Skip to the text

Quæstio 1

Modo quæritur, An appropriatio Hilarii, utpote quod in Patre est æternitas, in imagine (id est Filio) est species, in munere (id est Spiritu Sancto) est usus, exstet conveniens.

Videtur quod non. Supra enim distinctione octava est dictum, quod æternitas est proprietas essentiæ : non ergo personæ. — Secundo, quia præhabitum est, quod genus et species in divinis locum non habent : non ergo species approprianda est Filio. — Tertio, Deo fruendum est, non utendum, ut patuit distinctione prima : non ergo usus, sed fruitio, est in Spiritu Sancto. — Insuper arguitur quod non conveniat divinis superbeatissimisque personis quidquam appropriari, quum hoc videatur esse errandi occasio, quia ex hoc potest quis æstimare quod non sint eis cuncta communia. — Amplius, Patri videtur maxime appropriandum esse principium, Filio veritas seu sapientia, Spiritui Sancto tranquillitas.

Ad hæc Alexander respondet : Ratio appropriationis Hilarii hæc est : Æternitas namque est ens non ab alio essentialiter, et Pater est ens non ab alio personaliter. Quum ergo intellectus ejus quod est non esse ab alio, intelligitur in ratione æternitatis, ideo Patri appropriatur æternitas, scilicet propter convenientiam illam. Porro species appropriatur Filio, eo quod species sit ratio atque principium cognoscendi, quoniam unumquodque per suam cognoscitur speciem : quumque generatio Filii a Patre sit per modum notitiæ, seu sicut notitia procedit a mente, hinc species Filio appropriatur. Usus vero appropriatur Spiritui Sancto ratione operationis et utilitatis : cujus principium proximum est voluntas; processio autem Spiritus Sancti est sicut procedit voluntas seu amor a notitia et a mente. — Denique quum æternitas dicatur per privationem initii et finis, et initium duplex sit, puta initium originis et initium durationis : si dicatur æternitas per privationem initii durationis, communis est tribus personis; si autem per privationem initii sive durationis sive originis, cedit in proprietatem Patris : et sic sumpsit Hilarius. Hæc Alexander.

Circa hæc scribit Bonaventura : Appropriatio Hilarii fit adPLANANDUM personarum originem seu emanationem. Quumque Pater origine careat, ideo quod importat privationem principii debuit ei appropriari, puta æternitas : quæ quamvis ex suo nomine non designet nisi privationem initii durationis, tamen per appropriationem dicit privationem omnis principii. Porro Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis et amoris : hinc ei appropriatur nomen quod actum exprimit voluntatis, utpote usus. Nam uti, est assumere aliquid in facultatem voluntatis, sive ad utendum sive ad fruendum : quoniam ergo assumptio ad fruendum est per amorem, similiter ad utendum, eo quod amor sit pondus et ordo trahens et ordinans ad amatum ; ideo usus recte appropriatur Spiritui Sancto. Itaque usus accipitur hic non prout dividitur contra fruitionem, sed prout dicit amoris complexum actumque liberum. — At vero Filius procedit per modum naturæ similitudinisque expressæ : idcirco procedit per modum cognitionis, quia expressa similitudo est ratio cognoscendi. Quumque emanet per modum expressæ similitudinis et cognitionis, habet in se omnium rationem atque exemplar : hinc habet perfectæ pulchritudinis rationem. Quum enim sit perfecta et expressa similitudo, ideo pulcher est in comparatione ad exprimentem; quumque habeat cognoscendi rationem non tantum unius, sed et totius universitatis, ideo pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens, eminentissimam pulchritudinem habet, ad omnem pulchritudinem exemplatam.1 Ex his duobus perfectissima relinquitur pulchritudo. Nempe ut asserit Augustinus, pulchritudo non est nisi æqualitas numerosa. Quoniam ergo Filius ad Patrem habet pulchritudinem æqualitatis, quia perfecte exprimit Patrem, ut plena imago; in comparatione quoque ad creaturas habet omnium rationes tanquam ars plena rationibus cunctorum viventium: hinc ei species, id est pulchritudo, recte appropriatur. Etenim nomen speciei importat pulchritudinem (juxta illud: Species Priami digna est imperio), et similitudinem cognoscendique rationem. Natura siquidem producit sibi simile et æquale pro posse: idcirco quum Filius emanet per modum naturæ, habet rationem expressæ et perfectæ similitudinis; et ex eo quod habet rationem perfectæ similitudinis, habet rationem cognitionis: et ratione utriusque habet summæ pulchritudinis rationem. Hæc Bonaventura.

