Skip to the text

Quæstio 7

Ultimo quæritur, An sicut in divinis ponitur unitas duplex, videlicet essentialis et personalis,

His consonare videtur quod ait Durandus: Unum quod est principium numeri, dicit aliquid positivum in quanto, cui competit ratio mensuræ respectu multituita ponenda sit in divinis bonitas duplex, utpote essentialis et personalis.

Videtur quod imo, quia non videtur major ratio de uno quam alio. — Et rursus, quoniam bonum convertibile est cum ente, quemadmodum unum : ergo sicut ens est duplex, videlicet absolutum et relativum seu personale, etiam in divinis, ita et bonum.

Ad hoc Doctor solennis in primo Quodlibeto respondet : Aliquid distingui in divinis penes essentiale et personale, non contingit nisi ex hoc quod ipsum alia ac alia ratione convenit essentiæ et personæ. Idcirco, si aliquid sub una atque eadem ratione essentiæ ac personæ conveniat, hoc solum est essentiale; si vero ex sua speciali ratione conveniat solum personæ, non essentiæ, solum est personale : sicut hoc nomen, Pater, proprie sumptum. Si vero sit nomen aliquod cujus ratio conveniat tam essentiæ quam personis, non tamen eodem modo aut simili ratione, hoc est essentiale et personale : quemadmodum unitas ex sua formali significatione in Deo dicit indistinctionem, sicut in creaturis dicit indivisionem; et alia est ratio indistinctionis essentiæ, alia vero ratio indistinctionis personæ. Idcirco in Deo distinguitur duplex unitas, scilicet essentialis et personalis : essentialis, propter suæ substantiæ simplicitatem, qua a se est indivisus, et ab aliis cunctis creatis divisus; et personalis, propter simplicitatem et proprietatem relativam, qua quælibet persona divina in se est una ac indistincta, et ab aliis personis distincta. Deitas vero et bonitas sub eadem ratione conveniunt essentiæ ac personis : idcirco sunt essentialia tantum; nec in Deo distinguitur deitas aut bonitas duplex, videlicet essentialis et personalis, sed solum essentialis bonitas convenit Deo. Et hujus causa rationabilis assignatur, quia videlicet unitas aliam habet rationem quam bonitas : quia in sua ratione indivisionem includit, quæ alia ratione convenit essentiæ quam personæ; bonitas vero vocatur quod appetibile est atque amabile, quod maxime convenit ei qui est omnium ultimus finis : et hoc eadem ratione convenit deitati et essentiæ, et unicuique divinæ et increatæ personæ. Hæc Henricus. — Concordat Richardus.

Chapter 175 of 271