem vel ad Filium. Si enim, inquiunt, hæc relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis: ut sicut dicitur Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, ita dicatur Pater Spiritus Sancti vel doni Pater, et Spiritus Sanctus vel donum, Patris Spiritus vel donum. Sed non ita est in omnibus relativis: non enim omnia quæ relative dicuntur, suis ad se invicem respondent vocabulis. Unde Augustinus horum elidens opinionem, in quinto libro de Trinitate: Non te moveat, inquit, quoniam diximus Spiritum Sanctum, non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei respondeat vicissim vocabulum ejus ad quem refertur.11 Dicimus enim Spiritum Sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus Sancti, ne Filius ejus intelligatur Spiritus Sanctus; item dicimus Spiritum Sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus Sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus Sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant. Quum ergo dicimus donum Patris et Filii, non quidem possumus dicere Patrem doni aut Filium doni; sed ut hæc vicissim respondeant, dicimus donum donatoris et donatorem doni: quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit. Donum ergo donatoris et donatorem doni quum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus. Donator tamen non fuit Deus nisi ex tempore, quum Spiritus Sanctus sit donum etiam ab æterno.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEXTÆ

HOC loco tractat Magister de his per quæ personæ summæ ac adorandæ a se invicem formaliter ac proprie distinguuntur; præmittit tamen de significatione nominis hujus, hypostasis, et qualiter interdum sub usu et significatione ipsius obscura, latuit fraudis venenum, prout istud jam in duabus præcedentibus distinctionibus est expressum. Consequenter ostendit, qualiter esse filium Dei differenter competat naturali et unigenito Filio et creaturis quibusdam. Docet quoque Spiritum Sanctum referri ad Patrem ac Filium, quamvis non habeamus nomina relationes quæ sunt inter Spiritum Sanctum et Patrem ac Filium proprie significantia. Hæc est distinctionis hujus materia, in qua profundissimæ difficultates erumpunt.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. v, n. 6. ↩

  2. Ps. LXXXI, 6. ↩

  3. Exod. IV, 22. ↩

  4. Ephes. II, 3. ↩

  5. Deut. VI, 4. ↩

  6. Deut. lib. II, n. 11. ↩

  7. Joann. XVII, 1. ↩

  8. Aug. de Trinitate, lib. V, n. 12. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Joann. IV, 24. ↩

  11. Aug. de Trinitate, lib. v, n. 13. ↩

Chapter 177 of 271