Thomas quoque his consonans: De appropriatione, inquit, contingit loqui dupliciter: primo, ex parte rei; secundo, ex parte nostri: et utrobique convenientia invenitur. Quamvis enim attributa essentialia tribus personis exstent communia, tamen unum secundum rationem suam magis habet similitudinem cum proprio unius personæ quam alterius: ideo huic personæ magis appropriatur. Verbi gratia: Potentia habet in ratione sua principium (potentia enim est principium transmutandi), ideo Patri appropriatur, qui est principium sine principio; et sapientia Filio, qui procedit ut verbum; bonitas Spiritui Sancto, qui procedit ut amor, cujus objectum est bonum. Sicque similitudo appropriati ad proprium personæ, facit convenientiam appropriationis ex parte rei: quæ etiam esset, si homo non esset nec aliqua creatura. Secundo, ex parte nostra convenientiam facit utilitas consequens. Invenitur namque distinctio et ordo in attributis divinis et in personis, sed differenter: quoniam in personis est distinctio et ordo realis, in attributis vero secundum rationem. Hinc quamvis per attributa non possimus sufficienter et distincte ascendere ad cognoscendum propria personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam personarum similitudinem, sicque valet appropriatio talis ad aliquam fidei manifestationem, quamvis imperfectam: quemadmodum etiam ex vestigio atque imagine sumitur aliqua via persuasiva ad manifestationem et notitiam personarum. — Denique appropriatum formaliter sumptum, videlicet in quantum appropriatum, includit in se proprii et communis rationem. Illis quoque attributis præcipue competit appropriari personis, quæ ex sua ratione habent similitudinem, vel ad originem personarum, sicut potentia, quæ est principium productionis: vel ad determinatum modum originis, ut bonitas ad processionem amoris, sapientia vero ad Verbi processionem. Nam et processiones personarum ad intra distinguuntur ac nominantur secundum diversas rationes attributorum, secundum quod dicimus quod Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, et Filius per modum naturæ et intellectus. Hæc Thomas in Scripto, in determinatione quæstionis qua quærit in generali, an essentialia attributa divinis approprientur personis.

Insuper de appropriatione Hilarii sanctus Doctor: In appropriatione (ait) Hilarii ponuntur tria propria nomina personarum, videlicet, Pater, imago, et munus; et tria appropriata, quæ sunt, æternitas, species, usus. Cujus appropriationis ratio hæc est: Æternitas enim in sua ratione includit duo. Unum est, quod est omnis durationis principium, in quantum est prima mensura: unde ab ea fluunt ævum et tempus. Sicque habet similitudinem ad propria Patris quæ ei conveniunt in quantum est principium per generationem et spirationem, hoc est ad paternitatem et communem spirationem. Secundo habet in ratione sua privationem principii, et in hoc convenit cum proprietate Patris quæ competit Patri in quantum est auctor, vel principium non de principio, hoc est cum innascibilitate. — Insuper ad rationem pulchritudinis duo concurrunt, secundum S. Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, utpote consonantia et claritas. Dicit enim quod Deus est omnis pulchritudinis causa, in quantum est causa consonantiæ et claritatis. Unde et homines dicimus pulchros, qui proportionata habent membra splendidumque colorem. His duobus Philosophus addit tertium quarto Ethicorum, quo ait: Pulchritudo non est nisi in corpore magno. Propter quod homines parvi possunt dici commensurati atque formosi, non pulchri. Et secundum hæc tria, pulchritudo convenit cum propriis Filii. In quantum enim Filius est imago Patris perfecta, sic inter Patrem et ipsum perfecta est consonantia: quia similis et æqualis est Patri plenarie sine omni dissimilitudine et inæqualitate. In quantum vero verus est Filius, habet perfecte Patris naturam: sicque magnitudinem habet, quæ in perfectione consistit naturæ divinæ. Sed in quantum est Verbum Patris perfectum, habet claritatem super omnia irradiantem, et in qua cuncta resplendent. Rursus, triplex consonantia est in Filio. Est enim in eo consonantia ad Patrem, cui omnino est similis et æqualis; consonantia quoque ad se ipsum, in quo omnia attributa divina sunt et unum consistunt; et item ad creaturas, quarum ipse exemplar est. — Amplius, usus duo dicit in sua ratione. Primum est, quod aliquid sit assumptum in facultatem voluntatis: sicque convenit Spiritui Sancto in quantum est amor, qui in voluntatis est potestate. Secundum est, quod sit ordinatum ad alterum: qui etiam ordo convenit Spiritui Sancto in quantum ipse amor, qui est Spiritus Sanctus, non tantum est in Filium*, sed in omnes etiam creaturas redundat, secundum quod sibi competit nomen doni. Itaque usus ut sumitur hic, communiter sumitur, utpote prout* uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere; non stricte, prout dicit relationem in finem. Usus namque ut sumitur communiter, etiam notat beatitudinem et fruitionem, ut patet in expositione verborum Hilarii ab Augustino inducta.2 Habet quoque in se rationem ordinis, non in finem, sed ad effectus quos sua bonitate perfundit uberrime. Hæc Thomas in Scripto.

De hac demum materia scribit in prima parte Summæ, quæstione tricesima nona. Et quæ scribit ibidem, videntur in jam dictis moxque dicendis satis virtualiter contineri; et si quæ ex illis addenda videntur, paulo post apponentur præhabitis. — Petrus concordat.

Richardus quoque hic protestatur: Non appropriatur Patri æternitas quia realiter ei magis conveniat quam Filio aut Spiritui Sancto, sed quoniam primo occursu majorem habet apparentiam convenientiæ seu assimilationis cum proprio Patris, quam Filii aut Spiritus Sancti. Præcipuam enim convenientiam habet cum innascibilitate, quia a nullo est. Idem dicendum de appropriatis Filii ac Spiritus Sancti. — Hæc Richardus: qui ista bene declarat, sed sensus verborum ejus præhabitus est.

In quibus habet difficultatem, quod ait ista appropriari personis quoniam primo occursu majorem convenientiæ apparentiam habent cum propriis personarum. Ex quibus sequi videtur, quod appropriatio ista solum sit secundum apparentiam, non exsistentiam: et sic inanis, cassa et ficta videtur, si nihil ei correspondet in re. Similiter his verbis Richardi videtur contrariari quod nunc ex Thoma inductum est, asserente quod appropriatio ista, uno modo attenditur ex parte rei (quia videlicet quædam attributa ex propria ratione majorem convenientiam habent cum proprio personæ unius quam alterius: quod verum reor), alio modo ex parte nostra. — Sed idcirco, ni fallor, Richardus sic loquitur, quoniam res significata nomine attributi seu appropriati, tam vere atque perfecte in aliis est personis sicut in ea cui appropriatur. Nihilo minus ipsum ap-

B C D Filio propriatum secundum rationem suam propriam ac formalem magis assimilatur proprio unius personæ quam alterius; verum res ipsa una et eadem ac simplicissima est in tribus supervenerandis, supergloriosissimis incomparabilibusque personis.

Præterea, qualiter usus approprietur Spiritui Sancto, Richardus declarat modo aliqualiter speciali, dicendo: Usus sive accipiatur proprie et in significatione activa, sive improprie pro frui, convenienter appropriatur Spiritui Sancto: non quia magis realiter convenit Spiritui Sancto quam Patri et Filio, quælibet enim persona utitur creatura; attamen quoniam uti, est diligere aliquid propter aliud, et Spiritus Sanctus est amor spiratus: hinc uti in quantum est actus amoris, magis assimilatur et convenit cum proprio Spiritus Sancti. Uti vero passive sumptum, nulli convenit personæ divinæ, quoniam non est eis utendum, sed fruendum. — Rursus, quum frui aliquo, sit illi inhærere amore propter ipsum, et quamvis unaquæque divina persona fruatur aliis divinis personis sicut se ipsa, tamen ipsa fruitio ratione amoris in sua ratione inclusi, potissime assimilatur proprio Spiritus Sancti. Augustinus autem usum videtur pro fruitione accipere, quoniam ait quod complexus Patris ac Filii non est sine fruitione, caritate et gaudio; videturque velle quod ratione fruitionis illius usus approprietur Spiritui Sancto. Hæc Richardus.

De his scribit Albertus diffuse, sed sensus verborum ejus in præhabitis continetur.

Udalricus demum in Summa sua, libro tertio, loquitur: Appropriatum dicit accessum ad proprium, et dicitur appropriatum, non quia solum convenit uni personæ, quia sic proprium esset, nec ideo quia antonomastice convenit ei, quia in summa Trinitate non est majus et minus; sed quoniam rationes nominum inter se magis conveniunt. Quum igitur in divinis unaquæque perfectio suam servet proprietatem, patet quod appropriatio non est a nostro intellectu nisi completive, sed causatur a re, quæ etiam esset quamvis nulus intellectus creatus consisteret. Nihilo minus Sancti cum summa diligentia exquisierunt ipsa appropriata, quia per ipsa tanquam per notiora devenimus in fidem intellectumque propriorum. Sicque aptitudo appropriabilitatis quæ est ex parte rei, per nos in actum reducitur. Interdum quoque fit appropriatio ad insinuandum quod propria nomina personarum non conveniunt eis cum imperfectione, prout conveniunt creaturis. Sicque secundum Augustinum, quia in rebus humanis patri solet inesse ex antiquitate infirmitas, filio ex inexperientia ignorantia, spiritui ex spirituositate tumor et animositas; idcirco opposita horum appropriantur divinis personis, ad innuendum quod nihil tale in eis sit. Sicque Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas, benignitas, benevolentia. Verumtamen ratio ista appropriationis non valet, nisi præfatam rationem, utpote convenientiam cum proprio, habeat sibi conjunctam: aliter namque appropriatio esset solum secundum nos, nec haberet fundamentum in re. — Et si quæratur, an appropriatum necessario præsupponat proprium: dicendum quod imo, loquendo de appropriato formaliter; nec sic essent appropriata, si non essent propria personarum. Hæc Udalricus.

Qui consequenter appropriationem Hilarii bene et satis prolixe exponit, patetque sensus ex dictis. Tamen de Spiritu Sancto adjungit: Quum secundum expositionem Augustini, usus dicatur delectatio jucunditasve amborum, non intelligitur hoc de jucunditate aut delectatione principiata ab eis ut sunt distinctæ personæ a Spiritu Sancto: hoc namque est proprium Spiritus Sancti magis quam appropriatum, quum includatur in ratione amoris personalis atque spirati; sed intelligitur de delectatione et jucunditate qua Pater et Filius formaliter sunt beati, quæ includitur in amore essentiali: sic quippe sunt appropriata Spiritui Sancto, A Quinto, unitas Patri appropriata, aut est sicut et amor essentialis. Hæc Udalricus. — Concordat Durandus.

Ad objecta patet pro parte solutio. Æternitas quippe, ut tactum est, alia consideratione ponitur proprietas divinæ essentiæ et appropriatum Patris. — Ad secundum, quod species non sumitur hic prout est universale et unum quinque prædicabilium. Quomodo autem sumatur, jam patuit. Scribit autem circa hoc Petrus : Species multipliciter sumitur : primo, pro forma universali quæ prædicatur de pluribus ; secundo, pro forma substantiali quæ dat esse ; tertio, pro exteriori formositate quæ est in quarta specie qualitatis ; quarto, pro forma intelligibili. — Ad tertium, quod uti non capitur hic prout distinguitur contra frui. — Ad ultimum, quod appropriatio ista non est directe errandi occasio, sed manuductio ad intelligendum propria personarum, sicut ostensum est.

Footnotes

  1. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  2. art. 7. ↩

Chapter 204 of 271